ErycI Puteani BamelrodI ... Epistolarum apparatus posthumus, in centurias septem distributus, operâ & industriâ Xysti Antonii Milseri authoris generi. Tomus primus 2. ErycI Puteani ... Epistolarum posthumarum centuria 4. ad filios, cognatos, et affin

발행: 1662년

분량: 183페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

ν8 ERYCI Pu TE ANIde in Dialogum mutari possit , quemadmodum Heros noster desiderabat. Quae de Bello scribis, libenter legi et invitus tamen, quae de Hestino. Jam vero cessite hosti oppidum sparsus hic rumor indicat. Quae igitur jam consilia, & quo dirigenda' Praelio decernere periculosum est: sed si virtute militum Superiores sumus, eadem recuperari Hesdinum

fortuna poterit, qua, si pugnassemus, fuisset liberatum. Si dubia jam magis victoria sit,

securos praestat, quam audaces efIe. Sed conistineo calamum: ac te audire malo. Ad A NI

DREAM Ze A V B ERTVM desiderabam sane scribere, sed tempore excludor, Suppleat affectus litteras . cum etiam quae scribenda erant, hic jam expresserim. Amo utrumque, salvum & incolumem cupio , & recte agere. Salutem igitur 1 me a matre & tota familia capiant: qui te omnes magno affectu complectimur , & quamvis absentem in oculis habemus. Huc redeo, & firmam valetudinem apprecor. Ad Heroem nostrum Excellentissimum proxime scripturus sum: cui ut me comis mendes, & liberos meos, jam milites, rogo. Lovanti, in Arce, I v. Non. Jul. m. I C.

92쪽

EPISTOLA L. Maisit m.

Filio Suo. χ

c Emper mihi in animo versaris, semper de

te solicitus sum, an valeas, an ex animi sententia succedant omnia, an ferre ipse absentiam queas. Nuper quidem ex proscripto te commendaveram: sed quo fructu, nondum intellexi. Hanc epistolam D. Laurentici RamireZ accipies. quem rogavi iterum, ut omni te affectu prosequeretur. Me minus a mei, quam te non adiet. Maius enim prose cts beneficium accipere non potero , quam si in te benignus sit. Sed fortassis tam cum Marchione in nova Castra prosectus es. Et Nonne is cum Regel si potes, scribe, & me litteris tuis solare. Haec enim deinceps omnis voluptas mea, matrisque tuae erit, bene tibi esse. De Eugenia quaerist Feliciter cum optimo Marito Mutinam pervenit, ac jam roga

93쪽

re inelpit, ut aliquam etiam e sororibus ad se mittamus,Vel aliquem e fratribus benigne habendum. Sed de hac re tempesti ve stituemus. De India cogitationem depone, sed si sacrate toga capiat, Canonicatum aliquem Belgi-tsim dare commendatio Regia poterit: si litaterae ad Serenissimum Principem Cardinalem impetrentur. utinam vero tali aliqua ocea sone ad nos redeast Vel tali munere, quod di honestum, & simul utile sit. Cum calamus maxime occupatur, solo ingenio aut eruditione pauci surgunt. Sed nolo de his jam disputare. Intelligis quae optima sunt: ut in praesenti tranquillo feras animo, quae ad gustum non sunt. & rogo & hortor. Meliora

mox erunt,atque ego allaborabo ut sint. Ideoque D. Laurentium Ramireχ serio interpellabo ut iuvet. Andreas bene se gerit, ac stre liue Signiferi officium obiit quia ad hyberna milites eunt, brevi ad nis excursurus est: cui pulcherrimam epistolam tuam, Gallice scriptam. AMNA CHRI ITINA praeleget. Certe

magno mihi solatio fuisse, scire debes, fuisse

εe matri ac toti familiae. Α u BERTus hae aestate in Castris apud D. ΑMn. C AM-T A LMuΜ fuit: postea laborare febri coepit. aerisque mutandi caussa Brugis hic sedem &gubernationem C ANTE L Mus habet) ad

