ErycI Puteani BamelrodI ... Epistolarum apparatus posthumus, in centurias septem distributus, operâ & industriâ Xysti Antonii Milseri authoris generi. Tomus primus 2. ErycI Puteani ... Epistolarum posthumarum centuria 4. ad filios, cognatos, et affin

발행: 1662년

분량: 183페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

EPISTOLA XII. mensiuam,

ANDREAE HES SELO PHILIPPO,

I P s A iam me spes recreat, quam de proseo μ etii vestro, Filii mei optimi, concepi. Et bonae litterae, & boni mores vobis discendi sunt, ut aliquando gaudeatis, bonam aetatem bene collocatam esse. Non semper anni florent, non semper licet serere, a labore ad vota luptatem praestat, quam a voluptate ad laborem venire. Quicquid jam hauritis, semper jucundum erit: quicquid differtur, perit. Qui mature fundamenta ponit, cito aedificat: ilia etiam cum solida sunt, durat uni versum fabri opus. Agite ordine omnia , & diligenter singula: quae quotidie vel pauca, vel parva sunt, brevi etiam tempore molem pretismque fa- , cient. Si me amatis, imo si vos ipsi amatis, monita quae abeuntibus dedi, sequemini. Pii esto, modestiam colite, tacendi & loquendi

22쪽

omenta discite. Timidos vos esse nolo, verecundos volo. Pulchra hilaritas est quamdiu petulantiam excludit. Et iam lusus necessarius est, sed ut recreet indolem, non dissolvata In cibo & potu sobrii eritis, in rebus omnia, bus honesti. sed confido, eritis: cari mihi semper, nόn tantum quia Filii, sed quia Boni. ita salvete , & quacumque occasione allia quid semper ad me litterarum date. Ita enim de profeAd vestro judicabo; ita spem mai rem capiam. Lovanti, in Arce, Postrid. Ei Iulii. m. IDC. xxx. .

cognato suo, confusi Venione gi.

OV o affectu in Patriam & Urbem serari

saepius iam ostendere conatus sum. Hoeenim egi semper ut Civis viderer, & praestarem ossicia quae Civis sunt, & ingenio potissi-m m continentur. Sed me nescio qui Genius ab ineunte fere aetate ad amorem littera. rum duxit; eas colui,& famae quam rei aut luis

23쪽

publice utile esset, sectatus sum. Quotusquisisque autem Civium nolirorum viam hanc in. ivit ' Bene est, in una Urbe natus, in non una notus sum : uni tamen voto & cultu adhaesi. Animum meum potius quam domicilium si inspicis, Ventonae habito ; cui cum vitae natales debeam, ingenii vires velim impendere. Ecce, ut Urbem describerem, a Familia orsus sum ; & quicquid P U T E A Ni fuerunt, quicquid adhuc sunt, ad librum redegi. Α librum, sed te Consule quod felix faustumque sit Senatui Populoque Ventonensii inscriptum, & jam ante hebdomades aliquot absolutum. Exemplaria parata &compacta sunt, ut mittam: sed quia sarcinam ferre tabellarius non potuit, unum hoc nullo splendens ornatu praemitto in lectionis dumtaxat gustum. Indico nunc munus magis quam offero. Sed te per veterem amicitiam nostram, per affectum Patriae, per humanita. is studia rogo,ut apud Magistratum promptissimae voluntatis meae interpres sis. Dedicatio, Epiliola est, quam seorsim addo, ut tanquam Epistola in Curia legatur , publice de ab omnibus mox legenda. In Genealogia ipsa&tuum, & aliorum fere Senatorum nomen, veneratus sum, quemadmodum vel cognatio.

24쪽

FPas T. CENTu RIA IV. vel amnitas intercedit. Summa est, ut luci potissimum favore senatui populoque place am . & urbem psam describam. Non proseis cto peribit quod sic impendetur. Vale, Magis nifice & Consultissime Domine, & feliciter Consulatum perge gerere: me vero tuum, &nomini tuo dedicatum habere. Lovanti, in Arce, Postrid. Eid. Julii. M. ID C. xxx.

