장음표시 사용
3쪽
5쪽
P TSI minime credendum est. mortales ab hoc morbo priscis temporibus immunes fuisse, tamen Natura ejus medicos antiquiores prorsus latuit. Signorum ejus indoles obscura, neglectaeque cadaverum sectiones in Causa sunt cur tamdiu ad alios morbos soporosos, vel ad vermes, hujus morbi indicia, reserri sole- A bant.
6쪽
bant. ΗΙΡΡoc RAΤΕs' profecto plurima hydr cephali acuti signa recensuit , sed de alio prorsus morbo eum disseruisse luculenter patet; quod curationis methodus proposita probat,
quippe qui inciso juxta sinciput capite ad
Cerebrum usque perforare, et velut sectio- nem per terebram Curare ' jubet. Alii etiam et olim et nuper de morbo sub hydrocephali nomine verba fecerunt ; sed observationes eorum ad hydroCephalum externum vel saltem ad interni speciem Chronicam pertinent: In ea Caput nonnihil, aliquando mirifice tumet, hiant Cranii suturae, et qua L
dam mutationes quod ad formam et magni-
tudinem cerebrum subire invenitur: Tanta in quibusdam exemplis fuit aquae quantitas, ut maxima Cerebri pars deesse visa est, restante tantum substantia glandulam potiusquam cerebrum referente. Nescio an Arartei ' verba
7쪽
ba ad hunc morbum referunt. Sennertum semel iterumque eum vidisse verisimile est. Sed pauci effluxerunt anni ab eo tempore quo hujus morbi vera natura et indoles plenius intellectae sunt, ejusque indicia acCurate
enumerata sub ' titulo Hydrocephali interni : ι Hoc nomen sibi adeptus est morbus, eX eo quod medici putarunt, aquam in specie
Chroni Ca secus ac in aCuta, non in Ventri Culis sed inter cerebrum et cranium Collectam esse : sed quoniam novimus in illo etiam morbo ventriculos nunquam non aqua distendi, nomen 'drocephali Acuti morbo nostro, distinctionis gratia magis videtur aCComodatUm. De hoc igitur, non autem quippe propria e X- perientia noto, sed a scriptoribus auxilium petens, et alienae industriae fructu libere utens pauca admodum scribere meum erit. ImpubereS
. Ρract. Lib. i. pari. 3. sedi. 2. Cap. 26.
8쪽
Impuberes praecipue hic morbus adoritur, et inter annum aetatis secundum et decimum ;sed licet ita plerumque sit tamen ante annum secundum vel etiam primum haud ita raro impetum facit; ferunt nonnulli medici, et hi quidem nobiles exempla adolescentium, immo adultorum, eo laborantium : Casus haud pauci prostant, Ubi annum inter vicesimum et tricesimum vitam degentes Corripuit aDre QUIN quoque accepimus mulierem 4 annos natam in Nos comio Edinensi mortuam esse, cujus in cerebri ventriculis humoris copia
limpidi reperta est. Quod ad sexum attinet, vix ullum discrimen notari solet: asserit tamen LUDWio ', quod si post annum decimum impetum faCiat, puellas plerumque adoritur ante ictam vero
aetatem. London 'Aed. Obs. vol. iv. p. 35. 37. and 86. vol. vi. p. 38 6O. Μed. Com. VOl. Vii. P. 22 I. Gregor. Praelect. de Medi c. Practic.
t De Hydr. cerebri Pueror. Baldingeri Miloge
9쪽
aetatem maribus, aequo ac foeminas, malum est commune.
De tempori hujus morbi accessus et de ejus duratione, inter auctores non ConVenit. Dr WHYΤΥ praestat eum tardis passibus in-Vadere, et saepe in plures, sex sic. vel septem hebdomadas produci. Dr FoΤΗΕRGILL ' testatur se raro morbum vidisse ultra tertiana septimanam protractum, saepe vero intra memoratum tempus finitum : Infantes se vidisse,
qui optima salute, et ingenio hilari potiti, subito correpti et intra dies quatuor decim trucidati sunt. Secundum Doctoris PERCI VAL i CalCulum, ex e Xemplis nΟVemdeCim, septem intra hebdomadam secundam, altera sex intra tertiam, quatuor intra quartam Cursum suum absolverunt; unam ad septimanam prope sextam, aliud ad duodecimam protractum fuit.
10쪽
Hujus morbi indicia in tria stadia pro pulsus statu usitate dividuntur ; quorum primum dies quatuordeCim vel multo amplius perstare dicitur, sed plerumque intra illud tempus fi
Incipiente morbo per dies quosdam languore, anoreXia, nausea et Capitis dolore levi assicitur aeger, pallidus, macer, somniculosus, animoque demimis fit. Haud raro autem alacrem et vegetum subito adoriuntur symptomata sequentia : De nausea et de dolore acuto in aliqua Capitis parte Conqueritur aeger, in vertice, in uno, aliove latere, sed praecipue supra oculos ; dolor etiam nucham et humeros plerumque, et saepe Crura et brachia Occupat, et tun C Capitis dolor, et nausea minus sunt graves ; et si artus doloris expertes sint, tunc Caput et Ventriculus gravius laborant. Dolor etiam Capitis cum ventriculi affectione nonnunquam ulternat: si Valde urgeat Cepha- Ialgia, vesperi fere intenditur, et mane levior sit: interdum parvam tantum Capitis partem OCCupat,