장음표시 사용
261쪽
a 6 TRACT. DE FAC RA MEI NTIS IN GE NERE. nova Ecclesiae revelatio facta est nequaquam profecto . Hinc etiam durum est istud Scoti: Mer auctoritates So lorum s cundum istam significationem characteris, de qua loquimur, non vidisitur multae auctor tates expresse .m,h, Id tamen emollit Henno cum rextus Patrum licet in se minus per spi- νη- δε cuos, Vult iuncta Traditione esse concludentes: quia , inquit, per Tradiar. ιεῖ. tionem habemus Patres tenuisse characterein ad sensum nostrum, licee propter nominis aequivocationem non pateat evidenter , quo determinate loco illum docuerint. De hac Traditione quae a Patribus distincta Patres explicare dicitur, alidi forte discurremus. Inst. Absurdum est admittere, dc a fortiori definire existentiam rei,
cuius ignoratur natura i atqui posita responsione nostra admiserunt antiqui existentiam characteris, nescientes quid esset; & existentiam hanc definiit Ecclesia; ergo.
Resp. neg. mas. nam admittebat Augustinus existentiam temporis, nee tamen dicere poterat quid esset, ut Patet ex Lib. II. Confest e. r . ad. mittimus quoque originale peccatum , & gratiam ut ens supernaturale,& tamen plus dividimur circa essentiam utriusque, quam circa characteis ris quidditatem. Denique verbi divini generationem admittunt ceteri praeter Socinianos Christiani; & tamen generationem ejus quis ena abit O ic. a. Ideo characterem per aliqua Sacramenta imprimi contendimus , quia haec Sacramenta iterari non possimi r atqui haec probatio duplici ex capite nutat: I. quia in ea vitiosus occurrit circulus ; cum characterem ex initerabilitate alicujus Sacramenti & initerabilitatem eiusdem Sacramenti ex charactere per eum impresso colligere soleamus; a. quia falsum est ea quae iterari non possunt, imprimere characterem; cum conlecratio Calicis & Ecclesiae, imo Tonsura & Matrimonium iterari non possint, & tamen characterem non imprimant; ergo.
Resp. I. neg. maj. nam agnoscimus quidem , Sacramenta quae characterem imprimant, iterari non posse , sed non recurrimus necessario ad hanc initerabilitatem , ut characterem probemus , prout ex prima nostra probatione liquet. Imo desumptam ab initerabilitate probati nem convellit Lugo disp. 6. n. s.
Resp. a. neg. min. ad I. a. nego hic esse vitiosum circulum. Is enim ut occurrat , necessium est ut idem ex eodem secundum eumdem respectum probetur: id autem non habet locum in probatione de qua agi- . mus . Qui enim characterem probat ex in iterabilitate , causam probat ex effectu ; qui vero in iterabilitatem colligit ex charactere , effectum probat ex causa. Sic qui diei lumen percipit, solis ortum probat tanquam causam ex effectu; contra vero cacus, qui scit solem hodie oriri hora quinta, inde infert paulo post diem illucescere, & servos ad operam vocat, adeoque effectum colligit ex causa. Ad r. a. consecrat:o Calicis & Ecclesiae sunt extra rem; cum res inanimae characteris spiritualis incapaces sint. Tonsura vero etsi non solet iterari, nam iteratam scio, posset absolute iterari , si sie videretur Eccletiae, cujus a nutu pendet totus elus valor. 9uod ad Matrimonium attinet, ex se iterari potest cum diversis personis, quod sussicit ut characturem non imprimat. Imo an ex natura rei indissolubile sit , res est controversa, quam expendunt Theologi , ubi de libello repudii.
262쪽
CAP. IIL DE EFFECT SACRAMEN πOR v M. et 7 objic. 3. Quod nullius utilitatis esse potest, admitti non debet: atqui
character nullius esse potest utilitatis . Vel enim inserviret ad sanctificationem ς & hoc non , cum supponatur manere in peccatoribus: vel ad distinctionem, & neque hoe ; eum non indigeat Deus vel Angelus nota hac ut baptiZatum secernat a non baptizato ἰ nec per eam fide. lem ab infideli secernere possit homo, cum character sit aliquid sensibus impervium t vel ad depurationem ad certa l. lmia , quod etiam dici non potest , cum Sacerdotes Levitici ad sacra Religionis officia citra characterem deputati sint, ut docet VasqueZ; Vci saltem deputari potuerint, ut omnes confitentur; ergo.
