Ephemerides motuum coelestium ex anno 1751 in annum 1762 ad meridianum Bononiae supputatae auctoribus Eustachio Zanotto ... et sociis ad usum Instituti

발행: 1750년

분량: 462페이지

출처: archive.org

분류: 축제 & 제례

4쪽

EPHEMERIDES

MOTUUM CHELESTIUM

Ex Anno MDCCLI. la Annum MDCCLXII.

AD MERIDIANUM BONONIAE SUPPUTATAE

AUCTORIBUS

EUSTACHIO TANOTTO

BONONIENSIS SCIENTIARUM INSTITUTIAS TRONOΜO, ET SOCIIS

Typis Constantini Pisarti S. Innuisitionis Impressoris sub Signo S. MICHAEI is.

ΛUPERIORUM PERMISSU.

6쪽

Eustachius Zanotius Lectori.

Tu Ephemeridum liber, quem nunc evulgamus nullo commentario aut explicatione indigeat, sunt enim singula, quae in eo continentur eadem methodo conscripta, quam Manfredius in praecedentibus secutus est, attamen nonnulla praesari volo , de quibus astronomiae cultores moneam , ac in primis quaenam astronomicae tabulae in supputandis Ephemeridum numeris adhibitae fuerint, brevi hoc sermone declarabimus. Non autem id nobis proposuimus, ut in singulis planetis ejuiadem Auctoris tabulis uteremur, sed quoniam post Observatorium conditum Solis, &Lunae, nec non Planetarum loca asti onomicis organis saepius, & diligentissime observata suerunt, atque illud in Primis conquirebatur, quaenam esset cum diversis astronomorum hypothesibus dissensio, illico apparebat quae tabulae melius corporum coelestium motus representarent , quaeque Ideo in Ephemeridibus condendis eligendae essent. Fateri quidem oportet eas hypotheses ab astronomis

nondum constitutas esse, quae cum Observationibus adamus stin conveniant, ac propterea hoc astronomiae studium ulterius promovendum esse, praesertim cum non.

despondendum esse videatur, quin haec Facultas majores hisce temporibus progressus habitura sit, quibus geometria , & mechanica solertiis me excoluntur , quae astronomiae maximum praesidium afferre possunt. Verum geometrae , & mechanici inutiliter agerent, nisi interea alii astronomicis observationibus operam darent, quod ut commodius fiat corporum coelestium positus duodecim hisce annis in hoc

volumine describimus, ac astronomos monemus de tempore , quo praecipua plice- nomena occurrunt, quo quisque ad capessendas eas observationes se conserat, quae 2 . pol illi-Diuiti do by Cooste

7쪽

potissimum instituendae sunt ad motuum leges tutius eXpendendas, & ad tabulas ma.

gis magisque emendandas . Non praetermittam me in hoc opere cooficiendo plures socios habuisse, qui sibi maximam laboris partem adsciverunt; Nam cum primum has Ephemerides condere decrevitam , atque intellexissem rem uni supputatori m testissimam esse , rogavi Franciscum Zano reum patruum meum, Franciscum VandeLlum, & PseMam Romerscium, ut qui erant non modo im mathematicis versatissimi, verum etiam in subducendis calculis valde e Sperti, opem serrent; quod cum li-henti si me concessissent, inita societate Ephemerides inchoavimus, & in iis valde pro secimus. At aliquibus post annis cum essent gravioribus curis impediti, & justis de causis alio distraherentur, mihi opus fuit socios alios inquirere . Primus sese obtulit Petronius Mobeueius , qui post Man Ledii obitum mihi in ejus locum suffecto adjutor in re astronomica factus est. Alii deinceps permulti se nobis socios

praebuerunt, quorum nonnulli Bononiae studiorum caussa commorabantur, videliacet Comes, Franciscus Garamur Ariminensis, Iosepbus Garctonur , qui nunc medicinam Ravennae summa cum laude exercet , Ioannes Boldrinus Placentivus, PetrusLillius Venetus, O' Salmator Olima Medio uisensio. Demum hisce postremis annis quibus praedicti s ocii Bononia discesserant , magnum praesidium mihi attulit praestantissimus Iuvenis Ioannes Bruuellus , qui mathematica studia mirifice colit, & in

calculis & in astronomicis observationibus faciendis totus est. Sed ad rem veniamus. Iam cuique notum est Lunam adeo implicitis atque obscuris motuum anomaliis obnoxiam esse, ut nulla adhuc theoria excogitata suerit, si Neaetonianam exeipias, quae minuta decem aut amplius ab observati; Lunae locis quandoque noria dissideat. Nemonianae vero tabulae nullum majus dissidium afferunt, quam trium

minutorum, quemadmodum & ipse plus semel expertus sum,& olim Mansredius, qui post habitis observationibus una cum Iosetbo MIyso Marciasso plures calculos es egit. Quamobrem Neraetonianae tabulae in eruendis Lunae locis eligendae videbantur; at quo minus his uteremur fecit non ferenda multiplicis, ac laboriosi compuli molesti , praesertim cum Lunae longitudines & latitudines pro unaquaque die in Vestigare oporteat, nam ejus motus tantam habet inaequalitatem , ut ex plurium dierum intervallo non satis manifesto appareat, qui locus intermediis diebus Lunae tribuendus sit . Itaque in dies sngulos calculationes e Cassinianis tabulis derivavi. mus, qua in re satis astronomis facturos nos esse existimavimus, cum hasce tabulas tum usus comprobaverit, tum auctoris nomen quam maxime commendaverit.

