장음표시 사용
2쪽
ter quae tibi excitet immortalitatem. Aram enim appello superinductum Arae Thalamum, solidumst. Ornatum ab integro constitutum,toti rei splen
dorem,& nomina conserentem.CCe
lestem Aram in terras euocasse te dicerem , nam & Coelum mortalibus impertis; sed hic ambigo, Aramne dicam , an integram Aedem Apostolorum, an Pietatis Sacellum , ipsius Coeli Aerarium, Conditorium Aeternitatis. Merito stat omnium Maxima per te,super quam ipse omnium Maximus primum sedisti. Merito & posteritas usurpabit de te Virgilianum illud:
Hac Aram Templo tui qua Maxima seper Dicetur nobis, S erit qua agaxima semper.
Neque id ociose suppeditat tanti vatis octauus liber, ut aptius congruere videatur Tibi, Urbanissimorum Pontificum Octauo,fir- missima construenti. Hic enim numerus absolutae inter coeteros soliditatis est; Ideoque, licet ab Adam sit decimus Noe, illum octauum dicit Apostolorum Princeps, nempe solidum seruati generis propagatorem; Ipsam i. generis propagationem ad octo capita redactam, sua firmitate consistere voluit Deus. Vt ne com- r. amet ada. memorem ex S. Ambrosio, octauam, summam esse virtutum, &pro Octaua multos inscribi Psalmos; Nam & Beatitudo, totidem te gradibus includi passa est. Cceterum, Beatissime Pater, Apes ius numeri tuae; non ut vulgares aliae,metallis crepitantibus consopitae; mellificant; adsusurrant; ingenia suscitant di sopita. Falso Vetustas in- δεν. .a Porricrepuit aere Matrem Deorum; Patrem te, & Pastorein hominum et a nostra
3쪽
nostra aetas non mentitur. Quid fabula de immortali Ioue clam edito inter eiusmodi strepitus Verὰ nunc, & palam, Vaticana Aedes diu parturiens, inter metallorum agitationem edidit partum nonnisi aeternum . Ego vero non expergiscar tali sbnitu, ut fruar tanto spectaculo λ Nulli Pontificum recentiorum ista rei moles, & imago animo praesumpta est ; Non Gregorio, & magnis retro decestaribus, quorum diuersa erupit alio munificentia; non Xysto, qui propter id ipsum, Testudinem maturauit, Coronidem clausit; non Clementi, qui statuendae Arar studiosissimus illam sollicite ambijt;nec demum Paulo,qui ambitus auctor immensi,Tcmplo addidit propemodiim noua Templa; Singulis tamen expedienda res, quippe necessaria cum primis, obuersabatur. Quorsima
enim deturbatio veteris Templi, & religibsissimi quidem ξ Quo sum noui substructio, nisi propter Aram Θ Ipsum omnium augustissisimum, ut assiveret omnibus, principe hactenus ornamento,& absolutione carebat. Nam quid est Coelum sine Sole, sine corde corpus Θ quid inter minuta annulus sine gemma ξ Rem itaque cunctis aggrediendam ex necessitate, nemo est aggressus ex magnitu' dine ; Et dissicultas agendi, necessitatem attulit non agendi. Tu, magno quo es animo, aggrederis, exitu maiore perducis: Ccetera quidem laudandus, sed & urgendi celeritas, an pernicitas con siciendi,operi pretium auget. Auget vero S temporis iniqua conditio,inter tot impendia,& calamitates; & inde aequissima eiusdem temporis ratio , qua praecipuum hoc tibi impendium feceris ingruente calamitate,ut magnifice excoleres calamitatis publicae De- pulsores. Auctum ergo tot laudibus, tot nominibus opus, sed sh- ipso perquam augustum, stat paulo plus biennio peractum abs te, saeculo amplius, a plerisque multiplici modo, & forma delineatum, effictum: cxcogitatum a nemine. Nilnc, excitatis gaudio uniuersis, quando vel exteri a Fide, in Ro. cultus venerationem se allici sentiant necesse est ; quantopere gaudendum est Christiano homini ,& in Clerum adscripto, & tuae iampridem addictissimo Sanctitati, quod tantam Christianae magnificentiae factam accessionem videat: quod in honorem sacrae militiae Principum: quod factam
abs te,de cuius gloria praeter coeteros triumphet,&gaudeatξ Rem tot annos insperatam, idcirco miramur minus, quia habemus auctorem: idcirco credimus fieri potuisse, quia sectam videmus. ii 'sta annos xo idem, di deinceps, videbit sane posteritas nec incre