Resp. ad I. neg. min. & ad 2. dico characterem variis de causis imprimit I. quidem ut Deus hominem sibi specialiter vindicet tanquam domesticum , non qualemcumque , sed Filii sui jam passi nota & sigillo
consignatum; a. ut post mortem maneat in Beatis ad gloriam tanquam animae ornatus ζ & in reprobis ad opprobrium tanquam impietatis fleconculcati Christi sanguinis exprobratio ; 3. ad deputationem , que tametsi per denominationem extrinsecain fieri absolute poterat, ut sorsitan iacta est in antiqua Lege, dignius tamen & congruentius fit per signum indelebile. Et vero an non decebat ut Ministri Sacerdotii aeteris ni , signo quadamenus aeterno consignarentur pInst. Si character maneat in Beatis ad ornatum necesse est ut ch racter iit quaedam perfectio; si vero in reprobis maneat ad opprobrium, necesse est ut a daemonibus agnosci possit O. atqui utruinque falsum est. Primum quidem , quia Christus qui characterem non habuit , caruisset perfectioner secundum vero, quia character est ens supematurale, quod ut tale a daemonibus percipi non potest. Resp. ad I. neg. min. ad I. a. sunt qui Christum charactere donatum velint, non quidem Baptismi sui, utpote qui solum Ioannis Baptisma receperit, sed Sacerdotii, vi cujus constitutus sit Sacerdos in aeternum. Haec tamen opinio reficitur tum a S. Thoma in A. dist. 6 q. I. art. l. q. s. tum a plerisque post ipsum Theologis . Unde dicendum cum Sauro Lib. q. caP I. q. a. characterem esse quidem persectionem , sed militis, servi, membri & ovis r porro Christus Salvator, non est miles, sed Dux; non servus, sed Magister ; non membrum, sed Caput supremum gregis; non ovis, sed Pastor. Ad a. a. haud dubium est quin Deus characterem Christianorum daemonibus manifestare possit: si autem potest, quidni iacere credatur peum hinc praesertim malos Christianos torqueri conveniat, quod e muIitibus Christi fecerint se milites diaboli.
CONCLUs Io II. Baptismus , Confirmatio & ordo characterem imprimunt, non alia Sacramenta. Prob. I. ParS, I. ex Decreto Eugenii ΙU. ubi sic t Inter haec Sare mnia, tria sunt, BaptiImus, Confirmatio re o/do, quae characterem imprimuel in animar a. ex Tridentino Sess. 7. c. 9. his verbis a Sι quis d xerit in triabus Sacramentir, Baptismo sic licεt, Confirmarione π ordine, uni imprimi char Herem in anima, boc est signum quoddam spiritua, ct inflebile, unde ea ite vari non possent ἔ anaim a *ς 3. ex unanimi veterum Magistrorum consensu , qui acceptam hanc a praedecetaribus suis veritatem ad nos tranfinia
263쪽
Otransmisere; & licet de natura characteris disputaverint, nusquam tamen de eius existentia dubitaverunt, ut ex dictis constat, & ex Sancto Thoma in q. dist. q. q. I. art. I. q. I.