8쪽

P. Nicasus Grammatica concinnavit, & Ingolstadii edidit anno Pras. Syetysae ari,

culum , ac reliqua calculi elementa deprompta sunt. Dein projectione ortographica disci telluris descripta , & in ea ducta lunaris orbitae semita non modo ecliapsis solaris phases pro insignioribus Europae urbibus circino investigavimus, verum etiam terrestrium punctorum longitudines & latitudines , quae describendis curvis lineis in nostrIs iconibus inservirent, quae lineae & eclipsis quantitatem & tempus

denotant, atque ut paucis rem declaremus, universam Telluris obumbrationem ob

oculos ponunt. Eclipses lunares duplici ratione inquisivimus, & ex figura, & ex trian. gulorum solutione, ac si aliquis dissensus reperiebatur, cum haec postrema supputandi ratio accuratior st, phasium numeros, qui ab hac prodierunt, in hoc libro consignavimus. Omnes hasce supputationes aggredi non licuisset, nisi Solis longitudines

elicitae essent, quae ab iisdem tabulis Newtonianis pro quavis anni die depromptae fuerunt, quapropter Solis loca in hoc libro conscripta Nestoniana sunt. Aliae in aliis planetis tabulae, ut antea innuimus adhibitae sunt. Saturnum , Venerem, & Mercurium juxta Cassini elementa calculo subduximus, atque hic monere oportet nobis eas tabulas praesto fuisse, quibus suas Manstedius Ephemerides superstruxerat; nondum enim ad nos pervenerant novissimae tabulae , quas Cas-snus paucis abhinc annis in vulgus edidit, quaeque a prioribus aliquantulum disserunt. Saturnum, cujus motus lentissimus est , ad denos dies supputavimus, ac deinceps diurna distributione pro intermediis diebus longitudines elicitae sunt; latita.dines vero , declinationes & tra nutus per Meridianum satis esse existimavimus si prima quavis mensa die trigonometrice colligerentur. Longitudines Veneris , quae varias brevi tempore anomalias subit, praesertim si ad conjunctionem in seriorem accedat, ad quinos dies supputavimus , latitudines vero ad denos dies; verutria, prope conjunctionem inferiorem qua die longitudo , eadem & latitudo colligebatur. In Mercurio quamvis apprime longitudines, & latitudines quinto quoque die subductae fuerint, cum tamen saepius accidat, ac praesertim prope retrogradationum puncta, ut longitudines intermediis diebus respondentes non satis mani se sto ex illis prodeant, coacti fuimus plures alias supputationes agere, sic ut asserere possimus Mercurium quandoque alternis, quandoque etiam singulis diebus supputatum esse. Quod attinet ad declinationes & ad Meridianos transitus tum Ueneris tum Mercurii, scitote nos ad quinos dies calculum fecisse , nempe ad singulos eos dies , qui in inseriori parte cujuslibet dexterae paginae harum Ephemeridum notati sunt.

9쪽

Martis longitudines, quas exhibemus, quinto quoque die ab Hiraeanis tabuistis depromptae sunt, latitudines autem, declinationes & transitus per Meridianum ad quindenos dies. Quod autem nobis non semel contigit, ut hujus planetae localiis tabulis conquisita parum ab observationum numeris declinaverint, easdem pro componendis Ephemeridibus elegimus, cum nondum uti superius diximus, novi iasimas Cassini tabulas accepissemus, quae a prioribus aliquantulum differunt, & in theorica Martis ad hiraeanas propius accedunt. Restat ut de Iove dicamus, quem Mansredianis tabulis prosequuti sumus. λDUrediar jam inde ab anno II 3 q. cum plures Iovis observationes collegisset, quas ipse cum sociis in hac Specula. habuerat, theoriae elementa aggressius est, in quo sibi socium adjunxit Iosepbum missum Marebosum in mathematicis clarum, qui tunc Bononiae degebat, & astronomiam maxime colebat. Constitutis theoriae elementis , videlicet aphelii loco , aequationibus & distantiis a Sole singulis gradibus a nomaliae respondentibus longitudines Iovis ad denos dies, latitudines vero, declinationes , & meridianos transitus prima quavis mensis die, uti in Saturno, d duximus . Quae omnia an rite constituta sint, illi videbunt, qui astronomiae operam dabunt. Uerum ne hujus planetae theoria desideretur , eam hic eorum commodo subjiciemus, qui ante vel post duodecim annos, quos in hoc libro exhibemus, Iovis loca ab his elementis inquirere velit. Haec habebam quae monitus loco ponerem . Sequentibus paginis Iovis tabulas trademus.

10쪽

Vidie D. Aurelius Castanea Clericus Regularis S. Pauli, in Ecclesia Metropolitania Bononia Paenitentiarius pro SS. D. N. B E NE DIC TO XIV. Bononia Archiepiscopo. Die 27. Aprilis I73o- Imprimatur. Fn Serapbistis Maria Maecarinessi Vicarius Generalis Sancti Officii Bononia,

SEARCH

MENU NAVIGATION