Dioecesana synodus ab illustriss. & reverendiss. D.D. Jo. Baptista Basso Anagniae episcopo, ... celebrata in ecclesia cathedrali diebus 25. 26. & 27. Junii anni 1713

발행: 1716년

분량: 285페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

ae D

praesente eadavere celebrari poterit de Requiem, non tamen prima die Natalis Domini, Paschatis , &Pentecostes. XXII. Caeterae autem Mime Defunctorum cum cantu, Anniversario tantum die obitus, juxta Testatoris mentem celebrari possunt, etiam in duplicibus non autem festivis de praecepto, dummodo eo die Sanctissimum Sacramentum in eadem Ecclesia non sit expositum faIJ. Reliquas vero Missas, quae extemporanea, vel perpetua obligatione, sive ex devotione in Altaribus Privilegiatis in duplicibus, seu Dominicis,seu diebus aliis, quibus Missae de Requiem celebrari prohibentur , decurrenti festo, seu officio celebrantur, perinde suffragari, ac si Missae Defunctorum celebrentur, Summi Pontifices, praevio examine Sacrae Congregationis Rituum declararunt .

XXIII. Caveant celebrantes quicumque , ne in Missis pluribus formulis, seu particulis, aut consueto grandioribus Fideles communicent, id enim S.M. Innocentius XI. vetuit aa . XXIV. Presbyteri exteri, seu vagi, n E quidem in Regularium Ecclesiis celebrare permittantur, nisi exhibita licentia nostra, vel nostri Generalis Vicarii, seu Foranei respectivΘ, in scriptis concedenda , post diligens examen Testimonialium ordinariorum suorum, quae omni suspicione careant, juxta Sancti ossicii litteras et O. Februarii 16 9. & a 6. Ianuarii 169 a. inferius imprimendas r Et in hoc valde sint

cauti.

XXV. Quoties denique per Nos Pontificalia tam in Missis, quam in Vesperis exerceri contigerit, tu ta laudabilem antiquam hujus Ecclesiae consuetudinem, omnes Sacerdotes, & Clerici Urbani eisdem

cret. Cum ad aures claea comm mnione quot dian. edito ea. Febr.

93쪽

CONSTITUTIONUM

PARS TERTIA.

C A P. I. De Vita, bonestate Clericorum .

OS modo alloquor, Dominici Gregis portio praedilecta, in sortem Domini,& Altaris ministerium segregata, inclinate aurem vestram in verba oris mei , ut haereditatem ejus, qui vos elegit, adipisci, & tanquam lucernae lucentes in caliginoso loco caeteris verbo,

di exemplo praefulgere valeatis . II. Salagant itaque Clerici omnes , Tonsura , seu minoribus ordinibus initiati , morum integritat , Sacramentorum frequentia, Doctrinae Christianae exercitio , Ecclesiae servitio , scientiarumque sedulo studio se bonorum operum exempla exhibere . In Sacris insuper ordinibus constituti, morali Theol giae operam dare , Casuum Conscientiae collationibus s

94쪽

mus 13. quaest.2. cap. Mulieres 2.

cap. I. de re sor.

eor. ne Triden. Ioco citat.

a PARS III. CAP. Lbus , nec non Sacrae Scripturae lectionibus a Canoni. co Theologo in Cathedrali haberi solitis , interesse non omittant, omnesque Sanctissimum Viaticum iinfirmis delatum, devote associare certent, ut ita νsuo muneri satisfaciant ,& a Nobis ad altiores gradus promoveri mereantur DIJ. III. Clericalem habitum , & Coronam suo ordini congruentem deferant omnes , & singuli etiam sola Tonsura initiati, praesertim si aliquo Beneficio, aut . Cappellania sint provisi, ad formam Constitutionis 92. Sixti Papae V. sub poena, quoad simplices Clericos, privationis Clericalium privilegiorum, quoad alios vero, ut supra provisos , privationis Beneficii, Cappellaniae , seu Ecclesiasticae Pensionis , quam obtinent, ipso facto incurrenda. IV. Mulierum cum Clericis cohabitationem Sancti Patres , & Canones detestantur, nisi primi, & secundi gradus conjunctio, vitaeque irreprehensibilis honestas aliud suadeat, sive aliquam ad necessaria sera vitia Nobis , aut Uicario nostro Generali in scriptis concedere visum fuerit faJ. Domos autem proprias, aut ad eorum Ecclesias spectantes impudicis foeminis, aut suspectis, & infamibus personis locare Clerici

non audeant 3J. U. Arma cujusvis generis neque de nocte deferre eisdem ullatenus liceat: vinolentiam, rixas , impudicitiam , cupiditatem , elationem , blasphemias tanquam colubros calcaneo insidiantes fugiant, librorum obscamorum scurrilium , aut alios bonos mores depravantium, lectionem , aut retentionem caveant f J. Aleis ,& taxillis ludere non audeant f J, neque ludi, vulgo di Caycio, seu RuΣΣica dicti, prout etiam qui pila, seu ligneis globis fiunt, vernacula lingua a Palla, ed a Bocce , nisi in remotis locis , &