Prob. a. ex S. Augustino Lib. a. contra Epist. Parmeniani cap . I 3. ubi haec habet: viri gur, nempe Baptismus & ordo Sacramentum est , ιν quadam con ecratione urunque homini da ur, illud cum baptiti: ur , illud
cum orbi hiatur; ideoque in Catholica Ecclesia utrumque non licit iterari. Idem
docet S. Pater de Confirmatione ibid. c. io . atqui , ut iam observavinius , consecratio ex qua initerabile redditur Sacramentum , ideira est
Confirm. Si ordo characterem non imprimat, potest quis ex Sacerdote fieri laicus p quia in eo Sacerdotium mera erit deputatio exterior quae ut ab hominibus datur, sic & ab iis auferri poterit r atqui falsum est de ridiculum consequens , quidquid hac in parte deliraverint Prot stantes: Unde Tridentinuin cu)us decisionis aequitatem alibi vindicabitimus, Sess. 23. Can. . hec habet: Si quis dixerit eum νι S.ιcerdos femes fuit, laicum rursus si ri posse; anathema sit. Ratio a priori, qua simul probatur secunda pars; est voluntas & institutio Christi, quae se suaderi potest. Ea Sacramenta de sola characterem imprimere debent, quae constituunt hominem in novo statu , ac gradu speciali, eoque de se constanti & perpetuor atqui prςdicta dumtaxat Sacramenta, non autem alia hominem constituunt in novo statu
Homo enim per Baptismum ascribitur in familiam Christi , & idoneusessicitur qui omnia Ecclesie Sacramenta & bona participet . Per Confirmationem ascribitur in militiam Christi, ut ex ossicio pugnet contra hostes fidei & demones . Per ordinem denique ascribitur Ministris Christi , de potestatem accipit bona illius aliis dispensandi i atqui triplex hqc ascriptio hominem constituit in novo statu qui de se consans est & perpetuus. Neque enim hodie solum , sed semper idoneus esse debet baptizatus ad suscipienda Sacramenta , confirmatus ad vindicandam fidem , ordinatus ad distribuenda fidelibus Sacramenta , nisi ipsi his muniis obicem Ponat ..Jam vero idem de aliis Sacramentis dici non posse patet, quia sicut in politicis novum non recipit statum , qui comedit solum in familia Regis , vel poli offensam reconciliatur domino , vel ab egritudine si natur , vel Regi subditos procreat , sic nec proprie in novo conflituitur statu qui Eucharistia spiritualiter reficitur , aut fanatur Poenitentia , aut Per Unctionem morientium inungitur ad agonem , aut per Matrimonium munitur contra concupiscentiam , & conjugii one
ra . Equidem qui connubio junguntur , novum inire dicuntur statum rverum status ille de se constans non est & perpetuus ; cum ubi decessit coniugum alter ,. alter ad alium statum plane disparem libet
biiciuntur tria , I quod homo per omnia novet Legis Sacramenta particeps fiat Sacerdotii Christi : ubi porro est participatio Sacerdotii christi, ibi & characterem esse oportet; a. quod ideo ordo charae erem imprimere dicatur, quia per ordinem deputatur homo ad cultum Deir Porro nullum est Sacramentum , quo uou deputetur homo ad cultum
264쪽
c AP. III DE E FFECT X ACR AMENTOR v M. et stDei ἰ 3. quod in omni Legis novae Sacramento sit aliqv.d quod est res
tantum Sacramenti, & aliquid quod est Sacramentum tantum , & aliquid quod est res & Sacramcntum di atqui dempto charactere nihil est quod sit res simul & Sacramentum; ergo Resp. ad I. dist. per omnia Sacramenta fit homo particeps Sacerdotii Christi, id est aliquem eius effectum percipit , C. id est deputatur ad obeunda Sacerdotii structe sumpti munia, N.
Res P. ad 2. neg. min. quamvis enim Sacramenta omnia habeant aliquid cultus divini, nulla tamen si ni praeter tria recensita , quae specialem divini cultus exercendi potestatem tribuant . Eicharistia enim , Poenia tentia, Extrema Unctio & Matrimonium, ad solum suscipientis bonum, Vel eJus peccati emendationem ordinantur r at vero Baptismus , Confirmatio di Ordo longe aliam tribuunt potestatem exercendi cultus divini , seu agendo seu patiendo: Baptismus enim dat potestatem suscipiendi alia Sacramenta ; Confirmatio dat vim pro Christo piaunandi, ej isque fidem profitendi coram tyrannis; ordo demum dat potestatem vel offerendi Sacrificii, vel ministrandi relative ad illud. Ruso. ad 3. quod ι cet in Baptismo, Confirmatione , & Ordine character sit res er Sacramentum, non tamen omitet id omne quod est ras ct Sacra. mentum, esse characterem. Ita S. Thomas 3 P. q. 63. M t. o. ad 3. Pro s
