Constitutiones apostolicae brevia, decreta, &c. pro missionibus Sinarum, Tunquini, &c. Ad usum r.r.d.d. episcoporum, sacerdotumque à summis pontificibus, ab eminentissimis d.d. cardinalibus S. Congregationis de propaganda Fide respective in orientem

발행: 1676년

분량: 461페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

1쪽

viri. Emanusto ill

3쪽

Ap OSTOLICAE

d ustum D. D. Episcoporum Sacerdotumque a Summis Pontificibus, ab Eminenti Asmis D. D. Cardinalibus S. Congregationis de propaganda. Fide re pestive in Orientem missorum.

M. DC. LXXVI. -3 PRIVILEGIO REGIS.

5쪽

D'ECRETUM

CONGREGATIONIS

Generalis de propaganda Fide. Habita die . Augusti CUm in ultima praeterita Congrega

tione fuerit tractatum de necessitatibus spiritualibus Anamiticae Ecclesiae quae Tunchini & Cocincinae regna comprehen dit, & fuerit per Eminentissimos Patres mandatum ut scriptura quae plenam in Gmationem super hac re continebat ad DD. Cardinales S. CongrVat. trans mittetur, a quolibet Eminenaissimo visa perlecta &examinata proprium votum unusquisque diceret Hinc est quod iterum proponentet Eminentissimo D. Cardinale Ludovisio idem negotium , singuli Patres unanimi consensu fuerunt in voto esse preces porrigendas D. N. ut pro sua Pastorali cura ac singulari Religionis zelo . dicta re gna ac eorum convicinia in quibus novae Christianitates excrescunt,auxiliis spiritualibus providere dignetur, ut fidelium soboles quae in dies oriuntur muniis Pastorali-biu ac Sacramentis per proprios Episco-

6쪽

pos confirmentur, ac religio ipsa magis ac tutius stabiliatur humiliter proponendo S. Sanctitati Electionem alicujus optimi vitiinPatriarcham illarum vastissimarum mundi partium , amplissimorumque Regnorum de Provinciarum , cni adjungantur ad minus duo vel tres Archiepiscopi, &duodecim Episcopi ; quorum singulis titulus in jpartibus Infidelium cum administratione Provinciae a supradicto Pa triarcha cuilibet assignetur. Et si sanctita tis suae beneplacitum proprium votis D D. Eminentissimorum Cardinalium praedictorum annuendo praesenti Decreto assentiri

dignabitur,illudque confirmandum esse duxerit; iidem Eminentissimi Patres pro una dicta quaque dignitate ex supradictis, erigendis Sacerdotes & Religiosos omni

exceptione majores S S. humiliter proponent , ut pro ejus arbitrio quos magis idoneos judicave3it, eligat, constituat, de declaret ad majorem omnipotentis Dei gloriam fideique propagationem ac popu-

sorum salutem. V -

7쪽

DECRETUM

S. CONGREGATIONI s, DE PROPAGANDA FIDE.

, i carius Apostolicus Tunchini cum ad mi- γ nistratione Provinciarum Imperii Sinita in adiacentium. nan, melcheu, Hetrata,

A CACRA Congregario de propaganda

iii DFide habita diei Maii 1618. audita relatione quorumdam Eminentissimorum λ viii Sanctissimo Domino Nostro specialiter, ' deputatorum desuper negotio expeditio-q- nis Vicariorum Apostolicorum ad regna Sinarum, Cocincinae, &c. censuit ad praedictum munus unius ex partis Vicariati-

l bus proponi posse Sanctissimo Domino Franciscum Pallu Presbyrerum Gallum

cum debitis facultatibus ; ita tamen ut .

iis nullo modo uti possit extra fines suae Missionis seu Vicariatus.& cum potestate

8쪽

communicandi facultates Missionariorum Sacerdotibus ad eam Missionem pro-'fecturis, quos S. Congregatio destinaverit, & non aliis : Illis vero quos in illis

regionibus idoneos cognoverit , etiam ante approbationem S. Congregationis; ἀita ut quamprimum eandem de eorum nominibus dc qualitatibus certiorari curet. Cumque Sanctissimus praedicta dignatus fuerit approbare in Audientia Secretarii, die 8. Junii: Eadem Sacra Congregatio particularis , die Augusti Mutiem anni designavit praedictum D.

Pallu pro regno Tun Icint, cum administratione infra scriptarum Provinciarum adjacentium, videlicet Junam , icheu, Hugang, Succuem , Quamsi dc Laos. DATUM Romae i . Augusti 1618.

Cardinalis ANTONIus Praefectus.

Extant Decreta similis forma pro Itatastrissimis D. D. Petro Lambera Epycopo Reritensi , ct Vicario Apostolico Cocincinae , ct Ignatio Cotolendi Episcopo Metellop ου,-Vicaria Apostolico Nanchini.

9쪽

BREV ED. N. ALEXANDRI VII.

Illustrissimus Episeopus Heliopolitanus deputatur Vicarius Apostolicus Tuntini

ALEXANDER

VENERA Bizis Frater, Salutem &Apostolicam benedictionem. Super Cathedram Principis:Apostolorum inscrutabili divinae Providentiae arcano collocati, mentis nostrae aciem per universas Christiani orbis partes jugiter circumferimus, ut spirituali Christi fidelium ubicumque existentium directioni & curae, quantum nobis ex alto conceditur, salubriter consulamus. Itaque Christi fidelibus in regno Tunchini, & infrascriptis Provinciis adjacentibus, videlicet Iunam,RReicheu, Hugang, Succuem, Quangsi, α Laos existentibus, de idoneo Vicacita Apostolico, qui eos in via Domidi prospe, providere volentes , ac de Catholicae Religionis gelo, doctrina, pru- Mentia, dexteritate , integritate, charitata

10쪽

communicationis, suspensionis & inte dicti , aliisque Ecclesiasticis sententiis, censuris & poenis , a jure vel ab homine

quavis occasione vel causa latis , si quibus quomodolibet innodatus existis,ad eta sectum praesentium duntaxat consequendum harum serie absolventes & absolutum fore evisentes, de Venerabilium Fratrum nostis: qq. R. E. Cardinalium negotio propagandae Fidei praepositorum consilio, te in praedicto regno Tunchinicum administratione supra expressarum Provinciarum Vicarium Apostolicum, donec , & quo usque a praedictorum Cardinatum Congregatione fuerit aliter manis datum aut dispositum,authoritate Apostolica tenore praesentium facimus, constituimus dc deputamus: Dantes tibi facu tatem , ut ri contingat aliquem ex Venerabilibus Fratribus , Petro Lambere

Episcopo Beritensi , Vicario Apostolico

Cocincinae , cum administratione infra- scriptarum Provinciarum, videlicet C

Insula Haynam, aliarumque insularum a nobis constituto.; nec-non Episcopo mox expediendo pro Vicariatu Nanchini in Sina cum administratione Provinciarum

SEARCH

MENU NAVIGATION