Excerpta quaedam ex libro cardinalis Gabrielis Paleoti archiepiscopi Bononiensis De consultationibus cardinalium quae praemittuntur editioni ejusdem operis Brixianis typis adornandae juxta exemplar editum a typographia Apostolica Vaticana an. 1592

발행: 1592년

분량: 15페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

1쪽

Italia remedia , quae mineribus adbibentur, tam faciunt dolorem, quam qua sunt salutaria.

2쪽

III. EX LIBRO

CARDINALIS GABRIELIS PALE OTI

DE CONSULTATIO NI BITI CARDINALIUM Impresso in Typographia Apostoliea Vaticana

PARS I. Q UAESTIO VI.

An Cardinales, etiam non requisiti , teneantur ex natura

Pii sui, ubi res postulat Papae consilia subministrare. aod a nobis supra conclusum fuit, Cardinales du

plici jure, tum charitatis, tum justitiae astringi ad consilia sua proferenda, intelligendum est, quando a Papa sententiam rogantur. At, Papa nihil petente, dubitatio major videtur, an , si ipsi nihilominus rem E clesiae indigere putant, debeant ultro se inferre , ut publicis necessitatibus , consilio, operaque sua , quantum in eis est , subveniant. Dubium enim id primum facere videtur , quod dici solet , neminem ad consilium nisi vocatum accedere debere &C. Verum s exacte res expendatur, verius fortasse illud invenietur, ut etiam non requisisti teneantur ea, quae necessaria bono publico judicant, ultro denunciare ; siquidem non sunt ipsi ex eo Consiliariorum numero, quos solent sibi Principes arbitrio suo adsciscere, mutare , &repellere , sed sunt potius ejus ordinis Consiliarii, qui vel innati Principi ipsi dicuntur, vel munus hoc eorum dignitati annexum habent &c. Quae cum ita se habeant , sequi videtur, quod si, po

3쪽

Etsi Princeps expresse non petit , ipsa tamen Respublica , quae necessitate premitur , & rei evidentia satis interpellat, subsidiumque loco ipsius Principis postillat. Unde Cardinalis ad has pubblicas voces, communisque boni periculum exurgere, seque excitare debet, ut imminens damnum suo consilio , atque industria repellat.

PA RS II. QVAESTIO VI. Cardinales sibi persuasum baberem, Pupam jam tu animo statuisse quid velit facere, eumque sententiam

minime mutaturum, ideo se dissentiendo nibu profecturos, an tacendd essent excusandi. ΙNter multiplices tacendi excusationes, ulla fere frequentius se offerre solet nonnullis hac ipsa, de qua in praesaenti agimus: ideo paulo diligentius hoc argumentum noli

hic tantum tractandum , sed alibi etiam, pro ut occasio feret , aliis, atque aliis rationibus erit repetendum, ut tamquam perniciosa quaedam radix Deo adjuvante evellatur,& persuasio hujusmodi non solum inanis , ac contemnenda declaretur, sed etiam PLENA DETRlΜENTI, QUAE OMNEM

Quod vero spectat ad illud, Papam sententiam jam conceptam mutare minime solere , dicimus facti hanc quaestionem esse , & qui ita ajunt, non videre nos, qua rati ne id probare possint. Nos enim per annos fere triginta, quibus Consistorio adesse carpimus , sedentibus. Octo Summis Pontificibus: Pio IIII. Pio V. GREGORio XIII. Si κτο RUREANO VII. GREGORIO XIIII. INNOCENTio IX. ac Sanctilia

4쪽

V. si mo D. N. CLEMENTE VIII. assirmare illud vere possiimus, numquam factum esse , ut Papa deliberationem aliquam ab eo conceptam mutare noluerit, si major Cardinalium pars ab eo dissentiens id verbis expresserit, sed vidimus, quandocumque ille perstitit in eo, quod semel proposuit, in causa id fuisse, quod pauci reperti sint, qui diversum ab illo senserint, aut certe palam declaraverint, & multo plures, qui in illius sententiam ierint &c.