Iutionis intelligentia. Nota tria distinguunt Theologi in Sacramentis Legis novae , nempe aliquid quod sit Sacramentum tantum, aliquid quod hi res tantum, &aliquid quod sit res simul & Sacramentum. Per Sacramentum tantum
illud intelligunt in praesenti, quod significat & non significatur; per rc Sacramenti id quod significatur & non significat , ac denique per rem simul & Sacramentum id quod significat & significatur. Haec distinctio, quae qua admittitur facilitate, 6c eadem posset rejici,
cum nullum in Patribus fundamentum habeat, ut notat Lugo disp. a. nu. I 3. haud aegre concipitur in Sa ramentis characterem habentibus ribi enim materia & .rma sunt Sacramentum tantum, quia chara te-
rem aliosque effectus significant, & ipsae non significantur di ibi quoque
gratia est res Sacramenti , quia significatur & non significat , ibi clemum character dici potest res & Sacramentum, quia significat gratiam,& significatur a Sacramento. In Eucliaristia quoque species sunt Sacramentum tantum, quia 1ἰgnificant corpus Christi & gratiam, & non Ggnificantur; gratia est res tantum, quia significatur di non significat; denique corpus Christi est res simul de Sacramentum , quia significat gratiam, & significatur a verbis & speciebus. Demum in Matrimonio
verba vel nutus contrahentium sunt Sacramentum tantum, gratia sacramentalis est res tantum, & indi lubilitas Matrimonio fidelium a nexa, est res & Sacramentum , quia significatur per materiam de mam , 8c rursus significat gratiam ae unionem Christi cum Ecclesia, aut Verbi divini cum natura humana. Maior est dit ficultas quid in Sacramentis Unctioni Extremae & Poenia lentiae pro re simul & Sacramento assignarr possit. Quod ad Extreman unctionem spectat, censent satis communirer Doctores con Hrtati
nem animi contra laborea aegritudinis esse rem simul & Mc mentia in .
265쪽
, rso τRACT DE SACRAMENUIS IN GENERE. t et ua robur illud & a Sacramento significatur atque producitur saltem
aptitudii taliter, & signum est sanitatis animae. Gravior est de Poenitentii disceptatio . Tli omistae pro re S Sacramento admittunt contritionem, quia significatur per ConLssionem ; & significat atque parit gratiam i at modum hunc Pluribus impugnat Lugo, & eenset animae pa- cem esse id quod in Poenitentia res sit & Sacramentum. Verum de his quae obscutitatis plurimum, Parum amoenitatis, utilitatis nihil habent, pencs alios esto Iudicium.
Orca characteris essentiam mirum quam dividantur TheoIogi. AIiieensent eum situm esse in relatione rationis , seu externa donominatione per qua in deputatur homo ad sacra qu1dam munia, aes vevel passive; quo ferme modo pretium nummi per solam externam itincipis voluntatcm sine ullius entitatis accessu augetur i ita Durandus. Alii eumdem reponunt in relatione reali; alii in entitate absoluta, &c. Novam iniit viam Petrus F. Ie Courayer in Libro cui titulus, D sce de la dissertation sur la Calidite des ordinations des Anglair, edito an. 726. Sic ille Tom. a. p. 68. Ili croient, les Anglois, que ι' ordinatum ne se reitere roint: oe de l' initerabilite au caraetere , d n ' a pas d' autre diastance, que elle d'une ideo qui se concoit, a line exprelion sans idee. & P. I tueo. La question de Ia rei teration des Sacremens conferes tars de P 'Iise , essune pure question de docipline. Si la pratique de r 'Ibe Gangeuit, it faud itruceb trement en revenir a cio re, que comme nn Sucrement consere felon unxiι essentiatiment aetere n' imprime Dint de caroglire, it n' en imprimeroit pasiavantage, s il et oit confere hors de l' HI se . Hic duo docet temerarius Scriptor, I. characterem in ipsa Sacramenti in iterabilitate situm esse 2. Penes Eccle Iam esse ut Sacramenta ab Haereticis aut Schisimaticis collata iteret, proindeque ut haec characterem non imprimant; quia est
