장음표시 사용
81쪽
Carolus rus e XXVI. ante hunc diem annis undiae natus sum patre A. . Eruse, matre F. Glaser, quibus adhuc vivis pio gratoque animo laetor Gymnasii undensis alumnus, quod Ill.
E. iget rectore floret, maturitatis testimonium nactus auctumno
anni XLVI i Gryphiam petii, studiis philologicis deditus. Atque
per quatuor quidem semestria illius, per tria Bonnensis Academiae civis scholas frequentabam, quas habebant philologicas viri Iarissimi Schoemann Ur liciis Hoefer, Ialin, et cher, Rit se hi, Lassen, Lersch, historicas Bartho Id et Dah1- mann philosophicas rictison et asse, theologicas mater.
Quorum quot quantaque sint cujusque in me merita, pectore animoque gratius recordari usque, quam copiosius verbis exprimere malo. Confecto quod concessum esset tempore academico Coloniam me contuli, ibique, quum anno insequente plenae facultatis docendi testimonium Gryphiae impetrassem, candidatus collegio Gymnasii
interfui, cujus fasces . nebet, vir humanissimus retinet. Anno post amplissimus patriae urbis Senatus, quum in eo esset, ut scholam quam dicunt realem conderet, tertiae in illa classis moderamen in me conferre voluit, deinde in proximum me locum ascendere jussit, ut secundam nunc classem praeceptor ordinarius gubernem. - Quantum temporis de lectionibus et meditandis et habendis superesset, Aeschyleis maxime studiis dedi, eorumque hocce specimen amplissim philosophorum ordini indulgenter judicandum proponens spero, summi voti me compotem factum iri, ut alma universitas, quae adolescentem aluerit, juvenem ad doctoris gradum promovere ne dedignetur.
Scribebam undiae die XXIIm mensis Iunii MDCCCLIV.
82쪽
Fatum Aeschyleram non est caecum et iniquum. II. Unusquisque Labdacidarum debitaspoenas lusi. ΙΙΙ. Aodium de septem ducibus sine olla cauSarituperretur. IV. Septem fabula intrema ad aliam tragoedi nno prospicit.