장음표시 사용
151쪽
De Foro Eeesesiastico, usque die. Past IX. Et in hujusmodi Causis, quae ut plurimum pecuniariam poenam important, regulariter non proceditur criminaliter , neque per viam Inquisitionis ,& capturae , nisi damna sint studiose illata, aut alia circumstantia, & qualitas aggravans aliter su
X. Non prohibentur Ecclesiastici damna, quae passi fuerint a Laicis , apud Laicum Iudicem denunciare, dummodo tamen Iuramentum praestent in Tribunali Ecclesiastico f8J.
XI. Absterreant Animarum Ductores paciscentes cum Affictuariis Damnorum datorum super damnis impune inferendis , cum tanta temporalium Bonorum , & Animarum jactura : In eos etenim ultra reservationem casus , & spirituales poenas suo loco recensitas, ad damnorum refectionem, poenam dupli piis operibus arbitrio nostro applicandam , & corporis etiam afflicti vas rigorose procedemus .
De Foro Ecclesiastico , ejusque incialibus
I. π Ites in temporalium, & spiritualium Bonoa rum perniciem , invisibilium inimicorum aversutia plerumque excitatas, pro posse componere, ac dirimere munus est Pastoralis vigilantiar, qua obis stringimur, Vicario nostro Generali Nobis collaborante . Eas nihilominus, quas avertere non dabitur, qua fieri poterit, celeritate decidere, Partiumque paci, ac quieti consulere satagemus. II. Ut autem ab Episcopali Curia omnis avaritiae, aut cupiditatis suspicio procul arceatur, statuimus,& decernimus Innocentianam, & Cancellariae nostrae laxas, hucusque servatas, in posterum etiam R in-
152쪽
I3o PARS IV. CAP. VLinconcusse servari, quas proinde in loco patenti, &conspicuo pro omnium indemnitate retineri volumus , & mandamus: Ita tamen , ut emolumenta in
eisdem praescripta a Foraneis Curiis, ejusque ossicialibus , non nisi pro medietate proportionabiliter exigantur .
III. Ne pauperes, & miserabiles personae indefensae suo Iure fraudentur, aut collitigantium potentia opprimantur, aderit eis Advocatus, & Procurator, qui eorum patrocinia gratis pro Deo assumere nou detrectabunt. IV. Dioece sanorum etiam dispendiis , & incommodis Occurrentes, ne pro levibus Causis ad Civitatem accedere compellantur, Vicariis Foraneis facultatem elargimur cognoscendi, & dccidendi Causas ,
summam scutorum trium non excedentes; &pro majori etiam summa similem facultatem particularibus rescriptis indulgere requisiti non recusabimus. V. Cancellarius Episcopalis , qui publicus Notarius probitate, ac peritia commendatus , est assumendus, juratam obligationem emittere tenebitur in principio sui ossicii de fideliter, ac diligenter exercendo , secreta Causarum, maxime Sancti ossicii, ac Criminalium nemini patefaciendo, taxas servando , nec quidquam ultra ipsas etiam a sponte dantibus exigendo ; sed quidquid receperit in fine Processus adnotando, addito die solutionis ; librorum omnium, ac Scripturarum , quas, inventario confecto , recc- perit , & deinde exaratae fuerint, quandocumque rationem reddendo , neque originales Processus alicui accommodando sine nostra , vel Vicarii nostri li
VI. Baroncellus etiam, aliique lictores, at quo Executores non admittantur, nisi data cautione de stando
153쪽
De Foro Ecclesia co, ejusque Oc III stando Sindicatui, isque inter ipsos, qui Carcerum
Custodiae praeest, Carceratorum securitati, utque ipsis necessaria ad victum, ac suo tempore Sacramenta
non desint, diligenter invigilabit, Nobis, seu Vica
rio nostro, cum opKs fuerit, certio ratis . Mulieres a viris separatae retineantur, nec muneribus allici se sinant, debitis sibi emolumentis contenti , ad formam laxae sub poenis expressis in reformatione S. m. Pauli V. titulo de Baroncellis , aliisque arbitrio nostro .