totum id merum disciplinae punctum, circa quod aliud aliis temporibus constituere possit Ecclesia. Posterioris huius articuli errorem facile deprehendet quisquis quae a nobis de celebri Rebaptietationis quaestione dicta sunt, assecinus fuerit. Ibi nempe ostensu in est haud reiectam S. Cypriani opinionem, quia sic pro libito iudicaverit Ecclesia, sed ita judicasse Ecclesiam, quia sic ob Traclitionis auctoritatem iudicare debuit. Unde & id rersus deductum est, errasse Cyprianum, si Rebaptizationis controversiam, merum Pu ctum disciplinae caput esse crediderit. Quod spectat ad primam eiusdem Auctoris propositionem, sapiet hac quidum iis qui cum Fratre Paulo, di Oxoniensi Doctore Synodum Tridentinam despicatui habebunt; at vel inde omnibus vere Catholis 'rap. cis exosa erit . Si quis, ait Concilium , dixerit in tribus Sacramentis II 4 non mμimi charadierem . I n1 de ea iterari non ' sint; anathema sit ς ergo
aliud est character unde fluit in iterabilitas, aliud initerabilitas, quaestuitu charactere . apropter praedictam Courayeri propositionem proscria
266쪽
C AP. III. DE EFFECT SACR A ME NTO R UM. a frpsit extraordinarius, qui an. 1727. Parisiis habitus est Ceri Gallicani
Conventus. Hac igitur neglecta opinione, sit Coruchusto I. character non est mera rationis relatio, seu deno
Prob. I. Character ex omnium consesso est signum animae indelebiliter impressum: atqui signum hujusmodi in denominatione pure extrinseca constitui non potest . Quod enim inhaeret animae . eique imprimitur, mentem assicit interius : atqui denominatio pure extrinseca, non assicie mentem interius; quia alioqui non esset extrinseca; ergo. Confirm. Character eo usque indelebilis est , ut in ipsis etiam repro- his perseveret, prout communiter docent Magistri teste Lugo disp. 6.nu. 7o. atqui nulla in reprobis manet deputatio extrinseca ad 1acras funis
Prob a. Admitti non debet opinio , qua posita inanis fit & caduca Tridentini Concilii definitior atqui posita Durandi opinione. I Sciliceteni in definiit sacra Synodus contra Novatores characterem esse aliquia animae impressum r atqui admissa Durandi opinione definitio isthaec sinnon serit Novatores. An ii enim negarunt usquam M aistros deputari ad functiones ministerii, idque vi potestatis a Christi acceptae λ an negare potuerunt ex deputatione hac novam enasci in nomine denominationem extrinsecam ergo haud excedere videntur justae censurae metas, qui Durandi opinionem , cum primum adinventa est, temerariam, hodie vero erroneam esse contendunt. Reclamat quidem VasqueZ disp. x3 . c. a. at Vasquem hac in parte solide confutat Lugo ibid. num. Ig. quem consule, ne hic nimium immoremur.
Prob. 3. Si character non sit nisi relatio rationis, seu denominatio existrinseca, inde consurgens quod quis per Sacramenti susceptionem deis putetur specialiter ad cultum divinum, ipsa etiam Legis antiquae Sacramenta, Circumcisio saltein & consecratio Sacerdotum, dici poterunt characterem impressisse; imo & nunc altarium & vasorum templi consecratio, quin & collatio Tonsurae characterem impriment p cum per ea vel homines vel res quaedam ad sacros usus deputati fuerint, aut etiamnum deputentur : atqui horum quaedam communi Theologorum sente tiae, quaedam & communi sensui repugnant; ergo.
obiiciuntur tria , I. quod opinio Durandi ut facilior & clarior admittenda sit, si potest; possit autem quia nullibi damnata est; a. quod Tridentinum definiat peccatum originale singulis ininse parvulis unicui. que proprium; quod tamen de inhaesione physica intelligi non potest; ergo eum idem Concilium expressius nihil dicat de charactere, non debet censeri physicam ejus essentiam admisisse I 3. quod ex Augustino
Serm. contra Emerito Donatista, Si Donatus bapti asset in nomine sua, cis- m. s.
