장음표시 사용
5쪽
7쪽
RITUS CIVILES, RELIGIOSI MILITARES ET DOMESTICI,
9쪽
AGNA fuit erga Antiquitatem per omnia secula venera tio neque homines tantum , sed & familiae , civitates , regiones antiquitate praecellentes semper ubique maximo honore dignae habitae sunt. Hincque unae primi maxime universalibus disceptationibus , quae unquam humanum genus turbarunt, originem duxit quippe singulis sere nationibus , quarum haud admodum manifesta origo erat , aequalem sibi cum ipsamet terra durationem vindicantibus . Hac ratione AEgypti , Scythae M Phryges sese primum hominum genus fuisse imaginabantur , Arcadesque προσελ ως 1ive ante lanam natos, se esse jactabant . Nec exiguum hisce opinionibus pondus addebat litterarum defectus , cum enim singulis coloniis deessent viae , quibus memoriam avorum suorum conservarent , eamque posteris traderent, intra pauca generationes primigeniae nationis suae obliviscebantur , seseque propriam sibi regionem ab exordio mundi inhabitasse existi
Ipsi nostri Athenienses vana hac opinione imbuti erant , cum praecipuis vicinorum suorum de antiquitate acriter palam certabant . Eodem se cum sole ex Menandro Rhet. tempore productos esse prae se serebant, sibique honorificum nomen it existimabant arrogabant ΛυτοχΘονων , quod designat homines ex eodem , quod inhabitant , ortos solo . Vetus enim erat fama, & ubique sere apud populum recepta , in mundi initio homines, instar plantarum , mira quadam prolinc virtute e foecundo communis matris Terrae utero prodiisse ; hincque Athenienses passim sese Γηγε- νεις, e terra natos, nuncupabant, velutinos docet Hesychius in voce Γηγε' ν;iς. Ad eamdem originem adludentes Athenienses saepe se vocare amabant Tom L Λ ε -
10쪽
Τε2ριγας, CDadas, ipsorumque nonnulli aureas cicadas gerebant, eas a pillis suis ornamenti gratia innectentes, ut hoc signo a recentioris aevi &ignobilioris ortus hominibus distinguerentur, quoniam haecce insecta e lapso solo progenita credebantur Leg. Thucyd BL 1. Eustath ad Biad. . Μentionem hujus moris injicit Virgilius in Gil: Ergo omnis caro re sidebat cura capillo, Aurea solenni comptum quem mula ritu Cecropiae tereti nectebat dente cicadae. Haud dubie antiqua admodum nati Athenienses fuere,' sortean prima unica, quae unquam eam regionem incoluit cum enim Thessalia, Peloponnesus, omnes fere sertiles Graeciae regiones singulis annis aliorum imperio paruerunt, sterilitas Atheniensium soli eos ab exterorum invasionibus tutos reddcbat . Nullos tum temporis Xosin perpetuos incolas habebat Graecia , sed mutationibus in dies erat obnoxia , sortioribus passim minus validos e possessione sua ejicientibus ac propterea non nisi de iis , quae ad ipsos in praesens tempus sustentandos necessaria erant , sibi prospiciebant , quotidie existimantes ore ut potentior natio eos sedibus suis expelleret, veluti ipsi met X pulerant suos praedeces res. Vid Thucyd. loco cit. Io hisce omnibus urbis tuta erat re quieta Attica, nec sibi quid ab X traneis inimicis metuebat, ob fragosum' inscecundum solum , quod nullum contentioni fomitem praebebat, is intestinis & civilibus turbis
tuta, per quietosin pacificos inhabitantium mores hac enim aurea aetate nulla ad imperium adfectabatur via , nullaeque ambitionis scintillae hominum incendebant mentes, sed unusquisque sua contentus sorte, aequali agri aliorumque necessariorum portione cum finitimis suis fruebatur. Diuturnam pacem opulentia omniumque abundantia rerum vulgo comitantur , hisce vero temporibus , cum proprii fundi reditibus ruebantur homines, nec viam invenerant commercii ope suis defectibus satisfaciendi, longe alia res se habebat ratione, atque pax mater erat unlaXat au'pertatis Minopiae, quippe magnam eorum , qui proventus consumerent, copiam producens , nulla vero praebens adminicula , quae iis sustentandisparia orent . Atque hoc brevi experti fuerunt Athenienses , paucis enim exactis aetatibus eum in numerum X creverant , ut ipsorum regio , non tantum infoecunda , sed inter arctos limites coercita , haud diu necessaria ij suppeditando susticeret . Quare animum adjecerunt ad aliquod inveniendum remedium , quo se liberarent , d eam ob rem colonias deduxere novas sibi quaesituras edes, quae per varias Graeciae partes dispersae fuerunt. Frequens admodum primis mundi temporibus haecce coloniarum deductio fuit , variaque hujus exempla succedentibus seculis reperiuntur , praesertim inter Gallosin Scythas, qui saepe ingenti numero patriam reliquerunt, instar universalis diluvii omnia ante se posita inundarunt . Quadraginta Atheniensium Colonias enumerat eursius I verum nulla omni iam earum adeo memoratu digna , a quam in Asia Minori patriae suae nomine Ioniam nuncuparunt . Primi enim Athenienses Ione d Iaones vocati fuerunt . id Herodotus lib. I. Strabo Geogr. b. IX. . Eschylus
