장음표시 사용
11쪽
occupat, et secto cadavere illam juxta partem plerumque tumor in Cranio inventus est η. Dolor brevi valde indenditur; nausea et Vomitus bis terve in die semper fere urgent, et de his alternatim Conqueritur aeger; jacere cupit, sed fugit somnus, et vigilium perVicax miserum tentat; per intervalla tamen dormitat et dentibus frendet, nasum digitis Carpit, et saepe perterritus expergiscitur; dum vigilat suspirat saepe, anhelatque ; miram sensitalitatem oculi adipiscuntur, et luCem tolerare vividam non possunt; linqua interdum albescit, interdum egregie nitet; sitis urget; dolet nonnunquam abdomen, alVus pertinaciter astricta est, et dissicillime catharticis movetur ;rarius adest diarrhoea cum obstipatione alternans ; De Ces odore foedo, et Colore sunt viridi ; urina, Varia quod ad Colorem, et sedimentum quod deponit, nihil utile monstrat; aliquando adsunt Convulsiones, leves tamen et parum generales. Ad vel cito post morbi initium' GREGOR. Prelection. de Medicina Practica.
12쪽
tium pulsus frequentior evadit, et Calor Cutis, Praesertim Capitis, augetur ; pulsus interdum Centies quadragies in minuti spatio micat, plerumque regularis est, et modice plenus. Pulsus frequentia, et alia pyrexiae signa remissiones saepe habent, sed raro tempore quovis de finito ; interdum autem vespere aliqua Cum regularitate redeunt paroxysmi, Cum faciei rubedine, et delirio, aliquando feroci, praesertim si adultus sit aegrotus: Caetera etiam symptomata, remissiones et e XaCerbationes, incertis quoque temporibus, subeunt. Stadium secundum incipere dicitur, ubi pulsus, antea Celer, nunC lentus evadit: Hanc mutationem subit viginti quandoque dies, saepius autem decem, ante mortem ; pulsus non
tantum tardior quam in primo stadio fit, sed infra statum sanitatis naturalem descendit, ita ut interdum haud amplius quam quinquagies
in horae sexagesima parte micent arteriae. Haec pulsus tarditas adeo constans est, ut Dr WAYΤT unum tantummodo vidit eXemplum
13쪽
plum in quo ad normam saltem naturalem non descendit; et in illo etiam, antea Centies quadragies, postea vix centies in minuti spatio arteriae micuerunt. Ρulsus licet decresstat, cutis tamen Calor non imminuitur, sed idem fere remanet: Omnia pene primi stadii symptomata nunc perstnnt, nonnulla augentur, et nova quaedam adveniunt. 2Eger perpetim luget et horrifice riulat, et terrificas figuras se interdum cernere dicit ;saepe autem de nihilo prorsus Conqueritur; toro residere nequit, sed perpetuo vigilat ; et
adeo a motu abhorret ut urinam per horas
duodecim vel quindecim detinet: ad hujus stadii principium vel aliquando ante, GCUlOrum sensibilitas plurimum imminuitur, pupillae gradatim dilatantur, neque lucis stimulo sese contrahunt; incipit strabis mus, oculis extrorsum, Vel nasum versus tortis, et objecta duplicia videntur; halitus Detore peculiari ingrato inquinatur. Circa hujus stadii finem supervenit Coma, et tunc Capitis dolor minus B urget,
14쪽
urget, et nausea et Vomitus minuuntur vel penitus Cessunt, et cibus saepe avide devoratur: Vermes frequenter evomuntur vel dejiciun
In tertio stadio, quod a duobus ad decem dies ante obitum incipit, pulsus tertiam rursuS mutationem subit, et aequalior, simul autem frequens et debilis sit; varia est Celeritas, sed ViX minus quam centies viginti es in minuti spatio micat pulsus ; et unum vidit e Xemplum Dr WHYΤΥ in quo ad ducentum et decem ascendit saepe in decursu unius diei variat pulsus frequentia ; sed semper maxima est eo
die quo aegrotus mortem oppetit. AUgentur nunc Coma et stupor vel si ad sensum quendam eXCitetur aeger, parum Cohaerentia murmurat ; saepe Caput Versus admoVentur manus ; OCuli magis asticiuntur : Strabis mus augetur ; pupillae Contrahi desinunt admota etiam luce fulgentissima, et amata rosis per DCta aliquand a supervenit ; una imprimis, dein utraque palpebrarum sit parat Itica; parum asscitur
15쪽
assicitur auditus ni li juxta finem. Tandem respiratio fit dissicilis et sterio posse, longo post singulam expirationem interposito intervallo ;oculorum tunicae adnatae inflammatae rubescunt ; saepius in die alia gena incandescit et rubore suffunditur, altera cum labiis pallida et frigida manente ; Corpus totum, sed praecipue brachia et mammae, maculis scatent rubris ; lingua et fauces rubent; deglutitio aegre perfici potest ; di arrhoea nunc haud raro adest, et Deces et urina inscio aegro dejiciuntur ; tota facies et artus valide Convelluntur ; tendines sub saliunt, et sic naturae ConCedit aegor. Interdum autem non ita perit, sed, Cessantibus convulsionibus, Cutis Calor plurimum intenditur ; sudore perfunditur CorpuS; Vacillat pulsus et irregularis tandem et frequenti stimus fit, et mors quasi pedetentim miseriis finem imponit. Hoc modo hydrocephalus acutus si exitium asserat, Cursum suum plerumque absol-