PARS II. QUAESTIO IX. Si qui suspicarentur , Papam, ipsis dissentientibus , magis

obfirmandum, aut potius irritandum s au sententiam suum debeant comprimere. AD ossicium tenetur Consiliarius, quod in ejus est potestate : idque est fidele consilium dare : ad finem autem non adstringitur, qui est illum persuadere, quia ab eo

hoc non pendet, ut alias conclusum ruit, praeterquamquod

Consiliarii Cardinalis finis est quidem prodesse Papae, sed ad boni publici utilitatem , & Sedis Apostolicae dignitatem . Et ideo quamdiu interpellet haec ratio communis boni juvandi, non debet ille a munere suo cessare, neque hunc tamquam praecipuum finem ulla pacto deserere. De ipsis Consiliariis alias diximus non debere eos, quamvis etiam discrimina illis imminerent, ossicium suum intervertere , CUM PURPURAM SUsCIPIENTEs HOC SE FIDEI, AC IURΑΜENTI VINCULO OBSTRINXERINT, UT PRO UERITATE, IUSTITIA, PUBLICA QUE UTILITATE TUENDA, NEC SANGUINIs EFFUsIONEM VEREANTUR.

. Et sane eo frequentioribus votis hic spiritus fortitudinis a Deo implorandus est , quo magis illum in Ecclesia Dei necessarium esse hodie cognoscimus.

. A 3 Cum

5쪽

Cum Papa caput sit, & administrator totius Ecclesiae, cur credamus eventurum, ut ille debeat irritari in earum rerum perniciem, quae ad illius commodum, dignitatem ,

Mus, ubi praesertim naturalis ratio, ac sui ipsius amoris affectus repugnare vehementer solet &c. Verum quoniam magna hinc deserendi ossicii occasio suboriri posset, saepeque inanis sunt hae suspiciones, ac potius humanae imbecillitatis commenta et ideo censeremus nos , nisi perspicua admodum, & sere indubitata haec futura se pernicies ostenderet voD vix UMQUAM EvENIRE possE CREDENDUM EsT bonum Consiliarium a recta muneris sui ratione , tamquam a regia justitiae via numquam discedere debere. Et quamvis quaedam ab Ethnicis Auctoribus commemorentur, quorum exempla ad excusationem facere videntur, dum ajunt: Vidimus euriam trepidam, Oelinguem, in qua dicere quod velles,perlautinum: quod MLles, miserum esset, nos ramen, qui nihil, nisi culpam, &peccatum horremus,longe aliam Vitae rationem prolitemur:& quiDQUID ACCiDAT, PRAE HONESTATIs STUDIO , AC IUsTosusCEpTI OFFICII NUNERE CONTEMNERE PARATI EssE DEBE

PARS II. QUAEST. X. An Primipis scientia, oe patientia , cariuinales animodissentientes, sed silentis Ο rapitis demissione se assentiri ostendentes, excusare censeantur. ΡOsset fortasse Thema propositum legentibus admirationem movere, quod dubitare videamur accidere posse, ut Princeps prudens, & sciens, patiatur Senatores suos

6쪽

VII. suos coram se in throno Majestatis Suar sedente , aliud intrinsecus sentire, aliud extrinsecus praeseserre, & tanquam in scena delectetur sibi ab illis stansiliarii personam induentibus, veluti histrionibus illudi, qui nihil minus,

quam vera consilia proserant. Est ita sane, nosque idem confitemur. Sed quoniam progredientibus temporibus , possent nonnulli fortasse interdum existere, qui suspicarentur in magno Senatorum numero non deesse, qui tuta conscientia silentium amplectarentur, eo quod Principem haec omnia dissimulasse sibi persuaderent; idcirco huic cuicum

que opinioni obviam eundum esse existimavimus, ut si credulitatem hanc licet inanem nolint eo etiam tempore deponere, saltem intelligant eam Cardinalibus nequaquam ad excusationem apud aeterna tribunalia profuturam esse&c. Ut ait S. Augustinus, nemo mentiens in eo quod mentitur ,