94쪽

Γ v I s T. C E N T u R I A I V. ganos venit. Bono sane consilio; convalescit. URBANus in litterarum rudimentis peringit i sed apud Pastorem acherseliensem Insignem virum & Amicum nostrum: apud quem, ut spero , proficiet. Pagus est inter Lovanium Mech liniamque , satis amoenus,

quo aliquando excurro. ANN Α-C H R Is-TI NA, CAROLI NA, MARS ARE TA,

rem familiarem curant, & ex intervallo inis strumenta tractant Musica. Lectitant etiam Eprigrammata mea Belgica, sic scripta. ut &cantari possint. Trecenta Sexaginta sex sunt. quot dies anni, computato etiam bissextili. Ego in lectionibus meis & scriptionibus perisgo. Vale mi Optime Fili , mi H E s s E L E. Ego, Mater tua, Fratres, sorores toto animo te Complectimur. Lovanti, in Arcta Pridie Non. Novemb. Natali inquam meo.

LItteras tuas quamvis avide exspectem, non tamen potui non scribere, meum, Matris

95쪽

8a ERYCI Pu TE AN TMatris tuae, Fratrum, Sororumque affectum explicare. Nos benignitate Dei recte omnes valemus i tui semper memores: nihil etiam inisterea temporis novi accidit, nisiJ u s Y u M 1 militibus Bergi mensibus e praedio suo abis ductum fuisse; sed supervenientibus nostris, miro quodam modo liberatum. Eu GENIA fortassis cum Μarito in Italiam psofectura .Siquid erit certi, mox te certiorem faciam: tu me de statu tuo, ac valetudine. Litteras destinare ad D. HIC HAELEM DE SALA NANC A poteris, Secretarium Status, ac belli: qui jam apud nos in Arce est, & ualetuis dinem curat, Vir optimus, & nostri studiosissimus. Per hunc etiam meas ad te in posterum destinabo. Nunc Vale, & cultum meum Excellentissimo Marchioni offer i item D. LAuRENTIO RAMI Raz DE PR AD o , Patrique D ALLA F A i L L a. Lo-vanii, in Arce, Prid. Eid. Noveti . m.

. . EPIST .

96쪽

JOAM FRANCISCO

Magnae Belgicae Curiae a Secretu, Cognato suo.

C Ta Viro hoc religioso, Amico meo, x, P Η aE D R ν Μ cape ; ut videas M E TR V M illud CATULLIANUM, sane bonum. Hic festinus erat. Nova igitur occasio capienda, ut alia mittam. sed obsecrodamne E P Iis GRAMMA TR mea BELGICA habes fPOMPAM P Ros P Η Ο NETICAM la VS PICl a B I B L IOT D E C RE LO-FANIENSIS' Quatuor primas secundi APP ARATUS Centurias A N N V MB I S S E XT I L EM mutatum sive auctum non triviali observatione ζ Sin minus, mox videbis. 1lla PELOVS EO subscripta ac . cepimus, & gratiam debemus. UsΝLONIVS noster in OP P I Do a SPRICOLLENSIIam pingit, sed ille propediem LoI'AΝIVM Filii rediturus

97쪽

rediturus. Uti nam . uti nam brevi hic te complectari Hoc unicum Votum meum est. Vale, Lovanti, in Arce, Eidibus Novemb. 2G. IDC. x L. Religiosum hunc invenies familiis aritate tua dignum esse. -

Filio quarto genito.