95쪽

De Vita , O honesate Clericorum . inter Ecclesiasticas lautiam Personas tolerandi erunt 6 UI. Turpem quaestum , aut lucri cupiditatem procul abjiciant, sive ab illicita negotiatione , sive a me canicis, & sordidis , videlicet cauponis , lanionis , pistoris, nuntii, seu mandatarii, similibusque artibus, sive alaicalium praediorum conductionibus proveniat. Laicis inservire in vilibus domus exercitiis , aut etiam foeminarum, tametsi nobilium obsequiis mancipari Clericis omnibus, & Sacerdotibus Praecipue , indecens ,& incongruum Sacra Congregatio Episcoporum litteris Encyclicis sub datum Romae Io. Martii I 697. declaravit. A 'Medicinae,& Chirurgiae exercitio, nisi Apostolico privilegio sint suffulti, arceantur, miniisque suscipere praesumant Notariatus , seu Tabellio natus , Cancellarii, vel Secretarii officia in saeculari Foro, in quo Sacris ordinibus initiati, neque in civilibus, neque in criminalibus Causis, Procuratoris , seu Advocati munus exercere permittuntur , si suam , suaeque domus , Ecclesiae, vel Beneficii defensionem excipias, aut etiam pauperum , & miserabilium personarum,

nulla tamen recepta , vel pacta mercede 7 . VII. Larvatos, seu personatos quocumque tem Pore, aut loco incedere, minusque ad id sacris Religiosorum , aut mulierum vestibus uti, choreas ducere , comoedias instruere, seu iis , quae a mimis, histrionibus, vel circulatoribus publice habentur , interesse sit nefas; ea etenim omnia , ut pote libidinis incitamenta, maxime dedecent viros Altaris ministerio addictos , qui praebere se debent exemplum bonorum operum in doctrina, i integritate , in gravitate 8 . Contrafacientes poenae scutorum viginti quinque locis piis , seu Pauper . Κ ri

Vita, cae honest.

Curi c. Cap. I. de postulando.

in protem. de reser Sess zz. cap. 4 de resor.

96쪽

creta apud Rice. in SI non. v. pri vilegium n. r. Ο

4 PARS IV CAP. L

ribus applicandorum , aliisque arbitrio nostro subjaceant, & inJuris subsidium de Fidelium alto anathe

mate inflicto f9J delendos se sciant.

VIII. In laicali foro, tum in civilibus , tum in criminalibus causis etiam ad defensam juramentumia praestare non audeant, neque examen subire absque nostra, seu Vicarii Generalis licentia, quae juxta casuum exigentias, praevio juramento in Tribunali Ecclesiastico, vel in manibus Ecclesiasticae Personae praestando, & cum clausulis , & cautelis appositis in formula Decreti,alias editi super controversiis jurisi dictionalibus apud Genuen. in prax. cap. 3 S. n. 5. gra tis concedetur . Neque apud laicum Iudicem in Criminalibus accusatores accedant, nisi licentia ut supra obtenta , & praevia protestatione cap. Presatis de homicissi in 6. aliisque cautelis Canonici Iuris adhibitis . Eamdemque licentiam in scriptis impetrari volumus a Clericis pro tutela, seu cura, etiam pietatis causa, & absque negotiatione a jure interdicta suscipienda. IX. Clericalibus privilegiis gaudere cupientes, fervent omnino requisita Concilii Tridentini, gestando habitum, & tonsuram , & Parochiali suae Ecclesiae inserviendo, cui adscriptos esse volumus, scandala , & indecentia ministeria devitando fio I Habitum ob militiam , mercaturam , matrimonium , aut etiam per liberam renunciationem dimissum, inconsulto ordinario , non re assumant f IIJ .X. Conjugati non bigami, si privilegio Canonis,& Fori in civilibus, & criminalibus causis potiri

velint, servent requisita Cap. unit. de Cleric.conjugat.

in 6. gestando habitum, qui a laicis distinguatur, nisi a Sede Apostolica dispensentur , Ecclesiae alicui in serviendo, a militia, mercatura, & sordidis arti-.

- . bus

97쪽

illa

Capitulo, θ' Canonicis cte. 7 Fbus abstinendo Ia J. Aliae vero honestie artes conjugatis Clericis non repugnant. XI. Clerici proinde , seu caelibes , seu conjugati, prae inissa requisita non servantes , Clericalia privilegia ipso Iure amittant, tametsi trina monitio contra ipsos ,& eorum quemlibet non praecesserit. Decernentes hanc unicam generalem, & Synodalem monitionem pro trina canonica monitione suiDagari s r 3J. Nobis tamen jure eos repetendi, seu reintegrandi reservato, quatenus ad bonam frugem redeant , & requisitorum observantiam re assumant f I J.

