Iohannis Gottfried Zinn ... Descriptio anatomica oculi humani iconibus illustrata

발행: 1780년

분량: 286페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

dat facies, alteram vasculosam interiorem, alteram meduli rem X teriorem , t hac ex parte cum choroidi fabrica quodammodo conueniat. De vasis retinae inferius dicemus.

De connexione retinae cum partibus vicinis. Retina illa super humorem vitreum choroidi contigua concentrica antrorsum fertur, Undique libera, neque ulli ha rum partium coniuncta. A choroidis enim facie interna nullum plane vasculum retinam adire, superius iam docuite Illustr. HALLERVS f quoque monuit. INSLoWVS autem, qui illam choroidi agglutinatam dicit, paulo obscurius loquitur g . Sed neque unquam in homine videre mihi contigit, retinam ullo vinculo cum humore vitreo coniungi, aut ex illa vascula millum transire praeter arteriam ALBINU, X centrali retinae natam r). Optime quidem noui, A1ΤRE IRA si iam olim dictas fuisse fibras, quibus retina humori vitreo nectatur. Neque dissiteor, me ipsum olim in simili fere fuisse opinione, qui in alio loco docui Oh , retinam humori vitreo anterius nexu indisibi ubili iunctam esse videri, neque facile contingere, ut illa integra undique ab humoris vitrei tunica auserri possit. Experimenta autem ab eo inde tempore in oculis recentibus Chumanis lanimalium maiorum instituta, saepiusque repetita, mihi satis superque persuaserunt, retinam etiam anterius ab humore vitreo esse liberrimam cl), quae integra omnino undique ab illo separari possit.

122쪽

Dissicilius autem est iudicium de tormino anteriori retinae. Plurimi certe Anatomici ab ipso iam GALENO m retinam ad

lentis usque circulum maximum ducunt, illique insertam esse perhibent, quod Vt Vetere taceam n), inprimis nostro tempore INSLow o), CASSEnoΗΜ μ), FERREIN q),LIEVΤAVD r), Ill HALLERV m o Trinant, cum alii, ut VKAALIV. t), FALLOPIus ti vix eam ultra mediam oculi sedem extendi, alii DPLΕΜP1Vs γ), RIGGSIVS ν), VER HEV EN a , MARCHΕΤΤΙ a , DI ΕΜΕRBROECK M, eam ad ligamentum ciliare terminari perhibent, quibus inter recentiores Mo RGAGA IV. discipuli ALB1Ν1 nonnulli adstipulantur d). Summa huius partis mollities, fabrica tenerrima, inprimis in oculo recenti, mira mutatio, quam oculUS in alcohole seruatus induit, qua partes pellucidissimae in summam opacitatem transeunt, .maXime constringuntur, rem eo dissiciliorem reddit, ut aegrius certi quid deterria inari possit. Plurimi tamen, si eorum Verba paullo magi attendamUS, Oronam illam ciliarem inserius describendam ho siue onulam tenerrimam fibrillis breuioribus strictam, quae ab humore Lue orta conueXitati anteriori lentis inseritur, pro ipsa conti

m De Placit Plat et Hippocr. t De corp ham. fabrica. L. VII Lib. VII. e. V. c. XIV. ην Conf. quae habet Ilo RGA u Instit anat. p. ara. b.

123쪽

nuatione retinae habuisse videntur, quod inprimis ex descriptione LIRUTAVD CAA ACBoΗΜII, FERRE INII f apparet, qui retinam ad aliquam a lente distantiam teneriorem pellucidam factam, in convexitatem anteriorem capsulae lentis immitti, Gad insertionem usque deduci posse affirmanti Nec

membranam communem PALV cci I g), quam retinae partem,& ab inuolucro nerui optici natam esse scribit, ut fibras medullares instratas sibi habeat, aliud quidquam esse, quam Onulam coronae ciliaris, data illius descriptio optim docet, quum fulcOS, qui plicas processuum ciliarium excipiunt, eius in conueXitatem anteriorem insertionem in illa itidem animaduerterit, etsi non satis accurate locutus, illam cum ipsa retina confundere, & pro illius propagine habere videatur. Sed alia sunt, quae dubitationem aliquam relinquunt, massensum

meum fere morantur, ut circa insertionem retinae in lentem

nondum plane sim persuasus. Dum enim in oculo recenti, Vbi& choroides & retina solidiusculae sunt, choroidem illi continuum corpia ciliare detraho, ipsa retina ad originem processuum ciliarium margine tumidulo, inprimis in oculo bubulo, terminBtur, uita Oram in ove arteriola in circulum sere ducta legit, ut in bove integerrimo margine eleuari, reuolui possit h), , eloto muco nigro, inter illum marginem tumidulum lentem humor vitreus appareat. Praeterea, si ad Ientem e tingeret, aut inter choroidem Mannulum nigrum, aut inter annulum nigrum & humorem vitreum illuc desere necesse foret. Inter corpus ciliare mannulum nigrum non produci videtur, quam viam omnino intercipit mucus niger in Onulam continuam consalu S, quem ex ultimis villis choroidis, minime autem a retina secerni, quilibet acile concesserit. Sed neque inter annulum nigrum et humorem vitreum deserri crediderim. Annulus