vactrem impressi si r porro Donatus in nomine suo baptietans, nihil im- p. 6 9. pressisset intrinseci, sed tanquam denominationem mere externam dare potuissetr ergo. Verum haec haud difficile solvuntur, unde Resp. ad i. perniciosam esse in rebus fidei speciem argumentationis que obtruditur; neque enim melior est opinio quae clarior, sed quae Patrum dictis & Ecclesiae definitionibus magis est consentanea r atqui talis nota est opinio Durandi, ut constat ex dictis. Unde licet ea vivamus aetate, qua
267쪽
as 1 TRAcr. DE SACRAMENUIS IM GENERE qua quidlibet in rebus fidei audendi potestas indulta videtur, omnestamen aliud sentiunt a Durando. Resp. ad 2. eos omnes qui contendunt peccatum quodlibet non in sola privatione, sed in Hrma privationi huic positive opposita constitere, nihil hic habere difficultatis. Hi enim sponte fatebuntur originalem noxam, quae unicuique parvulorum ins propria, iisdem physice inhaerere. Qui vero aliter sentient nihilo plus impediti erunt: his enim satis fuerit si dicant cum Lugo ibid. nu. et r. significationem propriam vocum colligi debere ex subsecta materia, adeo ut physice intelligantur quae physice intelligi pollunt, moraliter autem quae nonnisi moraliter intelligi valent. Unde, inquiunt, sicut in hoc textur Tenebisae erant super facιem Mysi, verbum erant nonnia de existentia impropria intelligitur, quia tencbrae proprie dictam existentiam non habent, sic & in hac phrali, Peccatum mest parvulis proprium, vox inest , nonnisi moraliter intelligenda est. Aliud cit porro de charactere, qui & propriam habere posse existentiam concipitur, & eamdem exigere ostenditur ex Conciliorum textibus Ω-Pra citatis, qui profecto citra vim manifestam ad sensus improprios de externas denominationes flecti non possunt.
Resp. ad 3. dist. maj. si Donatus in nomine Donati baptigas et, infixis.set, characterem suum, prout humano modo infigi potest, C. prout a Deo in iis qui baptiZantur imprimi potest , N. En Augustini verba rvonatus, quando baptiZavit, non bapti abit in nomine Donati. Nam si Donatus quando schisma fecit, in nomitie Donati bapti aret, deseastris ebaradisi emis geret. Quis non illico perspiciat Augustinum nec de vero Baptisino loqui, quali possit aliquis baptizari in nomine Donati , nec de vero charactere. Quis proinde ex Baptisino aut charactere Donati, ad Chri-iti Baptismum aut characterem concludere ausit Co MCLos IO II. Character est ens reale, cui tamen annexa est mutitiplex relatio. . Prob. I. pars : Character concipitur tanquam serma indelebiliter impressa, configurans hominem Christo , sigillans obligationem servandae legis, fideles fidelibus eadem nota insignitis assimilans, in Beatis remanens ad ornatum, &c. atqui haec enti reali comΡetunt, non autem purae relationi, cujus totum munus est, unum ad aliud referre; ergo.
Confirm. ex unanimi Philosophorum consensu, ad relationem non datur motus, seu nulla relatio physica actione per se & immediate producitur; unde relatio per resultantiam fieri & exurgere dicitur: atqui character per se & immediate producitur physica actione Dei; unde solus di sine addito producitur in iis qui ad tria Sacramenta ficte accedunt; ergo. Prob. 2. pars, quia character fundamentum est relationis tum ad Christum, cui nos contignat; tum ad alios fideles, qui codem ac nos cha ractere insigniti sunt; tum ad divinum cultum ad quem ordinat; tum denique ad gratiam , quam inter & charactcrem idem est respectus , qui occurrit inter signutri & rem l gnificatam. Neque tamen quia character est signum, ideo mera erit relatior sic enim sceptrum eli signum supremae potestatis; sic & hedera signum est vini venalis; & tamen conllat sceptrum & hederam esse entia physica.
