Disputatio juridica inauguralis, de polygamia successiva ... Wern. Zur Mühlen

발행: 1698년

분량: 35페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

in D. B. V.

DISPUTATIO JURIDICA

INAUGURALIS,

Polygamia Succe

octoratus gradum capessenti cum

ex recepto Academiarum more ar

12쪽

a utilitatis chara erem prae se ferret In hoo proposto ersatas incidi in materiam de secundis Nuptiis non minus utilitate quam arietate blandientem Eaque, ut adscopum meum apprime idonea placuit ad specimen Di putationis naugura- iis suppeditandum. Eod titulo paululum ampliori, Polygamiae Successivae scilicet, eam insigniete rim , haec est ratio Acturi nempe in illa stimus de Dre harum nuptiarum , de tempore eas legiti- ineundi, de poenis illas coercendi , de modis denique quibus cessant hae poenae. Et tac omnia non tantum secundis, sed sciunctis ulterioribuccon veniunt nuptiis.

13쪽

Dolygamiae vocabulum igitur origine quidem Graecum, Latinis tamen adeo usitatum est, ut jam fatis civitate donatum videatur. Itaque ne circa etymologiam ipsius prolixiores simus vel monuis elissiciat, verbum illud compositum ex Graeco παλυ. multus, αγιμοι nuptiae, haud commodius quam per pluralitatem nuptiarum interpretari atque describi posci. II. Illa vero nuptiarum pluralitas dividitur vulgo, nec ut videtur inepte , in Simultaneam ac Successivam, prior, qua simul , post erior, qua uocessive plura contrahuntur matrimonia. De ultima hac specie cum sermo nobis sit, priorem leviter aliena attinga-

g. III. Simultanea itaque polygamia rursus discerni solet

in virilem ac muliebrem. Muliebrem hanc quod attinet, qua plures mariti uni simul promiscue junguntur uxori, de ea, quia ut ipsa natura turpis ac nefaria plane abominanda sit, uti nec fas est, haud quenquam dubitaturum arbitramur. g. IV. De Simultanea autem virili, qua plures eodem tempore uxores uni asociantur marito, utrum uri A 3 natura

14쪽

naturae repugnet nec ne haud satis inter eruditos convenire olet Dantur nonnulli, qui cum rotio negandum hoc censent, aliis tamen amni are idem tutius non minus quam justius videtur, inter quos emine Amplissimus omneque praeconium nostrum excedens D. Huberus pari. I. Digress lib. a. cap. 6. Nos vero hic de naturali jure prolixius hac parte neutiquam disputabimus, cum quia hoc nostri jam institati excederet rationem, tum quoniam sufficit nobis utramque hanc polygamiam, tam virilem quam muliebrem, notissima non tantum humana sed, divina autoritate omnino esse prohibitam.

Missa nunc igitur hac specie ad successivam accedamus Polygamiam, qua priori matrimonio rite soluto ad secundas, tertias aut ulteriores transitur nuptias. Hanc vero, tam virorum respectu quam oeminarum nullo unquam jure prohibitam fuisse nemo facile inficias ibit. Nec gentes aliquas ab hac polygamia, tanquam illegitima, serio unquam abhorruisse ex ullis historiarum monumentis probari poterit.

Negandum quidem non est, nonnullos aliquando fuisse inter ipsos etiam paganos, quibus hoc genus nuptiarum propter plurima ipsius incommoda inlaesiae

quasi castitatis argument in quam maxime fuerit exosum, veluti ex plurimis constat veterum autoribus, luculentissime vero e Val. Maximo tib. 2. cap. I. g. in hunc modum reserente quae uno contentae ma

15쪽

trmoni fuerant, oro pudicitiae honorabanta mulatorumque matrimoniorum experientiam quasi Aegitimae cujusdam intemperantiae Agnum tis credebant. g. VII.

