Historiam de iuvene perverso a Ioanne converso ex Clementis Alexandrini libro quis divitum salvus fiat observationibus historicotheologicis illustratam praeside Io. andrea Schmidio abbate Mariaevallensi ... a.d. 25 Ianuar. converso Paulo s. in solenn

발행: 1710년

분량: 51페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

2쪽

I. N. D. N. I. C.

latebris latitantem , in academiis quaerere incipimus, Se sine illa a mercaturis bonarum artium domum redire, iniquissimum turpissimumque judicamus. Non scholae,sed vitae discimus: nec variis usquequaque occurrentibus rebus fidem habemus. sed omnia probamus, omnia ad veritatis amus-sm, velut ad lydium lapidem applicamus, singula ex usu nostro metimur. Cui enim hono , si innumeris reculis, delectu omni Si discrimine remoto, comportatis, memoriam obrueremus, ingenium obtunderemus,

judiciumque frustra defatigaremus ὶ Anne multo satius erit, pauca eaque vera, sive justis sive injustis posse ribus erepta, in perpetuos usus nostros vindicare Moria, lapides, plumbum M talia ubivis terrarum fere sunt obvia; aurum vero, argentum, gemmae te similia rarius omnino inveniuntur. Falcaieta,& picta in multis inanium voluminum molibus sunt pluscula ; certati vere vera admodum pauca. Multi Se magni libri saepius non nisi multa atque magna sunt mala. Necesse itaque erit,ut apes imitemur, Se quaecunque firmis imΑ nixa

3쪽

nixa sundamentis e diversa lectione, frequentiorique

meditatio'e congessimus, sollicite separemus M asse vemus, pro reipublicae, ecclesiae, nostroque emol mento. Non enim omnia, quae auri splendorem im, rantur, aurum habent: nec ea, quae ad veritatem 'proxime accedunt, ideo sunt vera. Verosmilia veri speciem non raro mentiuntur , ut dulcia nonnulla mellis suavitatem. Nil itaque salubrius , nil studioso homine dignius , quam apis more modoque grata carpentis thyma per laborem plurimum, ex optimis optima studiose colligere , vera a Verosimillimis accurate secernere, iaca demum in succum&sanguinem , ut ajunt, vertere. Ponderanda igitur,perpendenda,&discutien- da sunt omnia, eundum insuper per singulas minutissimasque partes, quo vera, solida & ab omni succi aliena pelluceant,falsa vero incerta v quae parum firmamenti habent celeriter, ut flosculi, decidant. Suo se quodvis indicio prodet, soricis instar. Quod si conatui nomo non semper optatus respondeat eventus, solario erunt illi poetarum versus: reqvid tentasse norabat ZEn prodire tenus, F non datur ultra

Qaeo ia ego fietus historiam quandam notatu digni simam, Ma summe venerabili domino praeside, multis ex causis commendatam aggredior , quid veritatis su bst, pro meo ingenii modulo paucis expositurus,& O, servationes historico-theoldgicas pro viribus additurus. 'Ita vero eandem apud Clementem Alexandrinum in I,

4쪽

modo si vere poenitueris, certae tibi fidei tutamque manere Calutis sipem; audi fabulam. quaeipsa non fabula, sita vera de Iohanne apostolo tradita

narratio sit, ac memoriae studiose commendata; Cum enim post tyranni obitum ei Patmo insula Ephesum rediisset, vicinas quoque gentes rogatus vi-siebat, partim quidem ut episcopos constitueret, partim vero ut integras ecclesias disponereta formaret, partim etiam ut unumquemque eorum, quos

Spiritus designaret, in clerum cooptaret. Cum itaque ad urbem quandam haud procul E-

pheso dissitam venisset eius de

nomen nonnulli reserunt atque alias praesentia vobisq uesi is fratres consolatus esset, ad extremum viso iuvene quodam egregia corporis statura, clegant vultu , serventique ingenio atque indole, ad loci episcopum comersus ἔ Hunc inquit,

coram eccles tae CFristo teste, amni tibi operit commendo. Tumque

illo suscipiente ac cuncta pra stiturum pollicente, eadem ipsa Ioannes rursus perurgebat ac contestabatur. Post haec Io