Objic. Si character iit aliquid phylici, necessum est ut sit qualitas: a
268쪽
CAP. III. DE EFFECU. S ACRAMENT OR U M. as 3 qui non est qualitas. Haec enim juxta Philosophrum vel est habitus aut dis filio; vel potentia aut impotentia ; vel passio aut patibilis qualia
taS; vel forma aut figurar atqui cnaracter, nullum ex his esse potest. Minorem probant otiosi Theologi facta longa per omnes qualitates i ductione. Bene actum profecto quod Aristoteles quindecim qualitatis species non assignaverit i alioqui crevissent inductiones, nec sam limitibus concluderetur disputatio. Ut ut est. Re . ad I .neg. min. ad a. dico characterem, quatenus est qualitas m manens, subsectum suum bene assiciens, illudque ad aliquod supernat rate determinans, revocari posse ad primum qualitatis genus, quod est habitus; quatenus est aptitudo quaedam & idoneitas ad certa munia. posse revocari ad secundum, quod est potentia; qu tenus est aliquid pata sive impresium anima, posse revocari ad patibilem qualitatem quatenus
demum est aliquid per quod Christo configuramur, & distinguimur ab aliis, revocari posse ad quartum genus, quod est forma & figura. Si clamose obiicias admitti hee non posse sine gravi Aristoteli aruinquantitatum dispendio; quandoquidem Aristoteles per figuram id lintei ligat quo quantitas corporea terminatur; per qualitatem patibilem, iaquod unico sensu externo perceptibile est; ac denique per habitum, iaquod, licet difficile, tolli tamen a subjecto potest ; quae quidem notiocharacteri utpote indelebili non competit. Reponam placide i. ne ipsos. uidem Dialecticos convenire inter se de praeciso sensu, quo intelligendae sint qualitates a Philosopho in divisione praedicta admissae, prout notat Lugo eadem disp. 6- u. 3r. 2- si licitum fuerit ethnico Doctori cetiatos terminos certo modo definire, licitum esse Christianis saltem pa Io latius definitiones eius interpretari ; I. insigniter disserre haec duo εCbaractex est qualitas in senis Am totelis, & ebaracter ad qualitates Aristotelis revocari potiss. Prius identitatem notionis sonat, posterius non item. Quod ait Gonet, habitus intendi posse & remitti, non vero characterem; verum est in sensu Aristotelis. qui de solis quos norat habitibus acquisitis disseruit; non autem in sensu fidei. Certe gratia Christo indita, nec crescere potuit, nec multo minus imminui; & tamen eam v
rorum habitum naturam & proprietates habuisse, quis inficietur λ
. Expenduntur nonnulla de Cbaraeiere
UT solvantur nonnussa quae hic moram ciere solentis
Quaeres r. quodnam sit subjectum characteris. Resp. Trip ex est ea de re opinio; alii cum S. Thoma eharacterern ire intellectu subjectari volunt; alii in voluntate cum Scoto; alii in anima ι cum mare.jMirum quod nemo eumdem in anima simul & potentiis locaverit. An enim implicat quod Deus signaculum suum animae simul & po . tentiis imprimat non credo. An si discisse potuit, non fecisse probatur ex Scriptura vel Traditione 3 minime gentium. Anusque adeo urgem momenta quae pro intellecta pugnant , ut ea perimant omnino que in gratiam voluntatis afferuntur e ita quidem. Thomistis placet, sed obsistunt,
269쪽
diuque obsistent Scotistae. An demum ita essicaciter decertant Scotistae. ut iis ceteros omnes cedere oporteat asserunt ipsi , sed quoti reclamant λ quidni ergo amice vivamus omnes, cedensque quilibet jure suo, aliquid donet alteri, & ab altero quidpiam reciyiat At, inquiunt, gratia est in voluntate; ergo cum character disponat ad gratiam, & dispositio in eadem residere debeat facultate , cui infidet forma ad quam disponit, necessum est ut character in voluntate resideat. Quid ad hoc Id unum, hic nutare omnia. Gratia, inquis, est in voluntate. Sed nullane est gratia in intellectu, ut puta gratia fidei, gratia quae est lumen super nos signatum, &c. Deinde unde habes quod character disponat ad gratiam 3 an non line gratia recipitur in fictis an non perseverat in reprobis absque dispositione ad gratiam p Uerum de his quae vix levi & suspensa manu attingi merebantur, plus satis hactenus Quae res a. an character sit prorsus indelebilis. Resp. I. character de potentia Dei absoluta , tam in hac quam in altera vita deleri posse. Ratio quia character est aliquid creati; nullae
