장음표시 사용
6쪽
EX VET. CODICE BIBLIOTHECAE VENETAED. Μ A R CI eruit, Latine interpretatus est, notisque illustravit.
8쪽
PUBLICAE BIBLIOTHECAE PRAESIDI
Uum superioribus annis, Excellentissime Procurator, ad recensendos Graecos D. Ma ci Bibliothecae ΜSS.Codices, Una cum Cl. V. Antonio Tanetti, accersitus
9쪽
fuerim, quumque illud opus, honis faventibus Superis, ad finem jam perductum sit; nunc subit animum Iatine reddere , & in lucem proferre Graeca in Homeri Iliadem Scholia , quae in vetusto quodam ejusdem Bibliothecae Codice jamdiu delituerunt.
Porro haec exire non debent, nisi ejus nomen praeseserant , cujus praesidio blattis erepta , situm & pulverem excusserunt . Mole quidem levia vide-huntur : sed quando ita natura comparati sumus, ut vetusta quaelibet admiremur, non potes non excipere scripta haec, quae proculdubio circa saecu
li X. initium in Codice nostro MS.
exarata sunt, quaeque diu ante praeclaros Eustathii commentarios conscripta manifestissime deprehenduntur .
Quid vero , si doctrina quoque &
10쪽
elegantia cum Eustathio in contentionem veniant λ sed nolo, quod invidiae plenum est ac periculi, comparationem instituere. Ipsa se res legenti patefaciet. Quum autem satis per se Scholia haec praeclara Videantur, ob
id ipsum etiam debent Tibi offerri , idque a me praesertim, qui tantum Tibi debeo, quantum hominem homini de-
here credibile vix est.Tu mepatria evocatum ad navandam Publicae Bibliothecae operam clementer excepisti,& innumeris beneficiis cumulasti. Illud vero maximum est, & in omnem saeculorum memoriam praedicandum , quod videlicet me laboresque meos qualesicumque Te benigne referente honorificentissimo decreto Senatus honestaverit, addito aureo numismate, ti