servat fidem g nam boe utique vult , ut cui mentitur, fidem mbi babeat, quam tamen ei mentiendo non servat; omnis auum fidei violator iniquus es. Hinc sequitur, Cardinalem , qui Consiliarii ossicium cum juramento suscipit, ut sincere,&fideliter quod sentit, denunciet, si secus faciat, tum ossicium ,& conscientiam violare, tum Deo ipsi, cui se juramento obstrinxit, criminis reum se constituere; immo ne que accedente etiam ulla consuetudine id ei licere: quoniam CUM A DIVINO PENDEAT PRAECEPTO , ut nemo alterimentiatur, non potest id per consuetudinem,quae a voluntate hominis proficiscitur, abrogari, dicente Isidoro: Usus Boeritati cedate praetum usum lex, ω ratio vineat oee. Amplius etiam ,cum ad id munus consulendi Cardinalis deleetiis fuerit, ut non solum Principis clansiliarius foret, sed praeterea ut universae Christianae Rei p. ac Sedis Apostolicae perpetuus administer esset: certe quamvis hic Consilia, rius forte argui non posset reus injuriae fictae Principi scien-

7쪽

VIII.

ti, & volenti; illam tamen inferret Ecclesiae Dei, cujus causam desereret; inferret caeteris Consiliariis , quibus tacen do, 6 annuendo persuaderet, quantum in se esset, ut idem quoque ipsi facerent,& probarent,quod omnino reprobaniadum esse animo judicarent; inferret denique, quod caput est, Deo ipsi aeterno Judici, qui ad Cardina latus ossicium illum vocavit, ut veritatem, & fidem in consulendo pr. estaret, quique adeo odit homines mentientes, ut Propheta dixerit : Perdes omnes , qui loquuntur mendacium Si objiceretur, Contiliarios deligi a Principe, idcirco ejus voluntatem sequi debere: & cum scienti & volenti nulla fiat injuria; propterea cum Princeps iciat,& patiatur, Cardinalem intus in animo dissentire, quamvis contraria foris innuere videatur, ideo nullam hoc casu ab ipso Cardinali

injustitiam admitti, & proinde nullam contrahi ab eodem culpam; Respondetur, quod , etsi Consiliariam esse pendeat ab electione Principis, veritas tamen,& fidelitas in officio gerendo est jussa , & praecepta a Deo: & ideo potuit quidem Princeps non eligere talem Consiliarium , sed ubi illum sibi ad hoc munus adscivit, non potest consiliarius adversus divinae

scere 6 c. Quod legis obligatio a Principis voluntate oriatur, dcconsuetudo legi contraria, interveniente Principis consensu , excuset a culpa, dc quod denique ipsa Principis voluntas instar legis habeatur, & alia hujusmodi, possunt qui

dem in legibus humanis valere, non tamen in divinis :. de quarum numero est, non mentiri : satis enim superque dictum jam est, obligari Cardinales ad veritatem in consiliis tuendam, m M IGRE PONTIFICIO, TUM DIvINO: contra quod nec consuetudo, nec Principis scientia, aut taciturnitas quidquam operaturis

PARS

legis praeceptum mendacia consiliis mi

8쪽

taeentibus aliis , vereretur aliquis adversando singi laris baberi, an tunc alios sequendo esset excusandus. Um nemini liceat umquam fraudare conscientiam sa-am, quam ViS etiam erronea esset, antequam tamen

eam erroneam esse dignoscat, ut alias diximus, non potest: hic, aut pudoris, aut verecundiae nomine, sive humilis ossicii, aut debiti erga majores obsequii, aut amoliendae a se saDpicionis arrogantiae specie, aut ex quacunque alia adventitia causa , muneris sui normam interiorem deserere, memor divinat illius sententiae, qua scriptum est tende tibi oee. Consiliarius, qui timet Deum, atque in ossicii sui obligationem oculos dirigit, sENTIET EO MAGIs TUNC URGERI SE AD DICENDUM, CUM uIDERIT CETEROS ASSENTIRI, nam tunc

rempus ipsum declarat, extremam veluti necessitatem imminete aliter consulendi, eo quod bonum publicum tunc in majori periculo versatur. Si de praemio terreno dando ageremr , ne Ino sane Verem retur singularis haberi, immo appeteret alios anteire, ut palmam obtineret: quanto ergo magis &c. Sed quando etiam temere alii de eo aliquid velle ut judi

EXTREMIS REGIONIBus LoquERENTu R, contemneresquippe qui agnoscet se Dei causam, cui rationem redditurus est, ager: . . ' . PARS V. QUAEST. I.

