Ad cinturiam pastoris transmigrationes variae.

발행: 1840년

분량: 25페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

PRAESENTIBUS ET FUTURIS

HANC HISTORIAM LECTURIS

SACERDOS FLOR.

. S. P. D. Di inam sapientiam ludere in orbe terrarum est Fritas ita factis comprobata ut propterea mirum non sit, si Gentes quae Deum non noverunt, et nomen ejus non invocaverunt in tanta humanarum rerum vicissitudine, atque improvisa conversione, divinam quamdam omnipotentiam cuncta regentem admirantes in hae veritate con-εenserint. Hujus tam perspicuae veritatis visi si quis alius umquam iu se, ego certe in me sum opertus, ut nulla sere vitae meae pars inopinatis casibus, ac repentiana rerum novarum commutatione earuerit. Μe ergo diacere incipientem, benigno favore quicumque legitis prosequamini.

Ut primum ego Paschalis Sarti ex ephebis excessi, et 'arentibus orbatus, in scholarum Piarum Florentino Conlegio sub Moecenatum custodia, et intra domestiem parietes degens in Christianae Doctrinae, Latinaeque radimentis addiseendis iacumbo, Deo sic inspirante, E clesiasticae vitae Urocinia amplector quum natus essem undecim annos, ae inter Metropolitanae Florentinae

12쪽

Clericos Eugeni apos nuneupatos per trium et amplius annorum curriculum adnumeratus consisto,deinque a Can

nicis Florentinis tutiori portu mihi gratuito in Seminario

ad comparanda Saerarum Doctrinarum adjumenta eonlato, quatuor annorum spatio inibi sirmiter conquiesco quoadusque tandem Moecenale meo insigni Silvestro Turrio Medicae artis antecessore e vivis erepto a tam durioris vitae ratione prosequenda pertaesus inopinato aufugio, Seminarii vestibus insigni is ante ejusdem portam appensis. Hi ne duo Benescia ad vitae meae sustentationem rite et ea nonice adsecutus, in Diaconatus ordine constitutus cum adhuc sim, a Clem Metropolitano Sanctae Felicitatis aedem ratione Beneficii adire cogor, cum unus annus ad Presbyteratus ordinis susceptionem supersit.

Eo tempore Canonici Theologi Iosephi Octavii Murgi antiquae sidei et facilis naturae hominis, morum candore, et integritate suavissimi cujus exuviae hae in

aede S. Bartolomaei ad Ciniuriam adservantur resu rectionem ultimam expectaturae sum Clericus suo adleetussamulatu , et quum Rus uterer familiaritate et adloquio amorem Pisas invisendi excitavit, adiectis quibusdam ut ita dieam igniculis laudibus usque ad sydera extollendo Sacram Turrim celebrem aedis Principis Primatialis mitifice pendentem, suavem musicumque illarum campanarum

concentum,paucisque diebus elapsis huic stagrantissimo injecto desiderio obsequendo, nulla interposita mora, ina desco, iterque pedibus arripio ,omnibus insalutatis, consilio praecipiti, juvenilibus esservescentibus annis,sine sacculo,sine pera,veste obsoleta detritisque calceamentis, sine

pecunia a noo MDCCXCVIII. adsumpto itineris Socio Aloisio Carria elerio sodali. Cum Pisas pervenissemus curae nobis suit invisere, et contemplari Civitatem tam pulcherrimam aedes Deo Sacras, percelebresque Academias, Templum princeps insigne ac magnificum