JLII exist mod cit apparet, retinam

diuidit in portionem medullarem et Κν Cons. Obseru de differentia erystallinam, quarum haec in duas fabricae in oculo humano et bruto- laminas secedit, quae uentem in rum Commenti Sota M. Gotting, uoluunt, eiusque capsulam consti T. IV.

tuunt.

124쪽

nulus enim niger, tranSspiciendo per humorem vitreum, aterrimus semper apparet, nec nulla omnino nebula tectus, aut leuissimo dilutus conspicitur, sed marginem anteriorem retinae, per quam semipellucidam choroides obscurius pellucet, ad originem processuum ciliarium, non sensim evanescere, sed fine ubique aequali maccurate limitato terminari videmus. Praeterea omnis fere analogia corporis humani repugnat, quum nullum sit in corpore humano Xemplum, extremitatem cuiusdam nerui pulposam, medullarem, mutari in membranulam pellucidam, quae, omnis sensu eXpei S, aut partem inuoluat, aut

ligamenti instar inseruiat. Experimenta autem in oculis affuso alcohole seruatis instituta, paulo minus Valent, quod ipso alcOhol omnia ita opaca redduntur,m constringuntur, ut retinam neque ab humore vitreo laonula coronae ciliaris satis distinguere, neque sine laesone auferre liceat. Quae quum ita sint, non possum, quin iis aditipuler, qui retinam ad originem cor'

125쪽

bsoluta ergo descriptione oculi tunicarum, ut vulgo dicun- tur, accedamus ad expositionem partium, quae in auitate sphaerae, tribus illis tunicis compositae, continentur. Ab antiquissimis nempe iam temporibus tres dicti sunt humorem is , quo praeter humorem queum solent reserre solidum corpus, Malterum molle gelatinae fere simile, etsi plurimi Anatomici iam monuerint, illam appellationem, si accurate loqui velimus, soli humori aqueo conuenire. Ne tamen Vani circa verba disceptationibus immoremur, a descriptione humoris vitrei initium statim faciam.

mmoris vitrei situs, moles etpelluciditas.

Humor vitreus et Et sori, & GALANO b aliisque antiquioribus Medicis optime iam notus, iiSdem monentibus ita dicitur, quod fuso vitro simile sere videatur. Situs est in parte posteriori cauitatis oculi, omne illud spatium ab insertione nerui optici ad lentem usque crystallinam replet, maximamque partem caui sphaerae oculi occupat, Vt VESALIV. H, praeter nonnullos alios Philistam reprehensionem mereatur, qui humori

126쪽

mori vitreo dimidiam tantum oculi partem icone sua assignauit Quem tamen errorem ipse fassus est VK SALIVS Ο alii, uti COLUMBvi f), ARANTIVA g ωVARO1 Ius h co

rexerunt nostro tempore lis illa omnino obsoluit. Etsi autem neque pondere ob nimiam diuersitatem ponderis specifici humorum Oculi, neque mensura ob diffventem eius mollitiem satis certe determinari possit, quantum mole humoris vitrei molem duorum reliquorum superet, primo tamen intuitu statim facile apparet, humore vitreo longe maXimam cauitatis oculi partem occupari. In oculo congelato Vltra molem naturalem expansus multo maius adhuc occupat spatium, Ut fere semper corpus ciliare a lente crystallina solutum remotum inueniamus, ipsa lens crystallina antrorsum pressa iridem conta exam reddat, cauitate camerae posteriorichumori aquei summe imminuta lii.

