장음표시 사용
3쪽
4쪽
5쪽
uod medicamentum tuto et velociter omnes Morbos, qui VeXant corpora nostra, domet,
i quem scire iuuat, quem non hoc scire iuvabit Τ)
Me legat, et, lecto carmine, doctus erit. tum, Phoebe, pater, medicinae, Phoebe, repertor, Huc ades, et duplici numine, Phoebe, faue.
6쪽
aepius esse mala inter se contraria morbos Corporis humani, iure SestgNYs ) ait. Nonne igitur nimio videar promissor hiatu, Et meritis vulgi risibus eXcipiar, Qui medicamentum, quod in omnes prosit ad unum Morbos, et servet corpora sana, miner ΤContra haec in promtu solida est responsio nobis. Sed res arrectas postulat auriculas. Morborum effectus si quis praevertere nouit, Illos hac ipsa pellere nouit ope.
Non ipsi morbi, sed quae nascuntur ab illis,
Scilicet aegrotos praecipitare solent. Iam si mente tua morbos lustraueris, Omnes Dumtaxat duplici conditione nocent. Aut vitium succis innascitur, atque misellum Corpus paullatim foeda putredo vorat: Aut solidae partes languescunt, membraque, quondar Fortia, vi morbi debilitata iacent. Hinc vero clare, quale id medicamen, ad omnes Quod valeat morbos, debeat esse, patet. Arceat a succis putrorem, deinde vigorem Adiiciat solidis partibus Vsque nouum. Sed quod vi tanta pollet medicameny Vtramque
Virtutem cortex Ρeruvianus habet. Ιlinc putredo fugit, vires hinc membra capessunt, Iure ut mireris, cur moriatur homo, Cortice diuino quem nutrit turba medentum, Immensum inculcans nocte dieque modum. Detexi validum morbos medicamen ad Omne8. Debetur capiti querna corona meo.
D Q. SERENI SAMMONICI de medicina
7쪽
ab i A N O IRENAEO So sconuper reuelati,
8쪽
9쪽
Ille ego, qui nuper, Plisebo cluce et auspice Phoebo,
Exiguos elegos de cortice Peruviano scripsi, et diuinam, morborum qua genuS Omne Pellit, vim dignis celebraui laudibus, inde Quernam ob seruatos ciues mihi iure coronam Pollicitus fueram: sed me spes illa sesellit. Clamque palamque meos Medicorum liuida turba Rodere versiculos, laetareque verba canina Certat, et indignum, Medici venerabile nomen qui gestem, clamat, Non, inquit, verus agyrta 'Est, ne quid grauius dicam , miser iste SOLIscus, qui medicamentum nobis, quod protinus Omnes Debellet morbos, iactanti venditat ore δAt Vos, Vos ipsi, Collegae deuenerandi, ij ad m0n trastis mihi, nec pro munere tanto
10쪽
quam cessabo, donec mihi vita manebit,
Summas, quas Potero , Vobis persoluere grates. Dum pridem studeo cognoscere, quomodo morbo Curetis, laetus deteXi, in Peruviano Cortice solo omnes spes Vestras esse repostas. Vera loquor. Testes adsunt mihi pharmacopolae, Vix unum multis aegrorum e millibus esse, Qui non, quocumque eX morbo concedere satis Cogitur, ad Manes, et Ditis tristia regna, Ventrem, inculcato bene fartum cortice, portet. Vestram sit quis opem poscit, mox praepete cursi Tamquam venantes leporem capreamve, Volatis, Et, respirandi simul atque est reddita vobisCopia, submisso vultu blandaque rogatis Aegrum voce, velit deXtrae permittere tactum, Quo Vobis liceat venam eXplorare micantem. Nunc haec aut raro, aut crebro, micat, et modo soITangentes digitos pulsat, modo debilis ictus. Si crebra, aut valida, est pulsatio, dicitis aegro Magna, crede mihi, meatiri arteria nescit