13쪽

Primatiale, Baptisterium ad S. Ioannis Baptistae, publicum caemeterium, celebremque illam Sacram Turrim mirifice pendentem, variis columnarum ordinibus apte dispositam , et assabre extructam et elaboratam. Quoties memini nunc opportune, immole pedibus stans per plures horas hiulce interdiu noctuque ut tam M gnifici Templi Campanarum suavem musteumque eon- centum exaudirem, quoties saepe obtigit unica die ut spissae lacrymae ex oculis meis erumpentes guttatim praegaudii iucunditate, ac spiritus. exultatione essiux rint uberrimael Verus est sermo, Verus est sermo, quem dixit Canonicus Muzgius, animo revolvebam, et

vidi oculis meis, auribusque probavi, quod ne pars quidem media mihi ab eo fuerit enarrata, maior est

experientia quam quaecumque eloquens enarratio. T

stis testis sit Aloisius Mungat Ecclesiae Principis Vis rarius inamovibilis ac Baptizarius adhuc vivens ; ipse ipse potest de me testimonium perbibere, quia veritatem dico et non mentiora, ille Aloisius Mungat, qui hae prima vice Pisarum Civitatem invisendam petii, et secum a loquendi copiam dedit, ita boni animi sui testimonia

et amicitiae dedit significationes et arrhas, quam quod maxime; tectum victum stipem mihi pauperi ae mis m, ndu modo per se elargitus est , eum Florentia dicessuri ne quid nobiseum attulerimus ne illud quiadem quo nares emungi, iratumque ventrem platare possemus non modo per se, inquam, elargitus est, cum esset sub actoribus et tutoribus , sed insuper omnem oram diligentiamque impendit, ut alii quoque, quos in ter Michael Bellinctonius riclesiae Primatialis Curio vigilantissimus et Canonicus emeritus , cujus memoria in benedictione est,et Michael Luciani misericordiae haud indubia signa exhiberent, quae amicitiae testimonia non

solum prima vice. sed aliis quoque occasionibus in qui-

14쪽

hus per decem alias vices Pisas repetii majori fortassis benignitate et largitate, quae omnia beneficia, vita. comite, grati animi ergo mente mea haeserunt, haerent, haerebuntque imposterum infixa et immota . EPisarum Civitate Florentiam repetentibus, ad caeteras aerumnas a Ciero Metropolitano fuimus dimissi eo quia sine ulla venia discesseramus, sed post aliquod temporis suimus in pristinum locum restituti. Ad sacrum vero postmodum Presbrteratus ordinem aegre licet et difficulter ab Λntonio Martinio Archiepiscopo adsumptus aetate Canonica , interstitiisque integre servatis , Presbyter adsistens duorum mensium spatio in novis Missis telebrandis adsignatur, quam spartam Fuscepit patienter Petrus Pesciolius Seminarii Praefectus mihi amicitiae foedere familiaritateque devinctus. Dein in ipsa sanctae Felicitatis aede ad munia Sacerdotalia obeunda commorari a Superioribus adactus, duobus annis serme elapsis, homo adolescens sactus de si a rerum humanarum conditione , deque periculis eorum, qui inter saeculi illecebras versantur, adprime co victus,de Religiosae vitae capessendo statu de libero, illudque praejeaeteris Institutum deligo, quod unicuique. non solum suam, sed Proximorum quoque salutem procurandi in Iuventute spiritu pietatis et .intelligentiae erudienda onus injungit. Hunc vitae statum ingredioria pervigilio Epiphaniae anno MDCCCIV. et in Tyrocinio exceptus sacras vestes induere mihi est datum, sed post duos vix elapsos menses, Deo sic disponente ovis deponere cogor,iet aδ saecularia vota remeare.,

Duobus vero annis in aede sanctae Felicitatis in muniis Sacerdotalibus exercendis absumptis, excepta Pomnitentiae Sacramenti administratione, ad quam dudum

inessenseram vehementer incensum , quumque me examini subjicendo Λverardus Corbuli Nicarius Generalis

