장음표시 사용
2쪽
4쪽
Uri furit , & miseros urget Bellona tumultus,
Dum procul inflata personat astra tuba, Tunsa sinum, laniata comas, Oblita sorores, Exulat e nostris Pax bona limitibus . . Sparsa iacent oleae issicia germina' quondam , Scissaque, de nitido corpore vela cadunt. Fluctuat interea dubioque exterrita motu Incertos iactat Diva benigna. pedes. Vellet in extremi consistere finibus orbis,
Vellet in aerio ponere membra iugo; Aut latitare cavi scabro sub fornice smi, Aut nova caeruleum Nympha tenere fretum . Anxia sed curis mens, & furialia Martis Arma vetant; armis omnia laeta videt; Nec quo se possit tutari robore, nec quae Sit spes in tanto prospicit exitio. Ergo morata, gemens, atque intermixta dolore Verba profata, sibi cuncta Sinistra canit. Illa canit; Patris at sortem miserata 'nefandam Protinus auxilio provida cura subit; Aligerumque vocat flaventi crine Μinistrum, Quoque levanda docet sint mala tant 'mΩdO .
5쪽
Constitit & praecepta piis Ille auribus hausit , ,
Mox externatam se tulit ante Deam. Adspectu Pax alma parum recreata decoro obstupuit summi nescia consilii. Sed miseram blando solatur Nuncius ore Moestaque 'nectareo corpora rore beat; Nec mora ; ' fide Deo, Pax o mitissima, dixit e Ipse tibi, coelo spes data, certa Salus. 'Multa .prius nobis visenda miserrima ', quam tu In nitidis iterum vecta vagere rotis. Nunc opus aeriis decedere tractibus, inque Pergere squalentes. & sine luce domos Sancta veni nec te pigeat venisse sub umbras: Hic nitor umbrarum discutit omne genus. Dixerat ille; favens Dea dicta secundat, & ultro Laeta meat propero quo meat ille gradu.' In via terrarunt lustrant loca passibus aequis, . Nunc mare, nunc montes, nunc pede rura premunt. Denique in ignoti consistunt tramite luci,
Vadenti duplex qua via pandit iter . .
, Dextera flore novo pars aucta renidet, acutos ILaeva tenet scopulos, & riget usque gelu. . . Aliger hici tristis ne te conturbet is ago 1
Diva , loci i bonus huc te iubet ire Pate=- Sic ait, & dextra comitem fulgente prehendit, Ducit abrupti sub cava saxa specu L.
6쪽
Illic aeterni inanibus constructa Tonantis
Se caliganti regia tollit humo . Hinc atque hinc rupes geminae celsissima Surgunt .. Culmina, liventi quas lacus ambit aqua; Claustraque ferratum praecingit inhospita vallum
Eductae rigido stant adamante fores. Vestibulum servat districtis ensibus agmen Aligerum, summi turba ministra Patris r 'Et iacit admixtos nebulis nigrantibus ignes, cIntentatque graves ore manuque minas Quae postquam tacito lustrarunt omnia vultu , Dux premit admota limina Sacra manu .. Ubiicibus tetrum patuit penetrale reclusis,. Et vasto comites 'inseruit gremio . Dispulit. affusas lux Alitis alma tenebras, Strataque visa trucis sanguinolenta soli. Sub trabibus pallens haeret color., effera signant Funera, quae muris plurima picta iacent. Sunt dolor & lacrymae, sunt agmina denSa malorum Adsita, & innumeris flagra notata modiS. . Tum medio legitur peraratum fornice carmen ris Me posuit quondam Numinis ira domum .,, Diva stupet, cupidisque oculis & mente tenaci Cuncta notat, vati non reticenda pio. Scilicet adstabant distincta ex ordine quot uot
Intulit ingratis Numinis ira viris.
7쪽
Strata per undisonos iactabat corpora tractus Immenso veniens agmine diluvies. Naufraga supplicibus complebat sydera votis Turba, sed effusi quae rapuere Noti. Scindebat canos pinus Noetica fluctus, Unaque gurgitibus stat super, una natat. Nec minus ex alia flagrabant parte Gomorrhae Compita, de obscaenas flamma vorabat opes.stant Sodomae pariter consumpta bitumine regna, In caestumque haurit nigra favilla nefas.