Tametsi cro Romanorum antiquiores, de quibus Vah Max loquitur, ita senserint, tractu temporis nihilominus idem Romani, rem procreatione sobolis tam utilem Reipublicae interpretatione adjuvandam existimantes, haud minori favore secundas nuptias ac primas prosequi coeperunt arg. I. 62. g. 2. I. M. g. . . condi demonst. Tantumque abfuit, ut illarum libertatem quibusdam poenis cohibere atque restringere voluerint, ut potius illos, qui viduitatem prae iterato matrimonio sibi elegissent, nihil minus, quam id temporis coelibes, mulitandos esse censuerint. Festus in An libro de vera Agu.

g. VIII.

Sc cum Imperatores in Christianam transiere Ecclesiam, imus plerique Doctores primis temporibus duriorem de secundis nuptiis fovebant sententiam, illi quoque seculorum opinionem secuti, iniquiores

aduersus hasce nuptias, Ierunt esse censores Hinc Justinianus in t ult C. quand mul tui Q. viduam, quae non transit ad secundas nuptiaspudicitiam suam, ait, inta Iam conservare. Item in L . C. deiec nupt.

matrem secundis nuptiis, inqui funestari adde Laa. C. d. adminis tui. g. IX.

16쪽

IX. Quamvis autem licentius ita , ac forte minus honorifice quam par erat Imperatores in repetitas inve-dhi fuerint nuptias, penitus tamen eas , uti nec possent Apostolica impediti autoritate. I. ad Cor. 7. in n. I. ad Timoth. i. v. I in neutiquam prohibuerunt: Sed propter plurimas sequentium nuptiarum incongruentia , quibus pr*creata soboles plerumque contristari solet Nov. a. cap. o. poenis tantummodo quibusdam, quam maxime, uti videbimus, in gratiam sobolis prioris copulae, successivam hanc polygamiam infestare atque restringere voluerunt.

g. I. P riusquam vero ad illas progrediamur poenas , de tempore Successivam Polygam iam legitime ineundi

pauca praemittamus. Tempus illud cedere dicitur vivo utroquc conjuge, vel moriente alterutro inter vivos quod accidit, quando ob ustam divortii causam matrimonium distatuitur, hoc cum ad divorti materiam pertineat, ac latioris indigeat explicationis, ad nostrum argumentum , brevitati alioquin studentes, minime trahemus; sed illico ad tempus , quod post mortem conjugis alterius contingit, pergimuS. Quemadmodum igitur mors omnia solvit, omniumque rerum linea dicitur ultima , si quini conjugio

17쪽

etio finem imponat, quis unquam facile in ubi

vocabit Per mortem itaque matrimonio legitime cli-

remoto, superstes conjux non solum omni conJugali vinculo penitus liberaturi, sedi apertissiimo tam 1 vino quam humano jure ad alia transeundi vota imberrima ei eonceditur facultas.

Cum tamen vel maxime verendum, ne a parte foeminarum, quae Variae alioquin semper Mutabiles dicuntur, per nimiam ad secundas nuptias properationem sanguinis aliqua turbatio . I is qui notri ., hinc generationis incertitudo oriatur aur ne reverentia ac religio, per L I . f. I. I Io matrimis i. ad 5 C. Drtuli. maritis exhibenda, immaturitate nuptiarum aliquatenus datur Idcirco tempus quoddam determinatum videmus , quo Vicluae, antequam animum secundo ad matrimonium applicent , maritum clii geant, quae viris , ut Pompeius ad Corneliam suam ait apud Lucanum, ultima ce-bet esse sides.

1 V. Veteres equidem Romani decem menses huic tempori sussicere duxerunt, veluti testatur vid. innit. lib. 1. 3 uti Seneca in lib. de consolat Mavores , inquiens , spatium decem mensitum viros lugentibus dederunt. Valentinianus tamen deinceps ac Theodosianus Impp. insuper duos adjiciendo menteS, annum integrum luctui a foemina tribui voluerunt. let. Cae sec. nupt. Idque forsitan, uti cum Connano

18쪽

conjecti inobis liceat, quia mulier etiam post Ueccm menses Nitim parere possiet. g. V.

