장음표시 사용
11쪽
miratus sum in Coenobio delitescentem , ut Deo se totum traderet, qui annos totos quadraginta Sabaudicae Aulae ita impenderat, tot sustinens & tanta n gotia solus, ut nullis tamen non disquisitionibus Philosophicis, Theologicis, vel alio quocumque modo ad summam vel politiorem cruditionem spectantibus, Iudex acerrimus, interfuisse Videatur. Atque ita me gessi omnino, ut Romam Vnico spiraverim, & in ea Summum Pontificem. Flare mihi videbatur medio in aestu aura quaedam suavissima, qua impelli me sentiebam. Conflabatur autem ea ex Vocibus omnium
de praecellenti Virtute bene existimantium, exoriebaturque veluti concentus caeli, solique, hominum de Angelorum huic electioni acclamantium. Mira enim ubique laetitia, & ex corde proveniens, nec in labris natans apparebat. Mira, inquam, quum non solum occuparet in Urbibus Viros doctos, vel rerum politicarum peritos t, scd spectaretur quoque passim mediis in agris, in rusticis 6c plebecula, quam mirabar adeo gnaram esse causae cur ita gestiret. An aurigas ipsos memorem, nautaS, cauponesque malignos , qui la
dibus suis ad caelum extollebant Viri Sanctissimi pictatem , & illa ipsa non infacunde praedicabant, quae grandiori tuba occinebant alij majoris momenti testcs non rejiciendi. Quod quidem Divina prorsus inspiratione factum putabam in illa hominum foece, quae ad instar Asinae Balaami potest aliquando Prophetam agere, Vel oportuna proloqui, juxta vetus illud,
Quidquid illius sit, VIR I LLV STRIS SI M E , nullus unquam Mortalium ad summos honores pari cum
12쪽
6 applausu evectus fuit, nullus majorem de se expectationem concitavit, nec Vllus Vnquam tanta pollicitus
est Christianae Rcipublicae bona, quanta praestiturum CLEMENTEM IX. coniicere fas est ex iis, quae intra hos duos menses praestitit , dignos plane tam excelso, ac Divino Principatu spiritus ille gerit; nihil sapit humile in commune bonum, atque adeo squamvis ad ista non attendat) in Nominis sui gloriam immortalem. Quam ille non quaeret in lapidibus de
caementis coacervandis, quae in quamcumque molem
exsurgant humilia, Videntur magnis ingeniis, omne Immensum mente, animoque peragrantibus; neque in iis bonis comparandis, quae Pontificio nomini indecora, usus tamen superiorum temporum licita quodammodo fecisse videbatur. Ad munus ille suum a tendens scito , jugiterque considerabit humana qua parte locatus sit in re. Qui Principem cnim aget,
recordabitur idem se Christi Vicarium esse, & Petri Successorem, ad quem spectat in puppi navis sedere,
ovili invigilare , scopulos Vitare, in aeterna pascua oves compellere, dc ad aeternae salutis portum appellere. Hisce autem incumbenti quanta laudis non marcescentis seges veniet metendat Quanquain enim
Spiritus Sancti ductu cuncta gerantur quae quidem pertinent ad Doctrinam , ac Disciplinam Ecclesiae)in illa Petri Cathedra, in partes tamen veniet consummatissima CLEMENTIS IX. prudentia & Religio. Revocabit ille mores antiquos, Zc Summorum illorum Pontificum memoriam renoVabit , quos ardens evexit ad Sydera virtus, quos Ecclesia C
tholica defunctos merito colit, quorum dies festos
13쪽
celebrat quorum intercessionem Populus Christianus, implorat. Bonum illum Pastorem nostrum profecto non spectabunt querelae Michaelis vestri Hospitalij, de Summorum quorundam Pontificum ambitione,& avaritia, vel scommata ab Haereticis in S. Sedem Apostolicam perperam conjecta propter humanitus pastas aliquid Summos Pontifices, privatae Domus suae potiorem, quam Reipublicae rationem habentes. Quod cum aliquando contigerit fortasse Senibus optimis, nimia quadam indulgentia, Vel in suos proclivitate quibus scilicet adhuc junioribus , imperiatioribusve, vel a regno Dei alienis, non satis subacta
fuit mens in rerum maximarum contemplationeὶ