4쪽
lescet. Si inter monumenta veterum,tale aliquid emersisset, staret etiamnum; aut ,si Barbarorum furor Temporis iniurias anteuerteret, horum iniurias,illorum obliuionem, Scriptorum ingenia praevertissent. Meminit nonnulla quidem aliquis,sed talia erecta testatur nullus. Nilnc, relinquiturne ambigendi, qua datur aspiciendi locus Aut ulla tentabit obliuio Machinam obliuionis expugnatricem Θ Signum Herculis aeneum seruatur in Capitolio, satis nobile ostentum antio ui laboris.Ibidem ex aere Statuam Marci Imperatoris equestrem luspicimus; Et in Foro Equum Domitiani usqueadebsuspexit antiquitas, ut illum sibi fluxisse de Coelo, eiusque consormatione fatigatos Cyclopas vulgauerit fabulosa. Vidimus aeneas Templorum contignationes e Postes videmus, ct pleraque notae minoris signa. Audimus de in eximio, ac fluentissimo Latinorum, aes rivis fluens ; sed in quod opus ξ Scilicet ad Clypei fatalis fabricationem . Nam liminum gradus ex aere, Trabes, & sores Templi Carthaginiensis, ex illo audio; vertim , an ipsa Carthago in se viderit , nescio. Nescio, an viderit Corynthus, solo aere tam nobilis . Videt latinc Roma per te ingentem molem, siue ingentium triginta molium congeriem nam toties isthaec in immanium scopulorum speciem metalla conflata sunt tam apte coeuntem, ut facilienata solo videatur 1, tam nulla opificis lassitudine, ut annorum iuuenis trium, & triginta, alieni opificij cultor, qua est modestia , quibus animis, nihil hoc peregrino opere confecisse se velit; tanta elegantia, ut varietas satietatem dispungat, pulchritudo superet amplitudinem ; tanta demum magnificentia, ut ipsi veteri Capitolio potuerit esse miranda,& ipsi Columnarum positori Herculi ; licet is fuerit,qualem vetustas finxisse sibi videri voluit, publico bono nonnisi maxima perpetrantem. At tu, Magnanime Pontifex, qui multiplicem splendori,ac virtutibus ceterorum praescribis me tam , tuis vero nullam: si non aureis Coelum Clauibus reserares, aerea Coelum machina poteras oppugnare. Quid dicam maius Nonne parem geminorum Principum meritis animum attulisti Nonne viam reliquis claudis,quam aperueris soli tibi ξ Spatium id ingens est: tu ingentior,solus imples. Dum enim id confecisti,quod cogitauit nemo, spes relinquitur nemini, conficiendi quod tu secisti. Exemplum igitur exhibes,facultatem adimis imitandi; Neque
tuum modo est ipsum opus,sed ipse quodammodo Artifex opus est
5쪽
tuum. Cui vel nouos animos indidisti, vel ex integro talem condia disti, qualis nec futurus sperabatur. Et quid mirum, Artificem obtemperasse monenti,ac singula disponenti tibi, qui vel iussu metalla potueris animare Θ Ergo, uniuersis mirantibus, haereo ipse, animati Aeris inspector pene marmoreus. Si stupor amatus filisset, mira sortasse vaticinabar. Cecini tamen nescio quid; exaraui, &ad Aram statuo. Tu, potestatis Diuinae in terris magna portio, si- premum Maiestatis humanae fastigium ; maximum idem virtutis, de gloriae Simulacrum es meum. Quantus es, quantulus ego sum, tibi mea sisto, & voveo. Votiuam hanc appendo Tabellam; id oro, ne excidat. Vt nunquam merita intercident tam praecelsa, obsequia tam demisi ,sic,utramq.immortalitate obsignari memoriam, precor sit iusta precatio. Potuit doctior unusquisque componere meliora, sed animo certe meliore non potuit. Singulis concedam ingenio; at religione erga Beatissimi PETRI Aedem,ac Sedem, nemo mortalium id me velit. Quicquid est mei operis, Beatissime Pater, aut dignum tuis manibus, contrectabis: aut indignum,non detrectabis pedibus aduolutum. Ibi se effiindet in oscula, enundiminus doctum in carmina. Vellem quidem, se ipse viveret i, sed vivet tamen ex te,ex gloria tui nominis,ex immortalitate operis tui. Te bonorum omnium Largitor, omnium bono diutissime seruet DEUS. Romae Kal. Aug. I 633.