15쪽

obstitisset, hujus rei pertaesus, Romam pedibus p

ragrare sine Sat Io, sine pera, sine sufficienti stipeat Apostolorum sacra limina invisenda, utque Ant nium Μariam Latinium Μinorem Conventualem Co eionatorem celeberrimum jam eodem anno in Templo Sanetae Crucis inviserem, desiderio inardeseo, et klandis Iunii MDCCCV. obsequi huie pio desiderio,

inealesco, omnibusque insalutatis, iter pedibus a gredior. Sed a Deo, qui abundantia pietatis suae et merita supplieum excedit et vota, in Senensi Dio-si alter portus mihi aperitur ae panditur, ac vagus et profugus, minimeque cognitu3 in ea Civitate mihi pro sus aliena humanissime excipior a Cardinali Mehi- praesule Antonio Felim Zondadario Antistite, ac Patrono Equite Fratre Carolo de Mariscottis aedis Prin-eipis Senensis Archidiacono praeter meam omniumque tunc temporia Florentiae commorantium opinionem et expectationem, ac inter illius Di resis Parochos in Plebana aede sacra Titulo Sancti Ioannis Baptistae ad Lucinianum Vallis Actiae primum mox oecon mus spiritualis , dein Curio minimus omnium adn meror, cui aedi onus septingenti s animabus invigilandis adjunctum est, et veritatem experior adamussim in me impletam illius majusculis litteris supra portam principem Camolliam inseripti epiphonematis con ΜΑ-GIs TIBI SENA PANDIT. Heic dum Paroecialibus muniis obeundis totus incumbo, gravissima post hominum m moriam Proeella exoritur, et octo annorum curriculta jam elapso, dum ingruente tempestate miscent se maria, nigraeque arenae attolluntur ob Neapoleonis Magni Francorum Imperatoris, Regisque Italiae, ae silere videtur in conspectu ejus omnis terra, vitae amittendae itentidem expositus periculo patriam remeare tandem delibero, post voluntariam spontaneamque illius

16쪽

Plebaniae aedis resignationem, sed Capellani munere

illius aedis antea per sex menses solidos emenso : Et

ad finem cujuscumque hebdomadae pedibus iter adgredior ad illam Plebaniam Lucinianam aedem, ut diebus Dominicis et sestis illi populo inserviam in conse .sionum auditione, sacrificii Missae celebratione, et Dei verbi gratuita praedicatione , sicut spoponderam , per totam Quadragesimam MDCCCXIV. Exinde des derio inealesco exercendi ordinem Leviticum ad aram principem privilegiatam illius aedis, et Cardinalis Antis-stes mihi indulgentissime morem gerit subscribendo supplicem libellum, sed praeter meam omniumque qui

aderant exspectationem vix jam Leviticum ossicium hiturus, sum deturbatus ad munus hoc exercendum, et de sacrario vestibus Leviticis vi exutus tamquam fur et latro sum inurbane projectus, cuius rei moerentissimus e Senarum civitate fugam Florentiam versus Extemplo arripio, Senis in aeternum vale dicturus et semper. Patriae demum Diocesique Florentinae restitutus, rebusque compositis, et inter secundi ordinis primum honorarios, dein mansionarios Metropolitanae Ecclesiae S cerdotes a Vicario Apostolico Capitulari Cajetano dic- colinio vice sacra adlectus, adventu Antistitis Petri Francisei Μοrali, cujus Episeopali inaugurationi Senis in aede Principe tertio nonas Aprilis ΜDCCCXV. --gno populi adcursu consertissimo habitae adsui praesens et stupens, qui paulo ante sueram protestatus Senas numquam invisuras, adventu, inquam, tam Cari Capitis Petri Francisci Morali Archipraesulis novis dissicultatibus, periculisque objector. Nam dum solis Canticis spiritualibus studeo, et in Ordine Diaeonatus obeundo, in canenda Dominica Passione, et quotannis Paschali Praeconio in Sabbato Sancto, quotidie libentissime operam impendo, animarum Curam in ipsa Principe