VII. Ab executionibus realibus, seu personalibus abstineant absque praevio mandato, exceptis casibus Reorum in fragranti deprehensorum, neque civilia mandata, nisi suspicionis fugae, de nocte , seu diebus in honorem Dei feriatis exequi audeant, minus
que publicatis Feriis Natalitiis D. N. Jesu Christi,
non obstante Exequatur in diebus Fesivis O de nocte , ob speciale hujusmodi feriarum , ac Dominicali uin privilegium D IJ . Item neque mandata realia, seu personalia, etiam manu regia relaxata pro Cameralibus oneribus, contra Ecclesiasticos, nisi nostra, vel Vicarii Generalis , &respective Foraneorum fuerint subscriptione firmata, sub poena nullitatis in singulis praecitatis casibus incurrenda faJ. VIII. Ostia domorum non frangant pro civili executione, nisi mandatum contineat clausulam : Aperiatur per vim : Carceratos tametsi pro criminali Causa verberare, aut alias percutere abstineant, nisi resistentes , servato tamen moderamine inculpatae tutelae. Res apud Carceratos repertas , consignent statim Cancellariae Episcopalir Pignora vero pro civili executione capta publico Depositario, quia tergo mandati re producendi in Cancellaria una cum relatione executionis fidem faciat de receptis
154쪽
I31 P ARS IV. CAP. VI., . - Dienoribus , nec ultra diem ad summum eadem pie II. s. Capta au- gnora E ecutores apud se retinere praelum ant suxtatem. praescriptum di Paulinae Reformationis 3 . IX. Cursores quoque , seu Mandatarii Curiae nostrae in citationibus, relationibus, seu executionibus , - . peraetendis, diligenter, fideliterque se erant; alias Mat. 6.ar.n. t. er Omcio privando S, & gravioribus etiam pro trant gre1- fe q. sionis qualitate poenis plectendos esse se sciant ). X. Viatica, vulgo Cavalcatae non exigantur a Can-jn 'bhdis,m- cellariis , Baron cellis , aut aliis nostrae Curiae Mini- ear. Apostolic. q. stris ad loca Dioecesis pro conficiendis Processibus
2G. 7 . e. transmissis , alias ad restitutionem teneri volumus ,
M.tom 3. Obseri tolerata tantum honesta, & moderata exactione ex-cop.32. ,-q.ω pensarum pro cibariis , & vecturis equorum , in ca-
sibus , in quibus acquirantur indicia sufficientia pro
supput. . da. t. transmissione Monitorii , seu Inqui1itionis contra
oeseqq. praetensos delinquentes sJ . XI. Vicarii Foranei officium non modicae aestimationis dignoscitur, & tanquam officialis Episcopi, honore , & obedientia est prosequendus ; is enim in locis Dioecesis vices nostras supplet, ne Dioece sani pro levioribus Nos adire graventur . Habet suum Cancellarium, ut mox dicemus, Fori privilegio gaudentem ; advigilat potissim lim Disciplinae Cleri, moribus Populi , rectae administrationi , ac revisioni computorum locorum Piorum, observantiae Festorum , & Iejuniorum, adimplemento onerum Missi rum ; dispensatque in est ciborum vetitorum , prae via fide Medici, & in exercitio servilium Festis diebus cum causa legitima. Decreta tamen interponere prohibetur in contractibus Minorum , & Mulierum , nisi de speciali facultate, causa cognita, & minuta Instrumenti conficiendi transmissa, a Nobis concedenda , sub poena nullitatis contractus. XII.
155쪽
De Foro Ecclesiastico , ejusque ctc. XII .Praecedit in Conserentiis casuum Conscientiar, quibus praeest, non tamen in aliis functionibus Ecclesiasticis, contraria consuetudine non sus agante, nisi immemorabilis dignoscatur. XIII. In Causis Criminalibus levibus sumat informationes , & transmittat. In gravibus autem statim formet corpus delicti , nὰ probationes depereant,& certior et . Poenas a violatoribus Festorum exactas , dempta tertia parte sibi, & executoribus applicanda , penes Depositarium dim tat, in pias causas arbitrio nostro erogandas 6 . XIV. Clerici, aliique Ecclesiastici coram Iudicibus Laicis actionem criminalem non instituant, neque querelas exponant absque permissione nostra gratis Concedenda, praevia protestatione Cap. Praelatis de homicid. in 6., ut supra dictum est, etiam in Causis , in quibus poena sanguinis non irrogatur . Neque in Civilibus Iuramentum praestent,aut examen subeant, eadem licentia destituti f7J. XV. Clim poenae pecuniariae, seu mulctae, Came rae Episcopali, Ministris Curiat in usum Palatii, aut aliorum aedificiorum Mensae Episcopalis, Carcerum, imo in beneficium Cathedralis , absque beneplacito Sacrae Congregationis applicari nequeant, sed integre erogari debEt in usum pauperum , & locorum , Piorum e caeteris paribus, de pauperibus, & piis Causis , Ioci commissi delim ratio habeatur 8 . XVI. Ad deriinendas controversias quando quo oriri consuetas super privilegio Fori Episcopalis privative quoad Laicalem, tenendum est co gaudere, tam de Iure juxta Sacrorum Canonum dispositionem, Saeri Concilii Tridentini Decreta, & Sacrarum Congregationum resolutiones , quam de nostrae Cu.