Qui Beatissimi PETRI dies , addictus ferro poenalium Vinculorum, iure hic addicitur & honori triumphalium Metallorum.
ROM A facit Vatem, spectantem magna ; Canendi
Dat studium, semper qui canit alta MARO. Magna, Urbane, facis ; canis idem grandia. Vatem Me tanto & fieri Principe posse negem ΤΩ Πdni dulce canat, cui per te laeta canenti, Dulcis ROMA MORA est, est MARO dulcis AMOR Z
6쪽
E E ego tecum breui carmine rem confecerim neq; tu me longioris Poematis causa, epifidicum iure dixeris . Sanὰ, cito me absoluasin Aram,opus quantumuis maximum , describens, nihil praeterea complecti velim. Sed quoniam tib eiusmodi structura latet eximia rerum Supellex ὸ ChriHiani hominis u ; illam non explico quidem, sed illius aliquid expono ; quippe obtemperare argumento debui, ut ne rerum dignitas fraudaretur, ct cressiorem tibi is raudem facerem gracilitate poematis. Ne, quaeso taemnus ad Aram veni ; ad Aram omnium principem ; ad Principes Christiani Orbis προ- mos. Praeproperum te paucis poteram expedire. Sed neque religiosa sit mora, Obi immoremur in Religione e neque raptim agatur causa pietatis, quod verius non agere es. Nihil enim in ullo morari , quandoque es ct mere i nihil. Cur ego splendidissimam materiam desultem Cur me me abdicem pretio operis Si negociosius es mihi, tibiisee sum morosis. Si non is es, quem de Beatissimis
PETRO , O PAVLO vel diutius audire delectet , frigidum
mea dicta non Iangunt. Vel tempestuum te volo, vel nullum. Non
ego nimius, qui Apum more , sorantissimam segetem vix delibo. N. ngula pressu id oppiri nimium foret. Nunc,quodpolliceri habeo ou habeto. mam intima es Ara Templo, tam non extranea argumento υbertas innascitur. Singula Θ causae viseribus, vel ad sacratissimos Cineres referuntur, unde es Ara ς υeI ad Aram, unde e B Templum ; υel ad virumque, 9 noui Conditoris celebritatem . Horum opportuna complexio meus labor fuerit ;faelix isti, necne, tuum so iudicium. Legar ab illo, cuius interes Aut operis Usa laudatis , nulli me neglectum putabo.
Sic denique, de ipso scribendigenerepraefari liceat: Virgilium sequimur, non laedimus ; aurea Vatis Cultu, non furto stat monumenta sequi.
Qui diuersa probas, quid me legis Aut tibi cultus Esto idem: aut mihi tu, sim tibi Δ ipse grauis.
7쪽
Tota DEI Templum est, quae fulget machina rerum, Ipsa Orbis Templum maxima Roma patet. ARA sed haec merito: vel Templum Roma, vel Orbis
Ipse sit: Romae M A XIM A, & Orbis erit. De eadem.
U R O expressa subest mens, & facundia. Vocem 2Es notat. AEre, auro nunc solida Ara nitet . . Facunda quis mente operi par, quisue canora iere so
Voce queat dignos aere ciere sonos Totus ego, o, sim mens, totus vox. Ipsa sed Ara
Tota aurum, tota ars, se canet Una satis . . . n.
De eadem. CONDAT Fama Tubam. Non sic Tuba vincitur aere
Immense, ut Famam nobile vincit opus.