In homine adulto semper est pellucidissimus, neque, quod lenti crystallinae contingit, in senio facile in flauum aut alium colorem degenerat, etsi in morbis opacam turbidam reddi posses fiequens experientia testetur O, , in oculo putredine incipiente, in rubrum colorem sensim degeneret. In fetu tamen semper eodem modo Vti cornea, roseo & sere dilute sanguineo colore gaudet, quem ruborem PETITVS non satis bene inflamamationi laborioso dissicili partu ortae tribuit IJ, cum in omni fetu, siue partu in lucem edituS, siue e matri utero excisus fuerat, ubi nulla inflammationi suspicio adest, humor vitreus rubro colore tinctus, licet plane pellucidia deprehendatur. Li quor, quo humo VitreUS semper est ebrius, humori aque est 1imillimus sui dissimus, qui per tunicam externam illaesam facile trans spirat, ad ignem perseet difflabilis, aqua tamen, uti

ipse humor aqueus, paulo densior M. s. II.

127쪽

f. II. Fabrica cellulosa humoris vitrei.

Humori huic vitreo fabrica est in cellulosa tenuissima, in

cuius membranosis interuallis liquor pellucidissimus continetur. quam totam molem tunica tenerrima undique comprehendit. Veteres circa fabricam interiorem huius partis parum fuerunt solliciti Rio 1 AK vi n primum veriora docuit, qui optime asserit, tunicam vitream per substantiam humoris vitrei dissundi, cuiuiinteriectu concretus appareat, nec suidum reddi, nisi frequenti sectione solutis filamentis, tum in aquam suentem liquescere. Quo licet moniti Anatomici tamen, qui post illum vixerunt, ad recentiora usque tempora vix quidquam historiae humoris vitrei addiderunt Praesenti demum saeculo MAITRR

inprimis experimenta ad indagandam fabricam huius partis instituerunt, plurima ita iam occuparunt, Vt vix, quod addi possit, superesse videatur. Variae autem sunt rationes, quibus praeparatus humor vitreus intimam cellulosam fabricam prodat, siue humorem vitreum in aqua acidula macerando, siue coque do, siue illum glacie concretum, Xaminando. Vt enim in acido liquore septula cellulosa ex summa pelluciditate opaca exalbida redduntur,m in aqua uitantia in conspectum venuunt ita, cum gelidae humoris vitrei lamellae aliae ab aliis lenta diuellantur manu, Vbique apparent tenuissimae membra nutarum portiones, sortiores, quam facile putareS, quae specillo attolli, a lamella conglaciata remoueri possunt. Praeterea ex eodem experimento elici potest, cellulosam illam amunialis potius latiusculis, quam fibrillis linearibus compositam esse. Inprimis autem, experimentiS Cl. DES OVRs excitatus, indagare studui, quanam sint figura areolae, quas laminulae

certa directione positae intercipiunt Primum quidem viii Es

128쪽

IOS DE sc RIPTI ANATO M. OcULI HUMANI

Movpsiam monuit, statim vidi, fragmenta glacialia in ambitu posita esse maiora, interiora clenti propiora minora. Sed ipsa

illa fragmenta squama reserunt, Uarum X teriores duas, tres quatuorve linea S longae sunt, paulo minus latae, a parte posteriori crassiori in tenuiorem anteriorem finem cunei modo productae interiores autem uenti propiores sensim minores sunt breuiores. Omnes illa squamae ita sibi incumbunt, ut facies conueXa Xteriorem ambitum humori vitrei, facies concaualentem respiciat, denti proximae convexitatem eius posteriorem sinu cauo excipiunt segmenta enim circuli, cuius centriam in centro lentis forte positum est, referre videntur, quae a se inuicem separari possunt. Interualla illa laminarum corporis vitrei undique sunt aperta, per totam illius molem in nam continuam cauitatem consentiunt. Optime illud demonstranteXperimenta, quibus constitit, per leuissimum vulnusculum membranae exteriori inflictum breui omnem liquorem exsudasse, sacculosque inanes suisse relictos; cuius corporis autem moleS multo diutius seruatur, priusquam humor per parietem Xte num trans sudans in aura evanescat, si corpus vitreum una cum lente sine ulla laesione depositum fuerit s). Vt autem humor vitreus, oculis in aere suspensis, sensim pondere decrescit ita, oculo in aquam immerso, breui pondere iterum auctum deprehendimus, uti cornea in aqua macerata turgescit t). Congeriem illam cellulo tum undique comprehendit, sacculum unum membraneum conficit tunica propria, Vitrea vulgo dicta, quae fabricam lamellarum, cellulas intus essbrmantium, per humorem vitreum dissundit, illisque parietem communem prBebet. cile autem membrana illa demonstratur satu, iri per vulnusculum immitti totum corpus in tumorem eleuat u), Vt qui

libet

Cong. experimenta iri bone quadraginta auctum granis in Mo vhil . it. Venit. t Idem experimentis suis iam ti Uid G nnient. Bserhaav. I docuit PETIT: Mem Acad. oraX, IV. g. DXXII not. a. MaNS- qui oculis in aqua horas circiter qua Low. r. de la tete. n. ag NOR tuo viginti maceratis, tum omm GAGNI epis. VII. g. 5. vitreum in homine plus decem, in