riae consuetudine ossiciales, Familiares, ac Ministros
156쪽
Ind. , Hat. α Tribunalis nostri, Factorem, ut vocant, seu rusti- Pignateil. lcm- - corum negotiorum gestorem , colonos Mensae Episcopalis cum tota eorum familia , solitis requisitis suffultos , nec non famulos Vicarii Generalis 9 . XVII. Item gaudet Cancellarius Episcopalis, ejusque filii, & substitutus, non tamen filii Cancellarii Foranei, licet ipse gaudeat Io . Item Procu- 'o rator Fisci Episcopalis, & ejus Uxor D , Advoca- δα) Endem in . tus, & Procurator pauperum, tametsi Laici Ia ,
nua Sancti Seve- Depositarius pignorum, nec non mulctarum , & poe-
Rice. o. Deposi- tamen, si etiam Laicali Curiae inserviant , &in eorum ossicio respectu ejusdem Laicalis Curiae delin- in) Ihi . s. Cur- quant, subduntur in hac parte Iudici Laico, & ab eos orer . Baiiv possunt puniri fis J . XVIII. Potiuntur etiam enunciato privilegio Filii legitimi, & naturales Clerici, tam ante , quam post apud Ruc- ορε Clericatum suscepti, durante tamen vita Patris; nec Li;eu, , . 1. '' ' non ejusdem Clerici Uxor costante matrimonio; non i6 Eadiis Sac. tamen Clerici bigami, nisi Apostolica auctoritat Cora, γ' η' iv dispensati 1 6 . . '. 'M. . XIX. Item Campanarius I7. J , nec non Clerici Eadem opud Conjugati habentes requisita Cap. Unic. de Cierio.
Rice. v. Uxor tatis causa agriculturam, aut aliud licitum opus,
Zi 'nia is , non tamen sordidum,exerceant, dummodo Festis sal Clerietis quoad rem diebus in habitu, & tonsura incedant, & Eccle- . forum. Ο alibi sis inserviant I9 .
possim XX. Item Pueri inservientes Cathedrali, & Col- , legi atae Ecclesiae in sacris functionibus , & reliquis carum indigentiis , nec non aliis Ecclesiis , quatenus stipendio interveniente ipsis actu inserviant; Famuli,
157쪽
De Foro Γccles asico tue I 3 & Coquus Seminarii, Sacristae , leti Custodes Ecclesiarum , etiam ruralium . Eremitae habentes qualitates suo loco insinuatas. Hospitalarii de gentes intra septa Hospitalis, & versantes circa frequens mini
sterium froJ ό famuli, seu Factores Montalium , seu
Religiosorum,etiam extra Clausuram degentes, dummodo necessario Conventus , seu Monasterii servitio addicti, ejus expensis vivant, ita decidente Sacrata Congregatione Immunitatis favore famuli Montalium , & famuli Minorum Conventu alium hujus Civitatis contra Curiam Laicalem sub die a 6. Iunuarii III a. fa IJ. XXII. Item Priores , ossiciales, & Confratres Sodalitatum , aliique Ministri locorum Piorum , pro negotiis tamen eorumdem locorum dumtaxat, non pro suis particularibus feta J. Denique pro solamine pauperum , & miserabilium Personarum , videlicet Pupillorum , Virginum, Viduarum , seu Viros inutiles habentium , noverint se potiri privilegio electionis Fori, non tantum de loco ad locum, verum etiam de Tribunali ad Tribunal , ita ut liberum eis sit etiam suos debitores in Curia Ecclesiastica convenire fa 3J, attenta potissimum antiquissima , ac immemorabili consuetudine hujus Curiae Anagninae a nostris Praedecessoribus comprobata, atque inconcusse observata, ut constat ex actis Cancellariae , & Archivi Episco
XXIII. Mandatarii, lictores, atque Executores Tribunalis Saecularis cogi possunt sub Excommunicationis poena inservire Curiis Ecclesiasticis , etiam non requisitis Laicis Iudicibus , qui detrectare non possunt fas J - Quod si contingat fieri executiones per lictores Curiae Laicalis vigore mandatorum nostri Tribunalis, seu Foranei, debetur illis merces juxtaia
ptembr. isqq. Ο alias pluries.
158쪽
tii i7o6. ω in aliis apud Rice... Represaliae .