17쪽

aede sub Caietano Niecinnio, et Angelo Gilardonio

Archipresbyteris eximiis suscipere mihi est demandatum, dumqua hoc munus Paroeciale diu noctuque sere solus onera portando perdiligenter obire satago , ut clitellarius, a Canonicorum Capitula sum omnino rejectus ab adeptione Beneficii Choralis mihi ex iustitia, debiti, veluti agmine secto ; hacque de causa, et eum

e senestra conspicarer saepe in adjacente platea, currus in quibus pueri cum obstetricidus eompte indutis albaptisma suscipiendum deserebantur, nequibam iam idiu sustinere tam poenosiim martJrium, quod me excruciabat quammaxime, moerens et dolens e Metropolitana aede iterum iterumque inopinato aufugio post sex solidos menses, et ossicio Paraeciali penitus dimisso, in o pidulum Camporum sexto ab urbe milliario protinus distantem me recipio,invitatu Francisci Arrighetti contribulis Eugeniani Cheriet,ut Sacramenti Baptismatis minia strandi , ad quod ministrandum jamdiu me senseram

vehementissime inflammatum, praeter alia Sacra munia, saeuitas et copia mibi detur. Post vero sex menses. Varia-- que in unam et alteram Civitatem, praesertim Pisas per undecim vices itinera, ut vitae sustentationi co sulam in aliquo licet humili demissoque munere, tandem aliquando etiam inibi curam animarum adsumer

cogor precibus validis iterato interpositis Casi miri Sto pioni Plabaal apud Archipraesulem interiectis, sed multas exinde calamitates,inimicitias,aerumnasque, factus omnium peripsema dicentes senumquam suaderi posse quod qui sal aliis tribuebat, ipse insipidus esset, titulo inco stantiae , capitisque volubilitatis ad nauseam, usque repebiina , ita subire cogor, ut neque ad Concursus pro Melesiis Paro talibus admitti queam, neque aliud simplex Beneficium possim obtinere , omnesque insuper viae praecludantur, ut in exteras saltem Di ectes ad id in

18쪽

neris excipiar, signum in omnibus contraditionis seminper effectus. Ut vero ab hujusmodi molestiis, aerumnisque tandem aliquando explicem, quatuor sere annis in Campensi ministerio absumptis, moecenatibusque omniabus, Surore, e vivis ereptis, et quod rei caput est lectissima bibliotheca undique plurium annorum intervallo grandi aere comparata, quam in deliciis habebam, o batus, imultoque aere gravatus, et ad summam re lactus egestatem,in alteram civitatem Dioecesimque longinquam, invitatu cujusdam mihi amicitiae foedere devincti, qui ab epistolis erat Iosephi Pannilini Praesulis Clusini ae Plentini, peragrare contendo, insalutatis omnibus , et brevi duorum mensium nondum expleto curriaculo humanissime excipior a Praesule, a Capitulo, a reliquo Claro, a contribulibus, et inter Canonicos illius pervetustissimae Cathedra lis Clusinae Apostolorum aevo

conditae adnumeror praeter meam, omni unque, qui me noverunt expectationem, et opinionem, et octava ascensionis Domini eae die vigesima tertia Maii MDCCCXXII.

in corporalem, realemque possessionem hujusce Canonicatus adnumeror , solemni sacrarum caeremoniarum a

paratu, quinquaginta post dies mei in illam Civitatem Clusinam adventus. Minde ab eodem Antistite, qui moimmeritissimum benevolentia prosequebatur, honorarium suum secretarium destiriavit, exinde Prosynodalem Examinatorem, exinde bis Consessarium extraordinarium Montalium Clusinarum, ac Sarteanarum adlexit, quae Sacra munia utpote nova non possum satis inari

quanta animi jucunditate obierim. Sic sexdecim mensibus in CanonicatuJ Clusino fabsumptis , ac Iosepho Pannilinio Antistite e vivis erepto, o cogitationes hominum timidae, et incertae omnes providentiae nostrae l) iterum, iterumque Florentiam me recipio, et in Campensi oppidulo per sex solidos menses in sa-

