장음표시 사용
4쪽
Ex Typographia Laelii a Vulpe Iasituti Seientiarum Typ aphi.
6쪽
--I qua unquam, BEATILSIME PAT E R , verae felicitatis spes Chri
stianae Reipublicae assiilsit, dum eidem pietate,& sapientia praestantes admodum Pontifices DL
7쪽
vinitati instinctu dati sunt; eadem profecto
omnium animis summa cum voluptate injecta
est, vix dum stlix ille, & faustissimus illuxit dies,' qui initium attulit tum mi illius, & cum
mortali nulla comparandae dignitatis, qua TE, summa Sacri Senatus consensione, cumulatum novit Christiana Respublica. Enimvero ea est,
BEATISSIME PATER, & ita admirabilis
cum ea, qua nunc exsplendescis dignitate, vi tutum tuarum conjunctio, ut ad Summum hoc Imperium administrandum natus factusque videri jam antea posses. Etsi enim nihil fbrtasse magis optares, quam ut Divina illa tua Virtus soli ipsi Tibi apud Deum Optimum Maximum prodesset, & quibusdam veluti tenebris implicita delitesceret; quod sane summae est virtutis testimonium ; attamen Solis instar eos, vel ΤΕ invito, radios ex se se effundere potuit, ut ad illius lucis admirabilem, & uberrimum fontem intuendum , quemque trahere facile etiam potuerit. Vidit olim eosdem media in
sua Majestate Sapientissimus, idemque AEquisi mus rerum Judex CLEMENS XIII. jampridem vita functus, Teque nihil tale vel cupientem, Vel expectantem. inter Supremi Senatus Patres amplissimos cooptatum voluit. Viderunt
eosdem in immensum pene micantes, qui TE nuper ad summum hoc fastigium, TE unico
8쪽
discrepante, magna totius Christiani orbis ex
ultatione, evectum voluerunt. Jam Vero Com
munem hanc, eamque maximam laetitiam in ipsis Pontificatus Tui primordiis confirmasti, au- 'isti; & omnium ordinum hominibus certissima iani insedit spes, fore ut in summa temporum felicitate perpetuo versemur. Omnium jam sermonibus celebratur tua illa singularis& ingenii, & prudentiae vis, qua Christianorum Principum animos Tibi devinxisti; & ex
ultat in primis, BEATISSIME PATER, Chri
stiana Respublica, dum omnia in amplissimo Lusitaniae Regno, tam dissicili tempore, ad pacem, & tranquillitatem composita intuetur, sibique jam gratulatur de aliis aeque magnis tuis laboribus, quos pro Dei Ecclesia auspicato suscepisti. Quid vero dicam de admirabili illa Providentia, qua florentissimi Imperii tui
Provincias, & Civitates complexus es, quaeque Principis, seu potius Patris amantissimi nomen Tibi promeruit Clementiae tuae, & incompar bilis Beneficentiae fructus uberrimos jam tulit Urbium omnium princeps Roma, cui, per TE,
BEATISSIME PATER , nihil ad summam i
selicitatem deesse posse videtur; tulerunt aliae quotquot mitissimo imperio tuo fruuntur, quibus vel in Annonae caritate, vel in aliis CL vium , & Populorum angustiis clementissime com' a sul-
9쪽
sultum voluisti. Itaque quod olim per quamdam assentationem de Tito Vespasiano litera.
rum monumentis commendatum accepimus euna
nempe AMOREM, ac DELIClAS GENERis HUMANi fuisse; illud idem magnifice, & vere praedicabunt
de T E omnes, BEATISSIME PATER. Cui
tantum sanὰ non artis, aut fortunae, sed verae virtutis, ac incomparabilis morum suavitatis inest, ad promerendam omnium Voluntatem, a que ad publicam tranquillitatem constituendam.
Sed cum omnia: BEATISSIME PATER, quae
ad Rempublicam pertinent, . perfugium iu TE
nullo unquam tempore, non invenient; tum v ro maxime bonae artes. earumque cultores sum
nia quaeque abs TE . expectare poterunt: cum enim Doctrinis omnibus, ac, praesertim divina. rum rerum Scientia praestes, quam qui maxime, Disciplinas profecto omnes, quibus, velut fundamento, Reipublicae felicitas nititur, alere,& in sinu tuo quodammodo fovere dignum
Summo Principe judicabis. Et vero, BEATILSIME PAT E R, si quis a primis adolescentiae
tuae temporibus ad haec usque repetat, nullum profecto inveniet severioribus studiis vacuum, in quibus florente adhuc aetate ita excelluisti. ut doctrinae tuae Iux quaedam admirabilis in omnium oculos incurrere facile potuerit; & non modo Romae, quod quidem ad egregiam lau
10쪽
dem satis esse posset, sed in totius Italiae UNbibus illustrioribus, & longius etiam tuum Nomen celebrari contigerit. Satis mihi sit, PATER BEATISSIME, inter tot praestantes sapientia Viros, quos in tuae doctrinae admiratio
nem rapere potuisti, BENEDICTUM Xl V.
Commemorare, qui sciens, & volens T E inter Supremae Inquisitionis Consultores. ut Vocant, adlectum voluit, & cujus ea aliquando vox fuit, tuae in gravissimis quaestionibus sententiae tantum tribuendum esse, quantum nulli alteri, neque oportere amplius alios, licet doctissimos.
in consilium adhibere. Magnum sane, & dignum tanto Pontifice judicium, quo certe nihil illustrius, nihil honorificentius, nihilque accommodatius ad doctrinae tuae magnitudinem declarandam. Quid mirum propterea, si ut multorum opinio fuit, idem .incomparabilis, & immortalitate dignissimus Pontifex summis TE h noribus augere secum ipse constituerat ; & nisi acerba mors intercessisset, ad alia ipsius .egregie facta, hoc etiam longe splendidum accedere potuisset. Sed cum omnes, BEATlSSIME PATER, qui ΤΕ norunt, doctrinae tuae aequos
Iudices nullo unquam tempore non habuisti, tum vero in primis Bononienses meos, quorum certe de Sapientia tua judicium, pro tua incredibili Clementia, gratum habere non dubitabis.