5쪽

-σ δε-αναλαβων ληctus est i Presbyter vero adoIGscentem sibi traditum in domum suam sustipiens, educando, conistinendo , lavendo operam da. bat: ac tandem sacro baptiis te initiavit. Deinceps sacerdos de pristina cura atque custodia paulatim remisit, ut qui persectum ei tutamemae quo cautum omnicio foret, Domini signaculum adhibuisset. Illum ergo praematura potitum libertate aequales quidem sibi adiungunt, desides ac dissoluti, & flagitiis omnibus assuelacti. Ac primum quidem masnificis conviviis iuvenem illiciunt: noctu deinde ad Ipollandos obvios egressi,si cum trahunt; inde ad maiorum scelerum societatem cohortantur. At ille sensim assuescebat pravitati , genii magnitudine ac praestanti indole vel equus duri oris robustusque a recto abreptus ac iroenum mordens, acrius in praeceps ferebatur. Iam itaque prorsus abiecta spe salutis ex Deo consequendae, nihil ultra mediocre animo designabat; sed grandi aliquo pe

petrato facinore, quod semel perierat , pari reliquis exitu luere vix dum resuctantibus ani-- l mi cogitabat. IlIis igitur ipsi, νεν γ υλ' 1 assumtis, institutoquetutonum

6쪽

haud segniter erat; Violentia, caedibus atque atrocitate cunctos siuperabat. Aliquanto post tempore, cum novi aliquid necessarii operis aut negotii incidisset, iterum ad eam urbem accitus est Ioannes. Qui cum

venisset,&cuncta quorum gratia venerat, ordinasset, a Mediam , inquit , visiope, redde nobis depositum , quod ego pariter est Christus tibi commendaυimm . sub recinae, cur praeri praesentia ipsaque eream testi. Ad haec e scopus primo quidem

mora Hac artonitum es, eum existi. marer pecuniam, quam n- accepis' a se per calumniam reperi: dc sicut adhibere fidem, ut se habere existimaret, quae non habebat, sic nec Ioanni diffidere amdebat. Sed ubi Ioannes suum Um inquit, repuo ct fratriae annmam, alto senex ducto P sipirio vultumque lacrymis inusus.

Is , ait, monu- est. Quomodo inquit Ioannes ae quo morti genere ' Deo, ait ille, mortuus s. Masus quive eυUiι et perditin, ac quod maximum , latro : iamque adopro ecclesia montem occupavit, cum latronum parisatellitis. His

auditis Apostolus scissa veste, &cum ingenti gemitu caput se-A 3 riens

7쪽

λογουriens, te, inquit, animae irati is custode n constitui. Sed iam mihi praesto sit equus& aliquis ductor itineris. Inde ab ecclesia, ita ut erat, concito equo iter properavit. Cumque ad locum venisset, ab iis qui exacubias agebant, latronibus capitur : non ille fugam petens aut veniam deprecans , sed

clamans: in hoc ipsum veni, advesrum ducem me ducite. Is vero ut erat armatus interim expectabat. Sed ubi accedentem agnovit Ioannem, prae pudore in fugam versius est. At Ioannes totis viribus concito cursu, actatis oblitus hominem persequi institit identidem clamans: Ouid me patrem tuum, i, fugis imerm emseniculum P Miserere mei, 'fili, noli timere; adhuc tibi superest vitae ac salutis spes. Ε-go pro te Christo rationem reddam si sit opus, tuam ipse libens

mortem sustinendo , quemadmodum Dominus pro nobis mortem tulit. Animam meam pro tua vicariam dabo. Sta

modo, & crede. A Christo missus sum. His ille auditis, primum quidem vultu in te ram demisto substitit: dc inde

proiectis armis acerbe flere coepit. Acccdcntem vero senem

comm

8쪽

complexus, gemitu ac lamentis , quam maximu poterat, crimen diluebat, & lacrymis Velut altero quodam baptismo exispiabatur, solam dexteram Occultans. TumApostolus spondens deieransque veniam te illia Salvatore nacturn esse oranS-que ac in genua provolutus, ipsam iuvcnis dexteram velut poenitentia expiatam, exostulans, in ecclesiiam reduxit. Exinde partim crebris orationibus Deum deprecans, partim continuatis una cum iuvene ieiu- .niis simul decertans, variisque denique Termonum illecebris

animum eius demulcens non

priusdestitit, ut aiunt, quam illium firma constantia ecclesitae gremio admovisset.