129쪽

libet iure mirari queat, Huiccis 1 is tunicam illam ctitiam nihil nisi concretionem a diuturno aeris contactu arcessendam visam fuisse. Simplex ubique haec tunica est, ut idem in aliis tunicis viscerum, ut lienis, hepatis, cordis, contingit, in tim, Ut credo, docere poterimus, quid INSLoWo D imposuerit, ut illam duplicem esse crederet.

g. III. Membranula coronae liliaris, cuius ope lens citasta lina cum vitreo coniungitur, et Canalis PetitianΗS.

Diu autem ante Wius LowvM iam olim CoLvΜBVs πλ&STENONIS . a tunicam vitream super anteriorem lentis faciem produci docuerunt, quam autem doctrinam ΙNSLO

WVS ita auxit et ornauit, ut tunicae vitreae duas Iamin IS, po

sterius arctissime sibi agglutinatas, anterius discedere doceret, quae lentem manterius posterius comprehendant ' , cum alii, uti MAIT REI EA N UM. ΣΥ. YVEs t). Eo ΝΗΟΜΜK d), CASA EBOHΜIV. o, ipse PRT 1 Tvs f ωquot non alii, qui

tunicam vitream simplicem esse a Trinant, illam anteriti in duas laminas secedere malint, quarum altera corpus Vitreum pone lentem amicire pergat, altera super lentis faciem anteriorem producatur, Vt interuallum, quod circulus PATIT dicitur, in ter se relinquant. Omnes nempe illi viderunt, a parte anterio ri tunicae vitreae secedere membranulum lenti insertam, quam alii modo dicti pro continuatione tunicae vitreae, alii supra i

lati pro ipsa retinae propagine habuerunt quo etiam pertinet x sphthalmogr. cap. s. emetontes, diuisam adgnoscit LIRV-

us in duas laminas lentis capsulam g Vid. cap. sup f. IV.

130쪽

net obseruatio ALAALVAE a Mon GAGNIO si seruata, qui in schedis reliquit, dum in bovini oculi dissectione ab humore

vitreo crystallinii separatur, saepe succedere, Ut quaedam membrana ab hoc diuidatur ad formam plani circularis, quae solam illius tegat partem anteriorem. Eadem autem est membranula, aliquot iam abhinc annis nomine coronae ciliaris mihi

dicta, quam descriptionem huc transferre non inutile erit i, Dum enim in oculis humanis bubulis in fabricam canalis Petitiani inquiro, iteratis eXperimentis demum edoctus fui, in

eodem plano, Vbi corpus ciliare ex choroide producitur, X Ursica vitrea oriri membranulam aut onulam, ab illa statim liberam, illi licet contiguam, quae inter corpus vitreum corpuSciliare progressa, sensim, quo propius ad lentem accedit, eo magis a corpore Vitreo dimouetur in conueXitate demum anteriori lentis Vltra circulum maximum capsulae illius inseritur, ut adeo spatium nascatUr naturale exiguum triangulare curvilineum inter humorem Vitreum manc modo di tam membranu-Iam, cuius trianguli basinistit illa portio convexitatis anterioris lentis inter circulum maXimum insertionem eius membranulae intermedia. Illa autem Zonula a prima origine ex tunica Vitrea ad insertionem in lentem usque percurritur fibris sortioribus, transuersi S, Wipsa membrana multo breuioribus, quae illam per interualla sic stringunt contrahunt, Vt, per VulnUS-culum membranulae illi inflictum, flatu in spatium illud triangulare immisso, canali se sistat continuus, .lentem undiques ambiens, spatiis alterni immisso satu turgentibus, contra- tis, qui, si comparationem instituere liceat, figuram sere exprimere videtur intestini coli flatu repleti, a ligamentis longitudinalibus intestino breuioribus in rugas contrahit. Membranula demum illa coronae ciliaris, fibris breuioribus distincta .flatu

recepto eleuata, tenera licet, eiu tamen roboris in oculo recenti eit, ut inflationem in experimento aliquoties iterato facile sustineat; experimento autem saepius repetito, vel in oculo aliquot demum die post mortem e corpore evulso, facile rumpitur, k0 Dis. XVII. I. 5. i Vid. Progr. de ligamentia mi aribus. 9. IV.

SEARCH

MENU NAVIGATION