136 PARS IV. Vt . . . taxam nostrae Curiae . E contra si Executores nostri Laicalia mandata exequantur, juxta Laicalem laxam
XXIII: In domibus Ecclesiasticorum communiter. ab ipsis cum Laicis inhabitatis , non permittantur perquisitiones ; neque executiones, vigore quorumcumque mandatorum Laicalium Iudicum, etiamsi contra Laicos insimul cohabitantes, absque nostra i ,
vel Vicarii nostri licentia, gratis danda fa7J. XXIV. Clerici tametsi Conjugati servantes requisita Cap. Unie. de Cierie. Conjug. in 6. eorum quo Bona subjici nequeunt Represaliis pro debitis Communitatis absque incursu Censurarum . Eodemque exemptionis privilegio potiuntur familiares Episcopi, ejusque Oificiales actu inservientes fa 8J . XXV. De caetero Iurisperitos , & Causidicos omnes , & singulos, qui in Foro Ecclesiastico Causas patrocinantur, enixh in Domino hortamur , ut Reipublicae tranquillitati, miserabilium indemnitati, propriaeque conscientiae securitati potissimtim consulentes , studeant litium celeri expeditioni, easque non introducant, nisi noverint Partes fovere bonum Ius . Ab introductis agnito malo Iure , resiliant, &in dubiis pro concordia consulant. Caveant a pactis de quota litis, aliisque Contractibus cum Clientibus a Iure reprobatis . XXVI. Quoad dies Iuridicos , & feriatos serve tur Tabella de mandato nostro impressa, & in Cancellaria exposita, reservato Nobis Iure procedendi, etiam feriatis diebus , in Causis , quae nostro , vel Viearii Generalis arbitrio dilationem non patiun
159쪽
De Examinatoribus Θnodalibus, ctc. I 37C A P. VII. De Examinatoribus S nodalibui, em Concursibus ad Parochialis.
I. π Cclesiarum profectui, & Animarum saluti, i atque incolumitati plurimum refert, ut ad Parochialium regimen , & ad Pastoralis nostrae solicitudinis levamen idonei collaboratores assumanis tur. Hinc jure merito decrevere sapientissimi Patres Τ ridenti in Spiritu Sancto congregati, ut ad Parochos mature eligendos coram Episcopo, sive ejus Generali Vicario, non autem alia Persona, tametsi specialiter delegata , die , & loco ad hoc per praevium Edictum destinato, habeatur Concursus Candidatorum, in quo adhibitis tribus saltem Examinaistoribus , in Dioecesana Synodo deputatis , de eorum aetate, moribus, doctrina, prudentia, aliisquo ad vacantem Ecclesiam gubernandam opportunis, sedula discussione facta, renuncientur quotquot idoneitate lassicienter muniti reperti fuerint, ex quibus ab Episcopo , vel Vicario, qui prae caeteris magis idoneus in Domino judicatus fuerit, eligatur, eique,
di non alteri a legitimo Collatore Ecclesia siJ con
II. Examinatores praedicti viginti ad summum, , ad minus sex, in Synodo eligantur de Ciero Saeculari, vel Regulari, etiam Mendicantium, sub nomine tamen , & cognomine propriae Personae, nonia ossicii, vel dignitatis , & nominatim , non in genere Clero , de Synodo proponantur . Et praeeligendi erunt Magistri , Doctores , seu Licentiati in Theologia , & Iure Canonico, si extent; alioquin , qui ad
160쪽
Γ2J Sae. Ovreg. id muneris aptiores videbuntur a .gis., I. Eorum oscium usque ad novam Synodalem
ortior iis ' electionem perseverat, qui si morte, vel alia ratione interveniente deficiant , itaut tres saltem non supersint, Episcopus intra annum potest alios cum approbatione, seu consensu Capituli usque ad futuram Synodum subrogare : Si vero intra annum providere omittat, facultate praedicta amplius uti non poterit, sed a Sacra Congregatione Concilii, vel Episcopo -s3J Sac. Congreg. rum, & Regularium erit impetranda, dummodo sem-Gonc. opud ει, superstites Examinatores adhibeantur s3JIV. Electi ut supra Examinatores jurare debent ad Sancta Dei Euangelia in manibus Episcopi, etiam post, & extra Synodum, tutius tamcn in Synodo , si praesentes adsint , de eorum ossicio fideliter , ac quacumque humana affectione postposita exercendo, &examen subeuntibus , de proponendis dubiis non praemonendis , ne Concursus nullus evadat. De Juramento hujusmodi per publicum actum constar debet. Et ad omnem suspicionem eliminandam Examinatores consanguinei Concurrentium, aut alias ipsis attinentes, Concursui intervenire non debent. V. Vota Examinatorum collegialiter congregatorum statim post Concursum exquirantur ,& colligantur sive secreto, sive palam juxta locorum usum; expedit tamen , ut inter sese vota conferant, & Notarius approbatos in scriptis referat, pensatis , ut supra diximus , artate, moribus , doctrina , prudentia , & aliis circumstantiis , Quamvis, si tantum referant quoad litteraturam, Episcopus possit digniorems4JIuxta sensem praeeligere perpensis aliis requisitis D J.
Sac. Congr. Conc. VI. Tenentur autem Examinatores approbare,Vel
,' I. reprobare,majori parte votorum, videlicet uno fal-ptembr. iosa. ' lem supra medietatem,excedente. Quod si votorum