8쪽
Emnonium quisquis simulacrum, i ct q. primo Aera canit iubari,reddentia murmure
Eoos senitus: miracula numinis aurei, Materno Aurorae documento diditaterris ;Urbem ille Auseniam recolat; Templumq. reuisens Magnanimo positum PETRO ; scopulosaq. celsis Atria fornicibus ; solido ceu marmore montem Ingressus, caua qua latera, & laxata renident Per gyrum spatia, & variata coloribus, alte Abripiunt animos penetralia, filiaq. Caelum Stelligerum referens, a quat sc machina Coelo ;Incedat, mediaq. gradum Testudine sistat. Protinus aetherias voces, atque intima alienis Aligerum signis concusso murmura corde Percipiet, radi js Solem indulgentibus auro Perspicuum, inq. senos animantem fulva metalla. Atque haec dicta bibet perculsi pectoris haustu; Tanta viget virtus, tam vivax ardet imago. Quid trepidae adstatis mentes Nunquamne supernos Transbolitare orbes, vestri cunabula & ortus, Astra remetiri, & superos spectare libebit λAccipite ergo alacres quae nos oracla noua vi ,
9쪽
animesq. in vestra damus praecordia voces, Sole sub ignivomo, cuius Sol aureus umbra est. - ndoquidem reptatis humi, obtutuq. tenetis Tellurem, atque imis iuuat incubuisse latebris ;
Nullum & celsa sequi studium ; supera ardua nullus Vestigare oculis labor , ima indagine saltem Hoc lustrate solum, has latebras, quae, pignora Olympi,
Clauigerum magnum, magni Praeconis & ora, Tantorum ossa Ducum , puri quondam aetheris auris Aspatos artus, arcano viscereseruant. Quos, vitae ceu iunxit amor, non morte sub ipsa sq. immanesq. Cruces diuelleretnon hos Externae vires furto, insidiaeq. rapaces Diducto amplexu potuere avertere, iunctim Quin sua Romulea seruarent corpora terra, Corpora , quae fida superi statione tuentur. Seu vos Romulidae tristis contagia morbi, Seu terrent consertae acies, arma extera ; seu vos Tempestas, & dira fames, & lethiser annus Hic medicas orate manus ; tutela pericli Hac patet, infensosq. metus dediscere fas est.
Seu vos Ausonij , Caelo gens fida, coloni, Galli l. , Hesperjjq., lndi, de quod germinis usquam
Christiadum, vestros populis iactatis honores ;Hanc Aram celebrate , sacris fiundamina vestris, Munimen fidei, solidae Pietatis & arcem, Relligione placentem astris, Here q. timendam. Aram, solus ubi peragit Diuina Sacerdos, Pro cunctis qui unus semper litati omnibus unus Dat iura ; e terris cui stim ma potentia seli Coelestes aperire sores ; Neue Insera virusAntra
10쪽
Antra vomant, valvas centeno claudere vecte Tartareas, centum vincire de monstra cathenis.
Dulciloquis tales modulis, & voce quaterna Ceu totum a totidem compellent partibus Orbem) . Transmittunt Simulacra sonos ; concordia quos dat Impariles, mentiq. habiles. Spirantia cernis Intuitu primo, non aure loquentia sentis ΘNonne vides iubare Aligeros radiante coruscos At monita excipies penetrali pectore, mentem Terrestres ni hebetent sensus, & terrea corda. Surge animis: Te iunge Deo, sorte utere Coeli, Fortunate hostes; latebraq. exceptus opaca, Per faciles descende gradus, qua marmora crustis Asra coloratis lucent ; qua lampade crebra, Lumina dum auratis ardent radiantia Lychnis, Vmbra loci tenebrosa, diem dat victa perennem. Continuo insuetum tentabunt vivida pectus Gaudia ; succedent terrarum oblivia ; curae Sordescent humiles ; stimulisq. incensus amoris,
Optabis cursu mortalem attingere metam , Carcere disrupto, atque aeuum praetendere vitae.
Nam quae segnities iustissima vota moratur Si tam praesenti completur numine sedes
Abdita, Maiestasq. loci: gloria sedem Sydeream, qui replet honos Z ubi regna patescunt Lucis inexpletae Z Vbi se praesentia fundit Numinis λ O Patria, b Sedest Si gratia tanta est Ossibus,& cineri extincto , si tanta sepulchri Omina: inale decus, quaenam spectare triumphum Laetitia est Z geminosq. Duces, quos millia mille
