Johannis Baptistae Thiers Carnotensis, ... De stola in archidiaconorum visitationibus gestanda à paroecis, disceptatio, in quâ multa ad archidiaconorum munus, jurisdictionem ac visitationes attinentia curiosè pertractantur. ..

발행: 1679년

분량: 423페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

1쪽

Ex sibliotheca

Societ. Iesu

4쪽

CAR NOTENSIS, BACCA LAUREI

Theologi Parisiensis, ct Campo tundensis Ecclesiae Paroeci, De Stola in Archidiaconorum Visitationibus gestanda a Paroecis,

In qua multa ad Archidiaconorum munus , jurisdictionem ac misitationes attinentia curiosὶ pertractantur. Presbyteri non vadant nisi Stola vel oratio induti.

Concilium Triburiense cap. 26. apud INonem C.mot. pari. I o. Decreti, cap. I 3'.

PARISIIS.

Apud ANTONIuM DE ZALLIER, San- Iacobaeo , ad Coronam aure uri

Cum Privilegio Approbation b.

6쪽

E Stola in Ecclesiarum Visitationibus gestanda , Archidiaconos inter Paroecos jampridem disceptatur. Hanc sibi unis deberi putant Archidiaconi , sibi juxta atque Archidiaco nis Paroeci. Lis est adhuc sub judi ice, nec quidquam de ea pronunciatum fuit hactenus , quod , non in universa dicam, sed ne in Gallicana quidem Ecclesia , generalis regulae loco esse possit. Anni jam ferε septem sunt, cum de ejusmodi queestione quid sentirem, etiam atque etiam rogatus ab amicis quibusdam scribere, adduci numquam potui ut eorum precibus obsequerer. Nempe invidiosum esse argumentum intelligebam,

7쪽

quod vix ac ne vix quidem tractari posset pro meritis , quin multis Archidiaconis displiceret, maximE Carnotensibus, quos suspexi semper, & quorum nonnullis plurimum me debere profiteor. Cum enim Stolae ita non amici solum,

sed etiam amatores sint, ut ea eXΟrnatos Paroecos inter visitandum sustinere non valeant , incommodum atque injucundum ipsis futurum existimabam commentarium, quod Stolam Paroecis eorum invisitationibus assereret. autem

inimicorum numerum augere ne

cesse est. , sibique detrimenta ultro

arcessere Nihilominus tamen ex quo tem pore Archidiaconorum unuSFrancisco Arnulpho Camburciacensi Priori,& Praejecto Cevallerio O gevallensi Paroeco , litem ea de re intendit , rumpendum silentiumviri mihi familiares ac necessarii suasere , ad justam Paroecorum kefensionem , neglecta omni invi

8쪽

dia aggrediendam. Ipsbrum consiliis parui tandem aliquando, tum ut periclitanti veritati succurrerem , cum ne communi cauta deessem, ,

egregium illud S. Augustini in lib.

De dono perseverantiae , cap. I 6. mΟ-nitum sequutus: Dicatur verum, maxime ubi aliqua quaesto ut dicatur impellit, ct capiant. qui possessit 3 ne forte eum tacetur propter e qui capere non possuηt , non solum veritate fraudentur, verumetiam sal tale capiantur qui meram capere , quo caveam a stas , possent. Isthaec conscribendae DISCEPTATIONI s hujus oblata fuit occasio , in qua quidem Disceptatione id mihi unice propositum est, ut

Stolam in Archidiaconorum Visitati . nibus serendam a Paraecis commons trem. Id autem variis rationibus eXequor, quaS ex Conciliorum canonibus,decretis Romanorum Ponia 'tificum , Synodalibus Dioeceseon Statutis , Missalibus ac Ritualibus Ecclesiarum libris , Ecclesiasticis

a iij

9쪽

Scriptoribus, & ipsis etiam Senatus consultis repeto. Et quoniam in una consuetudine innituntur Ara

chidiaconorum plerique qu ar

gumento vix ullum sive ad investigandam,sive ad adstruendam veri

vatem inveniri miserabilius potest

consuetudinem illam ostendo neque Rationabilem. esse , neque l*- , t epraesicriptam, qualem in cap. cum tanto, Tir. De consuetudine, postulae Gregorius IX. iisque merito accensendam quae, licet sacris canonibus adversentur , apud Archidiaconos tamen vulgo receptae sunt. In pravis autem id genus consuetudinibus enumerandis, multa ad Archidiaconorum munus , jurisdictionem Visitationes attinentia necesse ha

bui explicare,quae Illustrissimis Gala

ticanae Ecclesiae Pontificibus, qu rurn in auctoritatem siepius involant ingrata spero non fuerint.

Si quid porro in Archidiaconos

scriptum asperius, disputationis ardori , quaeso , condonetur. Nemi-

10쪽

PRAEFATIO.nem laedere animus fuit. Si sorte quem hesi, praeter mentem accidit , quoties & quomodocumque lubue rit paratus emendare. Archidiaco-nOS, ut Parce cis praepositos ab Episcopis , Veneror , colo ; Sed veritatem magis veneror, magiS colo. Ar

chidiaconorum jurisdictionem in levioribus causis agnosco, in majoribus non agnosco, quia nec Concilia , nec Jus Canonicum, nec illius

interpretes , nec Senatus- consulta agnoscunt. Quas contra fas a Pa. Toecis ac Paroeciarum Curatoribus exigunt nocurationes , quam in Ecclesiarum Rectores exercent dominationem , ceteras eorum injurias, nec probare possum , nec . debeo. Non accusamus universitatem sui cum S. Bernardo loquar in cap. 2 O. Tractat. De conversione ad Clericos in

Sed nee uis talem possumus excusare. Si mihi propterea irascantur, si minas intentent , jamdudum me Dei omnipotentis gratia duobus

malis ingentibus spe videlicet ac

SEARCH

MENU NAVIGATION