19쪽

eerdotalibus muniis, ae Baptismatia saeramento ministrando firmiter conquiesco, quoadusque ab Archi piscopo Petro Francisco Moralio titulo eommiserati nis, ut aere alieno gravatum aliquantisper relevaret , Canonieatu Clusino Florentiae resignato, die sancto Hieronimo sacra, ex quo die deinceps Cognomen Mathaei Girolami mihi immutare complacuit; in aede Sancti Alexandri de Iugulo prope Florentiam animarum Gra mihi fuit demandata sub optimo illa sene annoso ae sestivitaimo Aloisio Borghigianio, qui omni bono o

scio me immeritum prosequutus est. Post vero qua tuor supra derem menses in eo munere Iugulensi quisnam credidisset2 absumptis, portus mihi denuo aperiturae panditur, mea sententia securissimus, ut nerum in Senarum Dioecesi sub optimo Antistite Iosepho Μaneinio domicilium constituam , et praesertim quod est mirandum, in ipsa aede Plebania S. Ioannis Baptistae ad Lu-einianum Vallis Arbias, ad quam jam a viginti retro

annis sueram prima vise constitutus, etiam tunc temporis sum iterato Curio renuntiatus ab Equite Commendatario Fratre Carolo Mariscotti Aedia principis Arcti-Diacono, ac Virario Generali Patrono secunda vice nominatus sum, et Curio denuo renuntiatus. Sed di sevitates novae exequendi inihi munera Paroecialia, in iis quae spectant praesertim Infirmorum visitationes, aetate iam ad senium vergenti, in illa Lucinianensi aede Plebania admodum populosa, illam denuo resignam

post sexdecim' menses fui ex conscientia coactus, et in

altera mox Plebania aede Titulo saneti Michaesis AN eangeli ad nemora, prope Ileinensem Μontem pri-' mum Visarius, deinde Pastor ab eodem Iosepho Mancinio Antitiste sui adlectus. Viginti tribus mensibus in eo munere expletis Canonicam abdicationem pluries potitam illius aedis tandem aliquando obtinui, paucisque

20쪽

diebus interiectis Capellani munus exerrere mihi fuit

concessum in aede PIebana Sanctorum Apostolorum Petri et Pauli de Bono Conventu nuneupata sub dulcissimo Plebano Iosepho Focaecio annis juveni, sed mente sene, nunc aedis Principis Canonico dignissimo Poenitenti rio, adnexo onere pueros in legendi, scribendique, ac supputandi institutione. Mensibus septem nondum e

pletis ab Episcopo Ilcinensi Ioanne Bindi Semardi Patrono sui nominatus et adlectus ad Parolecialem aedem regendam Tit. S. Andreae Apostoli Abbatiae abbatiae a denga quam Ecclesiam,si reddituum tenuitatem, ob vias

difficiles, ob fastidiosum cicadarum, ac noctuarum ean tum,organi campanarumque deficientiam, unam campan iam habentem eum patienter paulisper retinuissem,Patriae restitutus,illam etiam resignare totus incubui,et moxadC

pellani munus obeundum ab Arelii p. FERDINANDO MINUCCΙ optimo indulgentissimo validis presibus

interiretis Iosephi Beni sui destinatus in aede S. Μa lini de Broelio, quod munus post unius vix anni intervallum, eodem Iosepho Benio Plebano e vivis repto suit commutatum in riclesia regenda Tit. S. Bartolammaei Apostoli suburbana ad Ciniuriam ,ad quam praevio concursu sui Iicet aegre et dissiculter a Canonicis Florentinis Patronis adlectus anno IIDCCCXXXII quam Ecclesiam utinam ad vitae finem retineam, alias mihi eveniret quod scarabaeis evenire solet, qui per hortos et amoena volitantes turpiter tandem aliquando eonquiescunt, et ne impleatur; et erit novissimus error pejor priore. Quae quum ita sint, non possum quin exclamem cum D. Augustini verbis Libro tertio Consessionum capite undecimo excerptis gaudio laetitiaque inenarrabili abreptus: u o tu bone Omnipotens, qui sic

a Curas unamquemque nostrum tamquam disgu-

SEARCH

MENU NAVIGATION