Mira profecto fabula I Num vera videbimus. Pr,

mum vero omnium in authores eandem nobis referentes, inquiremus. Principem in his obtinet Iocum laudatus Titus Flavius Clemens , vulgo Alexandrinus dictus,patrum sui aevi sacile doctissimus. Nec mirum, cum viros eruditissimos saepius audiverit, inque cohortem illorum receptus intima eorundem familiaritate usus sit. Non, puto, opus est, ut multa cum Veinterum tum recentiorum judicia de tanto viro affe-

9쪽

n' y en a potnt doniles lines solent rempli de tant de erudition prophane. Vel unicus ille de divitum salute libellus instar omnium esse poterit, c' est un excellent tralae, laudato du Pin teste. Confecit vero ille Oct vum stromatum librum in quibusdam codicibus Photii aevo superstitibus, observante Caveo. a Hinc forte Anastasius in talem codicem incidit, cui libellus suit iunctus , qui tamen plane ab opere stromatum est distinctus, ut ab aliis optime fuit monitum. Integrum nobis

elegantissimum hoc scriptum dedit Combessius in auctu rio bibliothecae patrum graeco latinae Paris ivo. b quod paulo post & Oxonii prodiit A. r683. Iam quidem

antea in lucem prolatum a Michaele Geislero erat Mcommentario in Ieremiam insertum, sed sub origenis nomine. e Nostris demum temporibus idem Anno i7oo. edidit vir summe reverendus Dn. D. Thomas Bilius Lipsiensium theologus, professor excellentissumus, cui utinam Deus firmam concederet sinitatem ad sacra haec studia ulterius ornandal Clementem secundi seculi scriptorem excipit Eusebius caesariensis ecclesia. sticae parens historiae, qui IV ' floruit seculo, δι accuratam latis atque diffusa de nostro juvene narrationem

dedit. d) Cujus etiam mellifluae pater eloquentiae Iohannes ChryBstomus O meminit. Quia vero in apostoli mansuetudine M inusitato amore explicando

inutius moratur, nemo mirabitur facile, quod adole-

10쪽

scentis conversionem eiusq; modum paucissimis exponat. Nec opus tunc erat prolixiori descriptione,quod probe scienti in memoriam tantum revocanda. Dictum sapi--enti issicere poterat. Ita autem se habet illud: De aia lescente illo qui prius IoannisZebedaeituerat discipulus,postea mero ducem latronum multo egit tempore,ac rursus a sanctis iblius beati manibus interceptus e latronum lustris es speluncis ad pristinam mirtutem rediit,nec tu ipse ignoras;ρὰ non m nus quamego euntita exacte no tu Eoaepe te audimi admirari. tem illam beati miricondescen fini multamque mansuetudinem; Uquod anguinolentam illam prior exosculatus sit dextram, num adolescentem complexin,atque ita illam in etiam reduxerit. Anastasius sinalta a ) sexti decus seculi, eandem hi- , storiam refert, dilucidius tamen non paucis in locis. b Antiochus quoque, septimi lumen seculi. illius meminit Hom. CXXII, Mab Irenaeo se eam accepisse tradit, licet

paulo aliter atque Clemens noster eandem recenseat.

Ita enim ille: Tale quid, inquit, reperisus apud Irenaeum. Dicit enim de Iohanne theoloρo quod adolescentem conssuatus nasivae indolis dexteritalepraesignem, cum Dei rudimentis instruxistet eum s baptizasset, urbis eius episcopo dixerit: Hune tibi committo; is inde abscesserit. Episcopus autemm nam adolescentis curam gerens ad magnos profectus eum promoverit Sc. quae omnia ad allatam Clementis narratationem proxime accedunt. Illa tantum restat differentia, quod a Ioanne instructum M baptizatum , ab episcopo vero tantum ad magnos virtutiS gradus provectuin adolescentem esse Antiochus velit, cum clemens B contra

SEARCH

MENU NAVIGATION