장음표시 사용
9쪽
in librum de legibus praefatio.
M Nara artes, atque omnes res, HYPPOLYT Princeps, dc
Cardinalis, modo augeri, modo minui,nec easdem perpetuo esse, satis inter omnes constat Patet hoc quide oculis primum,deinde etiam mentiabus oculis notamus euenta: mente , cur quidque eueniat, quo e referenda sit cuiusque rei mutatio,intelligimus itaque lapides, metalla, quae omnium durissima sunt, quae vis hominum frangere vix potest, haec tamen consumit, conficit vetustas quidquid enim ex partibus aliquando coiit, concretum est. id easd-m in partes aliquando dilabatur, ac dissipetur,necesse est. habet hoc materia illa,unde res omnes constant,ut formae mutationem quaerat , idque, quod sequitur,assecuta,migrat in alias naturas, quasi, quod appetiit, eo nunquam esse conteta videatur neque vero haec naturales tantum ad res conditio pertinet, sed inuenta quoque hominum, operaque attingit.mores, conluetudines,loquendi ratio,quam linguam appellamus, leges ipsae, quas ne quid unquam ex hominum a. h.
10쪽
memoria deleat,in is incidimus, omnia demsi,
qtiae ab arte naturam imitante fluxerunt, quotidie mutantur, ac tolluntur, non modo ab existernis causis contra voluntatem nostram veruetiam a nobis ipsis,quia tempus ita postulet. sed artes liberales,optimaque studia, quae nusquam magis quam in Italia, honor aluerat, atque auxerat, aetas nulla magis amixit , quam cum Romani imperatores , imperi sede in Thraciam translata, Italiam barbaris nationibus diripiendam, ac deuastandam reliquerut quod nisi superioribus annis Principes, ac Pontifices aliquot, maXmae vero Leonis X egregia, prope-que diuina liberalitas huic malo subuenisset; quem Laurenti Medices, patris sui , clarisa mi viri, exemplo commotum, etiam verae laudis cupiditas impulit, ut iacentes ingenuas artes, magnis propositis praemiis, excitaret barbara, credo, quod ad literas attinet , magna ex partecti et Italia: dignitas omnis philosophiae , splendor omnis obsolevisset eloquentiae sed neque ille huius prς clari operis summam potuit absoluere, creptus morte disciplinis liberalibus nitam is immatura; interitum illius tempora sunt eiusmodi consecuta , ut, quae paululum iam lu-xcrant honestarum scienti arti studia caperpetuis multorum annorii tenebris quasi nox quaedam obscurauerit prorsus , atque extinxerit. si talis enim bellorum tempestas non exercitationem modo literarum sustulit, verum, quae sunt