EPISTOLA XIV., Dordracum.

cognato, Suo.

E Legantes etiam in dolore litterς tue sunt

mi OEΜ i, & generosam mentem spirant. Quid excusasῖ Silere poteras, ut luctui indulgeres: rursus scribere poteras,& verecundiam amovere. Ego i pie,ta tristi percussus nuncio. in lacrymas quam in litteras pronior fui. Α- misi Amicum, Cognatum, Affinem,qui non alio quam fratris esse loco coeperat, optimus candidissimusque hominum amisi, ut brevi Mer omnia dicam, magna partem mei. Scriptio interim tua aliquid serenitatis attulit: quem

25쪽

-xo ERYCI Pura Arix admodum & Generi mei; quia pari quas affectu desiderium mei explicatis. Redi i ero, Mfamiliarissime sermone& ingenio meo utere;

mensa domo: cum ex animo non recesseris,ne

.reliquisie quidem larem videaris. Tuus me ea pit Genius, quia audet profanum vulgus spernere. elegantiae & honestati deditus. quadam morum maturitate decorus. Veram sciis re vitam, maxima doctrina ei veram discere,

pulcherrimum mentis studium. Coepisticere, imo coepisti scire, ipso,ut sic dicam, tirocinio quantum a bona exigere possum indole, complexus. Summa est, a multorum exemplo mores & rationis ossicia deducere; spretis di-vcrticulis , eloquentiam & sapientiam sequi; animum lectione & scriptione ad magna &solida praeparare. Ius ipsum, quod tractas sic luculentius erit:scies Ieges & magis observabis. Sed haec monita dicere malim quam scribere. Venies igitur, & novum ad studia optrisma animum adferes: quicquid in me erit auxilii non promam, sed effundam. Scire velim, quaenam sit illa sphaera G u r L I A L in JANoΝ1s CAE si I, hypothesibus C o-

Commentationibus suis in diurnum & An. nuum MotumTerrae, superiori anno in Iu

26쪽

ΕPIs T. CENTu RIA IV. itacem editam esse. Si groe non est,fac quaeso ut librum S ELDENi de Diis Syrorum, Lugduni Batavorum recenter excissum, habeam: pretium hic reddetur. Ναor, Filii, Filiar, &INGEN RADius te resalutant. Tu meo S uxoris nomine Matri tuae, Fratribus S roribusque asseetiim & obsequium ' nunci , ac vale. Lovanii. in Arce, Priat. Eid. Octo-

. Genero M. DEcet vero modum dolori ponere, &

quod mutari est nefas, necessitate mettinxi r Hac omnes lege nati sumus, ut moriamur: & jam vere vivere optimus Pater tuus 'ςoepit, quia naturae satisfecit, ad probitatis pietatisque praemia, semper duratura translatus. Ad te redi, ut exemplum , quod sormavit ille, exprimas: imo ut sermes, quod . .

alii aliquando ament sequi. Non ipsi semper erimus: sed danda est opera, ut quod con-. Bbb 3 cedet

27쪽

αx ERY CI PII TE AN 1 .cedet Deus vitae spatium recte occupemus. Mea am flecti aetas coepit, & in occasum inclinare: tua florida, & copiosum virtutis fructum promittens. Ut igitur assurgas rogo,

imo ut vivas, sed tanquam aliquando moriturus. Quia fama hominis sola virtute coninstat, eae tibi artes assumendae sunt, quae moristem vincunt, viam ad aeternitatem aperiunt.

Si bonus, doctus, prudens eris, semper vivest durabunt opes quoque, si instrumenta virtutu feceris: si quemadmodum patrimonio luculenotus es ita totus tamen a fortuna non pendeas.