nullatenus extimescendum in isto Pontificatu. Eodem enim Divino Spiritu, quo SUMMUS PONTIFEX ducitur, & FRATER insignis pietate Vir, dc NEPOTEs Regiae plane indolis ac virtutis, & in Domo praenobili , atque hospitalitatis, & Religionis laude praestanti liberaliter educati, ducuntur, quod omnibus in rcbus luculenter prae se strant ; omnes infra se positam despicientes & ad Patrui, Herois Maximi , & Sanctissimi magnanimitatem assurgentes: Qua in re cjus felicitatem non minimam puto. Fratrem CAMILLVM ego non vidi, qui Romam nondum venit, moderatione usus capientissima, dum in patria sua Pistorij, re a Majoribus suis Nobilissimis relicta gaudens amplissima, magnam partem bonorum suorum impendit Eleemosynis, & communis pater pa perum dudum perhibetur; a quo instituto nequaquam ille deflectet. Filios ejus jam vidi ; qui Patris& Patrui vestigiis insistunt, & Viri-juvenes sunt
14쪽
modestissimi; non rudes rerum Politicarum; Eques praesertim Hierosolymitanus, qui diu, multumque peregrinatus est; qui vero habitu sunt corporis decoro,& ad Principatum nato , atque multiplici facundia pollent, praecelsi; quo assiirrexcre loci gravitatem,& innatam animi fortitudinem moribus suavissimis,& multa comitate temperantes. Et tales quidem visi V1NCENTIUS & T H O M A S natu minor. Nam
de IACOBO Illustristimo illo Abbate Rospigliosio,
nuper Internuncio, quid referre possum, quod jam vobis non innotuerit, quandoquidem , & in Comi tatu Legati ante aliquot annos Lutetiae exoriens uti Sol aetherius , Stellas praestrinxerit , Patruo suo CLEMENTI IX. veluti praelucens; magnam Vcro dehinc in Belgio , tum rursum Lutetiae, prudentiae suae admirationem pariens , Aulae utriquc acceptissimus. Cujus sane Incomparabilis Viri spectata Virtus
non parum Contulit, ut in Unum conVenirent Coronae , semper alias in eligendo Summo Pontisce adeo dissidentes. Quae vix unquam enim eundem Cardinalem probaverant, pari studio cundem nunc Gallia& Hispania Eminenti U IULIUM ROS PIGI IOSIVM expctiere, & a Deo concessum ingenti gaudio excepere. Nomen ille sibi CLEMENTIS imposuit, habita ratione mansuetudinis suae, cujus sibi conscius,& quam intemeratam servare constituit; cujus autem specimina jam edidit plurima. Panem alias, & Ci censes Populus Romanus poscebat: At ille statim panis caritatem minuit, dc vectigal ademit , quod ad milliones , Ut vocant, binos , censum , seu sortem principalem reditus Camerae Apostolicae adaugebat. Et
15쪽
Et mira est notanda in prolato Edicto Summi Pontia
ficis clementia. Nam ut famae ALEXANDRI consuleret , pronuntiavit , id mentis fuisse Antecessori suo, quamvis ALEXANDER nunquam fortasse id executioni mandaturus fuisset. Imb cum aliquis su deret Sanctitati suae, ut in altera parte Numismatis, quod cudendum de more erat in adipiscenda possessione Basilicae Lateranensis, incidi juberet verba imminutiam vectigal indicantia,renuit ille constantissime, laudem egregij facinoris referens in ALEXANDRUM. Et in Lateranensi quidem leguntur ista, Ips E DO M IN Vs
PossESSIO EIUS, Leu. x.y. In alio vero Numismate,
quod cudi quotannis solet circa anniuersariam diem S. Petri, allusit ad eam diem, qua creatus est Pontifex, quae cum fuerit vigesima Iuni j, S. Sylverio Pontifici dicata, memor constantiae , qua Vir Sanctissimus in Insula Pontia exilium tulit, haec addidit, CONSTANTIA
STLVERII AD IMITANDUM PROPOSITA. De chari
tate autem & miseratione in pauperes, de liberalitate& munificentia , quae aurifodinas facile totas exhauriret, multa praedicarem, nisi mihi compertum, sipienter illum sibi temperare , ut habeat unde in egenos elargiatur, vel quod in majoris momenti impensas, vel ad urgentiora negotia convertat. Quod factum vidimus nudiustertius erga Rempublicam Venetam, auxilio praesenti egentem, propicr Candiam a Turcis obseDsam. Nam cum a Legato significatum fuisset quibus in angustiis Serenissima Respublica versaretur, nullum aliud responsum CLEMENS IX. dedit quam Schedulam , in qua jubebatur Praefectus 2Erarij solvere Venetae Reipublicae quinquaginta millia aureorum,