Au Cardinali sit necessarium Consistorio libertas Aruendi;

an potius , si aliquando ea non utatur , fit excusandus. aer Uoniam tractatio nostra eo maxime spe stat, ut intel- - liganti Consiliarii, hoc proprium eorum munus esse,

9쪽

X. ut sincere, & libere quod sentiunt, loquantur ; ideo paulo

diligentius praesentis Thematis occasione, de hac libertate loquendi differendam putavimus. Nam cum late hoc nomen pateat, nollemus, quemquam hujus Vocis acceptione decipi, ignorataque propria illius Vi , in alios , atque alios errores labi &c In primis ergo ad libertatis hujus necessitatem ostendendam , illud in memoriam redigimus , quod etiam attigimus alibi, Cardinalium scilicet gradum ad bonum E Iesiae tuendum, ac promovendum institutum fuisse ; A quo

QUIDEM FINE ADIPISCENDO, CUM METUS, AMOR, AEMULATIO, SPEs, ATQUE ALIAE PRIVATAE CAUS E SOLEANT HOMINEs RE

TARDARE, atque ad loquendam quod oportet languidiores reddere , ideo ad vitiosas hujuimodi affectiones veluti boni publici hostes superandas, certum est libertatem hanc loquendi,de qua agim , tamquam necessarium Cardinalitii

muneris exercendi instrumentum omnino requiri &c.

Consiliatius,quamvis mentis acumine plurimum valeat,si tamen hac dicendi libertate destituatur, inermis plane erit, neque ex ceteris naturae, & prudentiae praesidiis utilitatem ullam reportabit, nec poterit muneris ubi commissi navigium tamquam remis,& Vento spestatum in portum per

ducere, SIvΕ ID METU, SIVE PUDORE, SIVE AFFECTATA NIMIS REYERENTIA, SIUE PROPRII AΜORIS INvOLUCRIs, seu quacum

que alia specie id accidat, cum libertas dicendi sit veluti nervi spiritus,& vita consilii. Quid enim prodest acute,&prudenter prospicere quid consulendum sit , si id eloqui libere non audeas inutile, languidum, emortuum sit necesse

est , quidquid libere non enunciatur. Neque haec libertas ad audaciam, Id immodestiam, aut contentionis studium pertinet, sed potius ad charitatem, ad ingenuitatem , ad bene de aliis merendi propensam voluntatem: nam QUI LIBERE

DICIT, Diuitigod by Cooste

10쪽

DICIT , NIHIL AD SUUM COMMODUM REFERT , SED PUBLICAE

nTILITATI sERviT. Quare & liberum, & modestum esse licet, imo modestia cum libertate conjuncta proprium est,& magnum Consiliarii ornamentum &c.

Extra Consissorium, si quando Cardinales sponte ad dandum Papae consilium se accingant, non negamus quando id non justitiae, sed charitatis potius vinculo fecerint, multa ab iis circumspici debere , & impedimenta , quae supra objecta fuerunt, diligenter ab iis expendi posse, ut quamvis quod dicturi sunt, numquam a fide, & veritate sejunctum esse debeat, quod tamen ad rationem , seu modum

explicandae sententiae suae pertinet, non credimus eos ad summam illam libertatem retinendam cogendos esse, sed pro ut eis opportunum visum fuerit, bono eos spiritu ducente, sermonis sui vim , ac cursum prudenter moderari

posse,&debere, ITA TAMEN, UT CUM REi PUBLICAE NECESSITAS URGET, NEC PUBUCE, NEC PRIVΑΤΙΜ OFFICIO SUO DESINT .

PARS V. QUAEST. IV.Cardinales rogali sententias, si ad beneplacitum Papae se referant , aut sententiam suum Papae judicio submitrant, an muneri suo satisfaciam. IN hac responsione, si bene expendatur, plura saepe Vitia

concurrunt: deficit enim justitia, quia Consiliarius in negotio Reipublicae utili, aut noxio, non praestat Verbis quod debet: deest saete veritas, quia ex animo non loquitur: laeditur obedientia, quia non paretur Principi, aperte consilium petenti: claudicat prudentia, qua recta agendi rationem non servate charitas non colitur, quia proximus in necessitate consilii positus non juvatur; & conscientia forte contemnitur, quae illi aliquid longe melius , ac salu-

SEARCH

MENU NAVIGATION