Divitias puto, Deorum Munerιbus sapienter utit in veste,victu, cultu, honestatem potius quam pompam profiteri. Inter viros affinitate mea venisti: volo & familiaritate mea inter elaros habearis. Sane quemadmodum Filiam tenerrime amo: ita te tannuam Vere Filium censeo,

iis animi scorporis, riuiis donis instructum, ut fulcire nomen meum possis, Virtutumque studio Majorum gloriam exaequare. Redi ero,& tata mentem sapientia robora. Amisisti domi Patrem: ego hic tibi patrem exprimam. Dolor ἰ desiderio nascitur: transfer in me deosderium, & lugere desines. Ad optimam Matrem breviter ecce scribo r trade litteras, &moram excusa. Quia enim Bruxellae hactenus egi,& inter negotia, minus sane usurpare officia

28쪽

Octob. m. I P C. xxx.

cognatinuo, S. T. Licentiato.

SI quid in dolore laetitiae esse potest, id mihi litterae tuae attulerunt, perquam amices atque etiam eleganter scriptae. Lugebam Am- cum Optimum, quem fratris habere loco coeperam , & tuo suavissimo alloquio sublevatus sum. Sed modus profecto dolori dandus eli; in rebus ut humanis, imperium decretumque divinum agnoscamus. Non moriuntur hiant, acum vita abeunt, sed sedem duntaxat mutant: meliori conditione aeternitatem iuspicantur. Haec mihi dico, & a te expendi simul cupio, qui serenis litteris animum pertinaci adhuc luctu fatigas. Tuum quoque erit, compescere opportunis verborum solatiis mcellillimae vi duae fluentes adhuc lacrymas, nihil certe proin

29쪽

a. TRY cI PuT E AN v.sse, sit Patrem invenerit. Hoc serio dico, di me ad omnia ossicia & obsequia parat issimum

scribor quemadmodum reciprocum affectum a te mihi, ab illa, & propinquis omnibus proinmitto. Plura jam non licet, abituriente tabellario. Unum rogo, ut de me, tanquam vero Amico statuas. Ad Matrem Filius scribet di tita me salutis apprecationem addes. Vale. Lo-vanii, in Λrce, IX. Kal. Decemb. m. I P C.

cognato Suo, V. R.

ia functus sum , & masorem in auxilium auctoritatem imploravi. , Scripsit igitur ad Comitem Bergensem Marchio LAGANE.s I u s. qiset satis adhuc dissicilem, & nescio qua excusatione utentem. Quicquid sit, libertatem captivus statim recepit. Gener, Scfilia, & Cognatus O E M I u s feliciter redierunt. Tanquam a funere moesti, noε quo que

30쪽

EPIset. can Tu R I A IV. as que novo dolore oppleverunt. Sed ita Deo visum est, virum optimum piissimumque ab

hominum commercio & consuetudine secretum, ad felicissimam Beatorum aeternitatem evehere. Quamdiu igitur vivimus , velut invia sumus: portum non nisi moriendo contin. gimus. Quae bona nostra quamdiu peritura Nunc morbus, semper cura est; quoties diem, noctem quoque computamus: perenne non

hi si in superis locis lumen est . quo Cognatus i lle noster, ut sipero & confido, fulget. Vilius

si Patrem vere amavit nunc imitabitur: ita &ego quem Generum habeo, filium putabo. superabit Patrem, quia virtuti Doctrinam perget jungere, & meum quoque sive munus, sive nomen in partem exempli trahet. Quam pulchrum est , Minervae & famae operam da re, tam illustri nisu Malorum sibi decus vinis dicabit. Te quoque respiciet sanguilae proximum , dostrina eximium, dignitate venerabilem ac singularem. Sanguis quidem servat

igniculos suos, nec tepescere per calamitatem temporum potuit: doctrina quoque vim pλ- movet insitam : dignitas non sinet honestam aemulationem inter vilia aut plebeia consumi. Sed qui jam meus est , non poterit non honestus esse: tuis autem eum virtutibus inis primis excitabo. Hoc rogo igitur, ut me plane

SEARCH

MENU NAVIGATION