Lothus inoffensi pergit per itinera callis,
Juraque naturae non temeranda colit.
Nec procul AEgyptus quae pertulit horrida quondam' Damna, iacent formis indita terrificis. Hic tegitur spissis tellus adoperta tenebris, Hic fluit infecto sanguine Nilus adhuc.
Sunt & ranarum, turba importuna, catervae, Plurimaque in laetis fusa loeusta satis. Natorum primo truncantur corpora somno , Indeplorata quae cecidere nece. Regalesque rubri sub gurgite marmoris alto Praecipitant currus, barbaricaeque manus. Cernitur Assyriae caedes nocturna phalangis, Fulmineoque ferox Angelus ense micat.
Adstant.& Solymae miserabilis oppida fundo Diruta, & hostili tecta cremata face.
8쪽
Inipius augusti proculcat fragmina templi Miles, Romana turgidus in chlamyde .
Plurima praeterea monumenta furoris in atro
Abdiderat Superum Rex hominumque loco. Singula quae lento Pax lumine dispicit, & se Colligit, & misera set super historia:
Ast oculos ubi moesta parum detorsit, inanem. Pictura sedem conspicit ecce Dea . Substitit attonitae similis, caussamque rogavit; Aliger hanc roseo reddidit Ore comes. 'Auspice supremo sata Numine Diva, bonisque Pax hominum primis edita temporibus; . Dissidii quae caussa tui sit maxima, quodque Sit caput infandi scis, miseranda, mali. Gallia sacrilegis confidentissima factis Exerit armigeros in tua damna globos. Et quatit impulsu caelum terrasque procaci Impia, prognatos quae Babylone refert. Nee dubitat Stygii vires accire Tyrannis . . Nec valet ingenitam barbariem exuere. Ergo suppliciis iamiam torquebitur, omnes Quae superent captus , exitiumque ferant . Plorabit natos mater captiVa peremptos, Et volet in molsi figere tela sinu . Coniugis ante pedes coniux cadex icta, requiret Fervidus abductae virginis ora procus.
9쪽
Terra novas fruges, & tempestiva: negabit Poma, nec invisos Flora beabit agros . , Civica luctisono pulsabunt aethera quaestu Agmina, & in superos iurgia sacra Voment; Tum vero in media Discordia gente tonabit, Circumagetque truci e torta sagella sono.Quid referam gravidos . miscentes Omnia nimbos,
Succussum crebro quidve tremore solum λ: 'Tandem. victa cadet, iustaque Lutetia poena Probra lueti meritum sentiet aegra iugum. Libertas patrium fugiet lymphata sub Orcum, Foedifragumque prement ferrea Via cla genus. POSt mala tot, summi saturas post Vindicis iras
Pingentur vacua facta tremenda domo .
Idcirco tetri 'pars imperfecta theatri Μagna manet magni criminis ille locus. At tu freta Deo perfer fortissima casus Diva tuos, nimio nec cade fracta metu. Sic ait, & dextra comitem rapit acer amica Ocyus ,. & caecis erigit e latebris . Strident, & verso clauduntur cardine portae, Illa tenet superas , & tenet ille plagas. FINIS.
10쪽
Ρ Ulehra sedens , Horisque parens invecta puellis
Ibat purpureo sparsa colore dies. Ecce autem Dea iussa nigros abiecit amictus , ornavit flavas non sine fore comas . Pendent e niveo festiva monilia collo,
Subnectit tenerum Zona corusca latuS. Auratae fulgent ocreae, surasque coercent, Implicat . innocuas mitis oliva manus.
Tum vero celeremus ait bonus Aligeri illa 'Laeta movens animo plurima, tendit iter. Pallentes violas, argentea lilia felix Litus habet, rident gramina, myrtuS Olet. Τandem, clivosae veniunt ad culmina terrae , Qua fuit aurifera lucidus amnis aqua, Qua volucres mira complent dulcedine mentes Ingeminat blandos qua levis aura jocos. Dixeris Elysium minus hoc fulgere viretum, Hesperidumque putes horrida rura nemus.' Huc ubi deventum: comes, o comes ore Minister Intonat: haec nostri meta laboris erit. Perge sub hunc cernis quem se demittere collem, Perge i tenet facilem vallia amica yiam.