MI fili, gaudeo quoties litteras tuas ceranor ita enim abesse non videris. Meas exigis ἶ Amoris est: sed profecto vel impedimenta sunt, quando mittendi occasio est, vel cum volo scribere, tabellarii desunt. Qui ut istimas tuas tulit, ille, inquam, Ventonensis, in diem lunae redirum suum BRUXELLA addixit: si non fallet, has meas fieret, & simul quae Mater praeparavit. LUDOVICVM rediisse gaudeo. Ille vero res suas deinceps aget rnam videtur Monasterium cogitare, & quidem Carmelitarum Discalicatorum. Faxit

98쪽

EPIs T. CENTu RI A IV. 8sDeust Tu te sic gere, ut boni semper Militis officia impleas. quinum 1 timiditate, tantum etiam a temeritate absis. Non necessaria

aut nihil profutura pericula declinanda sunt. Λ contubernio Ducis sui Amicum tuum seis gregatum esse, dolui. Si a T. RRονΤIo remedium esse poterit, suum ille affectum de-sderari non sinet. Dei ineationem fossae nuper

accepi, qua vehementer recreatus fui. Civitas ingens beneficium accipiet. Sed litterae meae, an Comiti gratae fuerint, quomodo acceptusss, non satis intellexi. Nox hic omnes vale mus. Hiems rigere coepit. Nobiles nostri fortassis ex Arce in Urbem migraturi sunt. Hoc Dmnino ago, ut ad quietem veniam, meus sim, & parvo vivam. Mater idem quaerit. Sed tu mi fili, cogita quam me non unum onus

gravet, non una cura torqueat. Bene tibi,

bene fratribus,sororibusq; sisse felix ero,licet divitias non possideam. Vos mihi divitiae eritis, vos deliciae si ante omnia honestatem ha bituri estis. Fuge mi fili,quae mala,qui Vana,

quae turpia sunt; & cogita semper tu PuΤEA tir filium esse. Ab ebrietate, & alea volo te alienissimum esse, quae tamen communia Vitia sunt, & tanquam militaria habentur. De Mulieribus non dico, & tamen maximὸ debeo,

aetatis pestes sunt, & animum simul corpussi; inficiunt

99쪽

εε ERYCI Pu TE AN inficiunt. Cave. tibi consule ad decus etiam moribus assurge. Qui tero de nova militia scribis ἰ Regia tibi deferenda nequaquam est, ad ordines maiores mox venies, ac prestat per gradus ire. Haec etiam mihi cura erit, ut honeste, sed tempestive ascendas. Atque ego te muneri destinaueram, de quo nuper agebas; ut a Militia ad illud evaderes. Tu pro Avunculo intercedis. Volo illi S cupio honestὸ prospectum esse e sed non possum profecto omnia. Vale, prudenter age . & cum Armis Pietatem cole; lege quoque & interdum scribe. Lovanti, in Arce, Eidibus Novemb. m.

C. XL.

FAUSTO A SANCTA MARIA PUTEANO,

Carmelitae Disicalceato.

Ex intervallo ad te scribo; sed an omnes epistolae perveniant, incertum est. Tuae& niihi & Matri gratissimae semper sunt, quas partim Latine, partim Italice hactenus soIes

exarare.

100쪽

E ν 1 s Y C E M Tu R T a IV. t exarare. Video diligentiam tuam, & amo: pietatem autem ubique expressam, nescio quois modo fatis amplectar. Hoc profecto est. non in terra, sed in Caelo versarii cum Deci enim agis. Perge versari, perge ageret & te dignum praesta eo coetu, quem Caelum merito appetolem ; nihil enim ille , nisi quod pulchrum est.& ad aeterna excitat, continet; nihil nisi quod Magnificum &ad Deum ducit. Tanti comporis cum membrum sis, existimare debes te felicem esset hanc autem felicitatis conditionem ad me extendi. Sic vale, quemadmodum nos hic omnes valemus, & hanc ODEN vide quam publice jam explico. Lovanti, in Λrcς. xv I. Kal. Decemb. m. IDC. T L.

Hristiana & omnino pia consolatio tua est, qua me erigis: non frustra profecto missa, quia jam serre mea mala possum, si tamen mala sunt. Sic Deo placuit, qui Summum Bonum est: sic nos bonos facit. Sorores tuae, quae ad unam scripsisti, legerunt: gratiam pariter pro affectu dicunt, propediem

SEARCH

MENU NAVIGATION