16쪽
vit; sed in omnibus fere morbis, et in hoc praeCipue Variatione8 quaedam saepe observantur. Nonnulli ' per totum morbi decursum a nausea et vomitu immunes sunt, et cibum avide devorant. Non semper adsunt delirium, strabis mus, pupilla dilatata, pulsus tardus et inaequalis 'l'. In exemplo a ΡAIsLEY ι narrato, pulsus die proXimo ante mortem tardus et intermittens fuit. Unum vidit casum GREGORY illust. l in quo morbus Cum amaurosi in Cepit. Signis morbi traditis proximum est ut, quae interaneis cadaverum introspectis sese offerant, ea narrem US. Cranio Aperto nonnunquam statim inter Cranium et Cerebrum, aquae quantitas parva, interdum etiam sanguinis coacti,
17쪽
Coaeti, reperitur. Copia laticis haud exigua turgescunt cerebri ventriculi, interdum uniCus solummodo, saepius autem ambo late-xales. Ventriculi etiam tertius et quartus aquam saepe Continent, interdum VaCui evadunt multum variat copia in diversis casibus, sed ut plurimum a duabus d uncias seX usitate Coloris expers est liquor, interdum vero subflavus. Fluidum hoc, secus ac illud quod in thorace et abdomine hγdropiCorum inve- Uitur, Calore non Coagulatur, sed igni objectum in auras, nullo prorsus restante sedimento, dissipatur. Cerebri substantia firma et naturali crassitudine praedita est, et aspectu parum mutata : haud raro tumores variae molis inveniuntur in dura matre, interdum in abscessus abeunteS: nonnunquam vix aeqUant magnitudine fabam parvam ; tumorem attamen WAYΤi Celeb. vidit intra Thalamum nervi optici dextri, ovo gallinaCeo Vix minorem, CO-lore intus subflavo, et duritie insigni notabilem. Ρituitaria et pinealis glandular tumidae saepe
18쪽
inflammatoria interdum, rarius licet obducta et rubedo generalis per totum Cerebrum subinde videtur. Quod ad Caeteras Corporis Partes, hae nullam speciem Constantem praestant glandulas CerviCales mirum in modum tumefactas vidit Dr QUIN. Viscera mollia et laxa, pulmones tuberculis Patentia, intestina vacua et inflammata, lumbricos mortUOS Continentia, glandulae mesentericae tumidae et inflammatae variis in Cadaveribus observantur : In aliis autem vere multis ab omni morbo immune fuit reliquum Corpus. Nonnullis in e X-emplis, quibus aeger Cito periit post signorum quorundam accessum quae pro hydrocephali indiciis habita sunt, nullus inventus est liquor aut in ventriculis aut in cerebri alia parte, sed
usa. et Cerebri et membranarum ejus instammationis
19쪽
mationis signa exhibuerunt et sanguine tur- serunt, quasi summa anatomici arte repleta .
DIAGNos Is-Μorbum inter hunC ingruentem et alios quosdam haud parum dissicilis est. Plurima indicia huic cum aliis a dentitione et aliis irritationibus, sed praecipue a Vermibus, orientibus communia sunt. At si juvenem lenta febris intermissionibus et exacerbationibus inaequalis. Cum nausen, Vomitu, Capitis et praelertim frontis dolore, lucis impatientia, vigilia et obstipatione aegre superanda, Adoriatur, morbus dirus metuendus est :sed secundi stadii advenientia symptomata, pulsus sc. tardus et inaequalis, Coma, pupillae dilatat se et strabis mus, primum stadium excipientia, de morbi natura dubitare vetant. De di agnosi inter hunc morbum et Vermi nationem, ita disserit amicus meus dilec
20쪽
tu ψη Doctor TROUΡ Hydrocephalo interno verminationem dignoscere valde dissicile est. WHYTTIUS, medicus apprime sagax, ubi de hydrocephalo differit, ait, hunc ab illo morbo internosci interdum non posse, cum praesertim eadem ferme signa utriusque communia sint; in utroque enim aeger dentibus frendet ; nares
carpit; ex somno subito expergiscitur ; somniis horrificis inquietatur ; oculi item hebes Cunt, eorumque pupillae diducuntur; dolet
perquam Caput; dolet etiam abdomen. Uerum internosci tamen possunt morbi animum ad sedem doloris et signa quae Comitantur advertendo verminosiis enim dolet totum Caput, licet obtusius, et insolita vertigine assicitur; hydrocephalicis dolet una tantummodo parS, modo occiput, modo sinciput supra oculorum Orbitas, neque raro inde huc dolor, vel uno tempore ad alterum dictis citius transvolat;