16쪽
prosessus AErarium se exhaustum reperiisse. Sed cum probe sciat, liberalitatem perire liberalitate, nec possit tamen adeo pessulum obdere virtuti nobilissimae,
quin indulgeat aliquando ingenio suo liberali ; quae ille
munera spargit, tanta cXornantur clegantia, ut pluris
decuplo fiant, & dantis habitum quisque possit ani maduertere; quem nemo negarit in liberalitate priamas obtinere. In pauperes igitur quodcumque potest subtrahere aliis impensis totum illud insumit, & quotidie pauperibus duodecim cibos ministrat ad Sancto rum veterum Pontificum instar, quod semel tantum in anno, ab aliis fieri selitum fuit. Atque ut in universum Populum suum manet ejus liberalitas, δίcura paterna, Congregationem instituit DE LEVANDII ONERIBUS nominatam , in qua rationes ineuntur,
quibus possit Populus levari tributis, ut rem quisque priuatam lautiorem possideat. Quod ferme ante nostra tempora inauditum, & primum a LUDOVICO XIV. Rege Christianissimo excogitatum , qui de Opificiis juvandis , ic de Mercatura promovenda , atque de Artibus Mechanicis perpoliendis non ita pridem in Gallia nostra adeo sollicitus fuit, ut Academias in
hunc finem cruditorum, atque peritorum & spectatorum hominum consessus statuerit. Antequam ad haec felicissima CLEMENTIS IX. tempora pervenissemus, horas tantum matutinas negotiis publicis impendere solebant Summi Pontifices, cum pene t tas pomeridianas animi remissionibus traderent; unde non facile admitti poterant Subditi, quorum intererat , Ut petitiones, Vel querelae in aures Principis recta deponerentur. CLEMENS IX. negotiis semper
17쪽
vacat, obvius est omnibus; nec dies vlla praetermittitur , in qua aditus ad SANCTITATEM sVAM non pateat. Placide autem & renidenti vultu, ut Solij majestatem acclivem faciat, nulli non adeunti aures suas commodat, animos addit infanti pudore praepeditis, ac veluti obstetricatur infacundit, ut penitus pernoscat de quibus conveniatur, & in hominum mentes descendat. Nec debet sileri, quam sit memor
Vcterum amicorum, atque clientum, vel de se aliqua ratione, etiam minima, benemeritorum. Cujus summae benignitatis insigne testimonium in me quoque praebuit, Zeli mei fervorem celebrans, ac sui ita dicam) amice mecum agen S. Neque Vero praetermittendum, quam generose deleverit ex animo injuriarum memoriam. Quanquam enim mitis ejus sapientia praestiterit ut miniis illis obnoxius fieret, non defuere tamen male feriati forsan nonnulli, qui secus
quam par erat nonnunquam egerint, quorum tamen
ille videtur non meminisse. In quibus autem Palatij sui locis fiunt Congregationes Cardinalium, vel Praesulum ad tractandas res ad regimen Ecclesiae Catholicae spectantes, curavit aperiri fenestras, velo tamen obductas, cx quibus Clanculum interes possit Consultationibus, Consultoresque in ossicio retinere, qui Principem semper praesentem habent. Invigilat autem praesertim in Ecclesiis Episcopo quamprimum donandis, iisque Viris probis, doctis dc sapientibus,
quos fraudare debita mercede non Vult, quo muneris
dignitalcm tueri, & si quid supersit Eleemosynis retia quum impcndere possint. Ad quod attendens significavit, non fore deinceps locum Pensionibus, quibus
18쪽
mediocres aliquando reditus Episeoporum gravantur in favorem Cardinalium , quos non semper Romae morari debere septuaginta magno sumptui obnoxios cxistimat : Quum necessarium c contra judicet ut Episcopi in Dioecesibus suis resideant, & pauperum,
atque animarum sibi commissarum curam gerant.