Quid vero si mulier post habita hac lege statim ab

exequiis mariti in secundum proruat lectum ρ Nuptiae tunc quidem subsistunt, foemina autem infamiae notam incurrit. l. 1. V. d. his qui not. in . Atque omnia , quae de prioris mariti bonis , vel jure sponsalium vel Judicio defuncti conjugis consecuta fuerat, amittat . . . defec nut neque praeterea secundo viro ultra tertiam partem bonorum in dotem dare, neque ei ex testamento plus quam trientem relinquere potest. I. I. C eod. adeoque in sta est lex nuptiis intra annum luctus contractis , ut non tantum mulieri, sed etiam ei, qui ipsam sciens conditionem ejus

ducit, infamiae notam inurat. I. o. g. ult. f. d. his qui not. i l. I f. C. eod.

g. VI. Hoc ita Jure Civili, a cujus sanctione in quantum diverterit Jus Canonicum apertissimum est aec talen 's fecun nupt. ii citra omnem infamiae metum plena sit superstiti potestas quandocunque Velit, statim etiam post mortem nil fit ad

secunda vota libere transseundi. Ac sola licet infamia ibi nominatim tantum remittatur, quaslibet tamen immatiuitatis poenas illic sub infamia intelligi , atque

ad eas hanc remisionem extendi, ex libeja: ii di et loco conceditur, facultate haud ob cur vulco

colligitur, adeo ut communem fere hanc DD. opinionem

19쪽

nionem est ex pluribus probet autoribus Groenew.adi. I. C. d. secundi t. VII. Volunt quoque nonnulli hanc Juris Canonici remissionem moribus omnium Christianorum unaminiter receptam esse, inter quos Gudet. d. Pur. Ozi . Fab. Cod. lib. s. tit. s. def. I. Quod respectu infamiae negari quidem nequit, cum hodierna praxi non tam facile ad infamiam procedatur. Scholan in n. ad tit. d. his qui not. V. Haud tamen ubique nimiam ad secundas nuptias properationem impune ferri testantur novae sanctiones , quae de lugendi tempore statutis municipalibus alicubi sunt conditae.

Quemadmodum CarpZOV. Pur. Con . lib. a. def. 1s'. o 16r demonstrato prius quam infeliciter

Pontifices ad justificandum hoc suum decretum auctoritate abutantur Apostolica I ad Corint. 7. Ain. deserte probat annum luctus integrum in Saxonia ex Jure Civili, sub arbitraria coercitione tamen, revocatum esse i De Frisia quoque refert D. Huber in Traefect ad . de rit nupt. novem ibi menses luctui esse pr.efinitos , quos tamen apud Batavos ad semestre spatium redactos esse assirmat Groenemeg. ad i. a. fec nupt. in nullas sere gentes hac parte ad veterem uris Civilis sanctionem propius quam

nostrates accessisse constat ex Lans tit de donat. int vir is uxor. g. 3 in n.

g. VII.

20쪽

g. VIII. Hactenus de foeminis , quibus lugere honestum,

viris meminisse , inquit Tacitus. Maritus itaque lugere Xorem non compellitur , . . f. d. his qui not. U. Viri enim non turbant sanguinem , non debent uxoribus reverentiam , nec nomen ab iis te-ent, ut Wissen b. ait d. tit. C. d. secund nupt. Hae tamen rationes, cum Viduum ad secunda vota nimis festinantem apud viros honestos ac graves sinistra suspicione neutiquam levare queant , nec absque publico scandalo in rogo prioris conjugis novae maritales accendantur faces minc maritos quoque longior aliquo tempore , ad minimum semestri durante spatio, a novis retardare conjugiis publica honestatis reputatio dictare videtur. Hub. d. it. ut in n. CarpZ.yu . Con lib. 2. V. 10o.

ςed transeamus nunc ad poenas, quibus peracto licet legitimo luctus tempore , Successivam Polygam iam , coerceri adhuc atque refraenari videmus. Eas autem accurate loquendo non tam poenas esse, quam beneficia , in compensationem damni iteratis

nuptiis illati , liberis prioris matrimonii legibus indulta , vel maxime exinde colligitur , quod nullis existentibus liberis, nihil in Jure quod instar poenae videri post reperiatur ast usitatum sequamur loquendi modum.

SEARCH

MENU NAVIGATION