M. Aurelii Olympii Nemesiani Carthaginiensis. T. Calphurnii Siculi Bucolica. Nuper à situ, & squallore vindicata, nouisque commentarijs exposita opera, ac studio Roberti Titii Burgensis. ..

발행: 1590년

분량: 233페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

4쪽

M. AURELII OLYMpII

NEMESIANI CARTHAGINIENSIS.

Bucolica.

Nuper a situ , & squallore vindicata , Novisq; Commentariis exposita opera, ac studio .

LUCAM TURRIGIA NivM 'Apud Philippum Iunctam . MD XC.

- Licentia Superiorum .

6쪽

ADOLESCENTI

Lucae Turrigianio

gne , ac perhumaniter, adolesces optime, qui nullo meo merito ductus, 1ed ipsa duntaxat naturqtuq bonitate persuasus eam istius egregiae tu aeerga me voluntatis significationem prςbuisti,qua ego maiorem vix fieri posse arbitror; nam licet munus ipsum, quo me non ita dili affecisti per se ingens, ac perhonorificum videri debeat,luaui1- simus certe ille sermo, quo te, re', tuas meis commodis paratas, atq; expositas esse mihi signi hcalfi, omnem prorsus humanitatem longe superat, quocirca isthoe insigni facinore adeo me tibi devinxisti, ut, quia grati animi testificationem aliquam tibi modo p raebere nequeo, vitam mihi insuauem, ac pene acerbam putem, ita enim sum a natura comporatus, i 'nus omnium, aut certe unus ex pluribus molestus ime feram, si quando octiciis, aut benefici js a quoquam ivpe

rer: verumtamen ea potissimum ratione me interdum

consolor, quam a prudentissimis, ac sapientissimis viris accepi affirmatibtis magni animi e sse officij alterius obliuilci, meminisse sui; ac sane, si te probe noui, ba

7쪽

magnoperὶ sollicitus esse debeo de reserenda tibi gratia ι id quod tua nimirum singularis efficit humanitas ; quamquam nulla prorsus ratione id consequi possem , ctim laudcm hanc semper quaeras, spem omnem ut adimas grati animi declarandi ci, in quem bc-neficium collocaris : atq; haec cum ita se habeant, non iccirco partes meas oblitii sci potui ; hoc est numquam non cogitare destiti,quonam tandem pacto ingrati animi notam penes alios entigere possem: itaq; mihi me, meamq; omnem suppellectilem diligenter, ac sedulo excutienti, nil omnino aptius, atq; appositius, quod nunc tibi mitterem, sese obtulit, quam Commentarius in duos politissimos Poetas superioribus diebus non indiligenter,ut puto a me confectus: liuiusmodi autem fere sunt munera, quae potentes zmici a nostri ordinis hominibus expectate possunt, ac vero debent; verba enim pro factis rependere conitieuimus, quae tamen verba sunt qui auro, ac gemmis prec iosiora deputent,

quorum in numero tu merito collocandus es, Luca1urrigiani, siquidem cum diuitiis undiq; affluas, idq;

aetatis sis natus, ut abs te voluptatum illeccbras perquiri, quam virtutem ipi indilige uter ac lludiose coli ex aliorum, licet praua, consuetudine haud omnino dedeceret ; ea tamen est naturae tuae bonitas, ut illis inutilibus, ac perniciosis auocamentis praetermissis ad literarumlludia animum appuleris, inq; eis adeo profeceris , ut aequales tuoS nobiles adoleicentes longo iam superes interuallo, nam quod alii tempus ludo , ganeis, aut etiam 1cortationibus impendunt,tu id totum bonis artibus , & ingenuo adolescente dignis impartiris; unde prudentiorum, doctorumq; hominum, ac spectatς virtutis amorem, ac beneuolentiam tibi comparasti, quorum studio, ac prsceptionibus informatus

in eum

8쪽

iti eum adolescentem euasisti, qui aequales paucissimos, superiorem certe habeas neminem, ut de te nihil non magnum, atque excellens posthac sperare liceat; quocirca, ut aliae caulae abessent , non fuit mihi diutius quaerendum, cui nam potissimum hos meos labores nuncuparem; nisi si in eo fortasse alicui reprehensioni affinis esse iudicabor, quod nimis tenuem rem, atque exilem tibi offerre non sim veritus: sed sic habe: huiusmodi leuia inferias res nos perducere, atq; ad illa,quq maximi sunt momenti, viam facillimam , & compendiariam sternere consueuisse; praeterquam quod tempori ipsi volui inseruire,namctim iam autumnus appetat, ac tu pulcherrimum tuum 1uburbanum, aut alias etiam villas a maioribus tuis magnificentissime constructas id et idem petere ibi eas, haud omnino alienum videri debet, si tibi modo rusticanti Nemesiani, Sc Calphurni j Eclogas legendas praebeo, quas insuper, ut

aliquod meae erga te obteruantiae certius, atque expressius testimonium extaret, itostrorum Commentariorum accessione libuit exornare : hos tu Poetas

cum prope fontem aliquem sub amoenimissimis arboribus in molli gramine consederis, quasi ludens interdum lectitabis, ut sic a piscandi, siue aucupandi, aut etiam venandi labore cellans haud inutili tamen otio

te recrees : ego vero eos tibi auctores commendare

non debeo, qui satis superq; suo ipsi merito doctorum

hominum beneuolentiam, & amorem iamdiu collegerunt; quamquam hactenus mala omnino gratia cis relata videri possit, cum in tenebris, ac situ tamdiu iacuerint ncgligentia nimirum dumtaxat i Tographorum, qui pulchrum a turpi, utile ab inutili, rectum 1 curuo dignoscere nequeunt: de mea porrh industria, quam in his Commentarijs adhibui, nihil praeterea di

cere

9쪽

cere habeo . totum enim iudicio tuo permitto eui si

meum hunc laborem non omnino displicuisse intellexero , posthac operam dabo, ut longe maiora, ac praestantiora a me accipias, nam tempus illud, quod a Iurisprudentiae studiis & negociis familiaribus vacuum mihi relinquitur, libenter in his mitioribus disciplinis consumere seleo: interim habebis munus ab homine tui studiosissimo concinnatum, quod si tuis in eum meritis dignum non videbitur, at erit certe, quale ipse hoc tempore e restare potest, id quod penes te perinde valiturum spero ,ac si cunctis esset numeris absolutum. Vale. Florentia. Kal. Octobr.

10쪽

NQuaedam addenda, & cmendanda in Commentariorum finem rcicci mus.

SEARCH

MENU NAVIGATION