Nec satis arbitratur ex aequo factam huc-vsque divitisionem bonorum, quae Cardinales aliquos divitiis facit pares Regibus, dum caeteri anguste degunt, &cgestate premuntur; cui tollendae nequaquam reditus Ecclesiarum inservire debent, quum sit aliunde potius istis projiciendum. Hos inter labores indefessos mirum Senis, nec admodum validi, infirmatam non fuisse valetudinem ; quae potius summo Dei beneficio vires acquirit, desongaevitatis indubiam spem facere videtur. Quae quidem in totius Orbis
Christiani utilitatem, decus & ornamentum cedet. Itaque precibus apud Deum contendere debemus, ut novo semper corporis, quemadmodum & animi robore donetur; quo possit laetus interesse Populo Quirini , vel potius Christi φιω--ου , & res humanas sapienter, qua coepit ratione moderari. Neque enim
extimescendum ne segnius aliquando in isto tramite incedat; quandoquidem famulis suis, vel amicis subinde rogantibus, ut sibi consulat, & virium suarum, atque aetatis rationem habeat, respondere solet, positum se a summo rerum Moderatore illo in loco , in quo nequaquam est quiescendum. Quippe omissiones quoque in Pontifice periculosissimas esse; & quo plura sibi a Deo commissa, ed majorciri esse debere rerum, quarum ratio reddenda , sollicitudinem ; neque
19쪽
I3que adeo aliis committendum quidquid ipse praestare potuerit. In ore autem habet jugiter illud Apostoli, Non facio animam meam pretiosiorem quam me; qua pollet doctrina, atque eloquentia , ambrosio ut tua verba agnoscas quo Iolet ore loqui, alia lubnectit plurima, quae fidem faciunt, quo bonae mentis parato commeatu ad Imperium pervenerit. Subnectam quae in primo Consistorio, cum gratias ageret SACRO COLLEGIO CARDINALIVM, pronuntiavit: Cum Sanctissimi Pontificis Leonis documento, non verecunda, sed ingrata mentis indicium sit, beneficia tacere Divina s Primum agimus, ac semper acturi siumus humillimas gratias Omnipotenti Deo, qui nostram humilitatem re exit supra meritum, seupra votum. Deinde, mi ejusdem Leonis Magni verbis utamur, vestrae quoque humanitatis arbitrium debita iratiarum actione concelebramus, qui nullis pracedentibus meritis tale de
nobis judicium protulistis. Hinc imbectilitari nostra gemina exoritur in tanti oneris discrimine sub j ora:
tollera ex praepotentis Dei patrocinio, ex confisio vestro altera. Certum enim est, nos non modo agere non posse
aliquid, sed ne cogitare quidem a nobis , tanquam a
nobismeti s ; sd omnem suscientiam nostram esse a
Deo. Ideoque gaudemus, hac oe freti, fore ut Clementissimus Dominus, qui ad ostendendas ditarias Omnia potentia με vocat ea quae non sunt, tanquam ea qua sunt, nobis abunde impertiatur eam Divini Spiritus auram, qua feliciter in tot saeculi fluctibus Ecclesia navim regamus. At nunquam navis regitur a filo Nauclero. Fravidere is potest pericula, cursum ordinare, instruere vela s sed eget consilio, ac ope multorum. Igitur
20쪽
Nam ex oraculo Spiritus Sanctis ubi multa consilia . ibi salus. Ideoque uti par iat, vos in consortium laboris
advocamur. Communis erit omnium nostrum in calomerces, si in Ecclesia rebus adjuvandis communis fuerit labor. Et τectra interest, ne Christiana Esublica )udicio mestro in nos eligendo inter totsapientia, zirtute, atque experientia praestantissimos Patres fraudatam se
conqueratur. Nos certe non faciemus animam nostram pretiosiorem , quam nos , nec refugiemus laborem aliquem, qui ad nostri Ministeri, partes adimplendas conferre possit. Hoc animo, Divina favente Clementia,
vestri que coadjuvantibus virtutibus, quas nobis nunquam defuturas seramus, libenter humeros, quamvis longe impares, tanto oneri subjicimus. Ex hisce poteris, VIR ILLU STRIS SIM E , cognoscere ex ungue Leonem , & qualis, quantusque sit
CLEMENS IX. animadvertere. Quorum, siquidem tibi consultum videatur, Amicis nostris communibus copiam facies, ut qui pra nuntiaverunt tot Carminibus, ceu Oraculis totidem, Solis istius adventum, jam exorto gaudeant. Tu vale, VIR MAXIME, re perge mihi favere, qui Virtutem, Ingenium, Doctrinam , & Pietatem tuam semper sum Veneraturus. Romae, Eid. Augusti A. S. R. M. D C. L X VII.