Porro est creatura quae a Deo deleri non possit Resp. a. characterem in hac saltem vita nusquam deletum iri; tum quia alioqui non permisisset Deus ut Ecclesia definiret characterem esse indelebilem ; tum quia character quaedain est consecratio , tandia autem durat consecratio, quandiu res consecrata ; tum quia sorina nulla sit de se permanens, nisi per contrariam deletur : porro character est sorma de se permanens, & contrariam non habet ι unde iis etiam imprimitur qui mortifera peccati tabe insecti sunt, quo differt a gratia, quae
contrarium habet; ergo Resp. cum Angelo Scholae 3. p. q. 6s. art. s. ad 3. Post banc vitam remanet character re in bonis ad eorum gloriam, ct in malis ad eorum ignominium. Et vero si deleretur character in morte , vel a Deo subtrahente concursum, vel a causa demeritoria, vel a delirutione subjecti cui inhaeret i atqui nec delebitur a Deo ; cum nulla ad id possit eum movere ratio; imo sit quae moveat ad contrarium , nempe asserendum Beatis decus, & dedecus reprobis. Utique enim, ait ibid. S. Thomas, militaris charaitir remanet in mirisibus post adeptum victoriam, o in bis qui vicerunt
ad Iloriam, oe in his qui sunt victi ad poenam . Neque etiam delebitur ae causa demeritoria, seu a peccato; cum peccatum ne quidelm impediat, quominus imprimatur character. Neque tandem delebitur ex destructione subsecti, cum subjectum ejus sit anima immortalis; ergo Confirm. quia, ut notat Lugo, Christianus aut Sacerdos, qui post mortem resurgit, nec novo Baptismo nec ordinatione nova donatur ergo mansit in eodem, qui prior , charactere . Unde si.Sacerdos ato iunctus non consecret, oritur id ex statu qui sam non est viatoris, non ex characteris desectu. Dices I. Destructo Calice ita desinit consecratio ejus, ut si ex e
dem materia novus confletur Calix, nova opus sit consecratione Item
destructo homine ita desinit Matrimonium, ut redivivus idem homo de nuo priori sponsae coniungi indigeat; ergo a pari. Res . neg. conseq. disparitas quoad i. est quod consecrationis subiectum sit Calix totus, prout est tale compositum artificiale; subjectum autem
270쪽
CAp. IV. DE EFFECT. SACRAMENTOR m M. 2sς
tharacteris non sit totus homo, sed ejus anima , quae eodem destructo non destruitur. Disparitas vero quoad a. est quod ex I. Cor. 7. Mulier. f dmmierit oir oui, liberata est a lege Matrimonii; & cui vult nubere potest. At vero nulli bi docet Scriptura ipsos etiam reprobos a charaiaetere Iiberari. Dico liberari, est enim, ut iam pluries dixi, donum illud in reprobis non ad solatium, sed ad doloris acerbitatem. Dices a. Non remanent in damnatis habitus Theologici ; ergo nee in iis manere debet character. Resp. neg. conseq. habitus enim Theologici ordinantur ad operationes meritorias, quarum incapaces sunt reprobi. Character Vero id praecipue habet quod consignet animam ; quae quidem nota reprobis ad oppro-hrium & ignominiam eedit. Unde jam monuimus characterem, licetens sit sumi naturale, a daemonibus imo & ab infidelibus cognosci; quia quamvis utrique incapaces sint cognitionis, quae ad salutem conducat, non illius tamen quae poenas & tormenta ingeminare potest. Quaeres 3. an character sit indivisibilis. Resp. amrm. quia caret partibus tum extensivis, cum non recipiatur in sub)ecto materiali; tum intensivis, quia non imprimitur masor justis quam improbis; cum nullam exigat dispositionem ut imprimatur. Dices . Character est veluti titulus moralis ad auxilia quae conserri debent iis qui certa Sacramenta receperer atqui titulus ille non est aequalis in iis omnibus; sed major in iis qui perfectius dispositi accessere ad eadem Sacramenta, quam in aliis; ergo character non est aequalis in omnibus. Resp. neg. maj. lus enim ad actualia de quibus hic iarmo est auxilia, non in ipso charactere fundatur, sed ingratia habituali, vel saltem sub conditione ejus t porro fatemur plus recipi habitualis gratiae ab iis qui Sacramenta dignius recipiunt, quam ab aliis . Adi Lugo ibid. n. 8α& 8 I.
De Carmoniis o Sacramentatibus.
Usi, ut notat P. Pickler in Theologia Polemica, per Sacramentalia intelligi possunt externi illi ritus , qui in solemni Sacramentorum administratione ex Ecclesiae praescripto adhibentur, invaluit tamen usus ut per illud nomen iam intelligatur aliquid a praedictis ritibus omnino diversum. Unde duplex erit praesentis Capitis Articulus, quorum Prior de Caeremoniis aget, posterior de Sacramentalibus.
GEremoniae, seu, ut nunc communior, nec melior obtinuit pronunistiandi ratio caeremoniae, definiri possunt; Actus externi Religionis ad Dei cultum, ejusdemque cultus ornatum & ma estatem legitime instituti.