C A P. II. De Capitulo , Canonicis, caeteri que Ecclesiae Ministris .

si a J Item p. varii casus i quibus

C. n. 22. P.Clerici

I. I universo Fidelium populo , verbo, & exem I plo praefulgere debent, qui in sortem Domini vocati, Divino sese ministerio dedicarunt frJ , ut in

eos, tanquam in speculum reliqui oculos conjiciant, ex iisque sumant, quod imitentur; Id maxime praestandum dignoscitur , per Canonicos praesertim Cathedralis nostrae, qui veluti Ecclesiae Senatus , Christi familiares, ac domestici Dei, non tantum reliquo Fidelium gregi, sed Clericali etiam ordini doctrina , & virtutibus praeire convenit, atque praecel

II. Statuimus igitur, atque decernimus, Canonico S Omnes , Beneficiatos , caeterosque Chori seris vitio addictos , statutis horis talari veste, super pelliceo , ac insignibus Canonica libiis, seu aliis,suo ordiis ni convenientibus indutos ad Divina ossicia per sol venda convenire, non turmatim, sed eo ordini, Κ a quem

cap. I a.de resorm.

98쪽

6 P ARS III. C A P. II. . quem Cathedralis Ecclesiae Constitutiones f3J prae-

par. , , . scribunt , ad quarum normam, qui ad matutinum an te finem secundi Psalmi, ad reliquas vero horas ante completum primum Psalmum, ad Missam autem Con- 'si ventualem ante inchoatam Epistolam, ad Chorum non accesserint,pro absentibus f J reputentur .' III. Porro horae Canonicae,& reliquum Divinum ossicium attente, studio sh, rite, pie, & religiose, non festinanter, aut truncate, sed integre, distincte, ac devote persolvantur , juxta dispositionem Sacrorum Canonum, Concilii Tridentini, ac monita , Sanctissimi D. N. Clementis Papae XI. per litteras Pastorales Sacrae Congregationis Episcoporum, &Regularium sub die I 6. Martii I7o3. transmissa. Idcirco a Dei selectis Ministris , rei Divinae vacantibus, qui Domino servire debent cum timore , & tremore , facessant mussitationes, colloquia, scurriliata,

scommata, ac risus, eorumque aures, aut oculos ad

vanitatem per Ecclesiain converti sit nefas ; Quod si secus per eosdem praestari contigerit, eos tanquam in arcum pravum conversos , & in offensionis lapidem, ac petram scandali positos praeter distributionum amissionem, si moniti a Praeposito, vel eo absente, a Uicepraeposito , seu antiquiore Canonico, non resipuerint, suspensionis a Divinis, aut acriori 3 Ibidem eap. . etiam poena volumus coerceri ) . 9 3. IV. A' Choro, necessitate, aut Ecclesiae utilitate, vel alia justa causa non cogente, non excant, neque Divinas Iaudes intermittant sub poena amissionis distributionum,horae , qua abfuerit, respondentium . Hujusmodi autem justa causa detineri censendi sunt Canonicus Poenitentiarius, Curatus, aut Sacrarii Praestetus, in eorum muneribus occupati, prout

etiam Canonicus Theologus, qui potitur distrib

99쪽

De strepitulo, ct Canonici ct c. 77

tionibus, & vacationibus pro tempore enunciato in Cap. 8. δε lectione Sacrascripturae. Divini deinde officii penso persoluto , antiphona Salve Regina , seu alia, quae pro temporum varietate recitanda erit, a non alternatim , prout hactenus fieri consuevit, sed integre ab universis de Choro pronunciari manda

', V. Punctatores proprio muneri, atque oneri exa, cte satisfaciant, quo jurisjurandi religione interpo-λ sita detinentur, collusione quavis, aut humano re-ι spectu posthabito . Ne vero, in discernendis casi

n bus , in quibus Choro addicti punctandi sunt, vel e

o contra , dubio aliquo , aut perplexitate turbari con-l- tingat, ac haesitare, Edicto de hac re a Nobis nuper, edito , inferius registrando , tu in Sacrario publice e- detinendo, conformentur. Stricte insuper praeci- , pientes Capitulo, singulisque ejus membris , Praepo-ὸ sito, Canonicis, ac Beneficiatis , in Divini cultus si praejudicium , & contraventionum ansam, & fomenas tum, fallentias invicem remittere, aut condonar i- audeant; sed transgressores , prout juris erit, pun-- ctari, & mulctari sinant. Veruntamen universos to-3 to corde in Domino hortamur, ut Divinis officiis ,1 non distributionum aviditate , sed Divini honoristi zelo , ac charita te permoti adesse festinent, verba illa Psalmi ex animo concinentes r Voluntarie facriai fleabo tibi , ct confitebor nomini tuo , quoniam bonum: es, ne audire contingat in die irae, & districtionis 4. Recepi iii mercedem tuam 6 . . VI. Capitularis conventus, statutis diebus, &pro Occurrentium negotiorum opportunitate ad fori mam Constitutionum congregetur, suo ordine sede: ant, sententiam suam modeste , ac sinh strepitu, ne

que jurgiis, aut scurrilibus verbis proferant ; Quae

100쪽

8 PARS III. CAP. II. ad Divinum cultum spectant in primis, & pro viribus

semper proponere , ac promovere satagant, caeteraque mutua cum charitate , ad Dei gloriam, & Ecclesiae utilitatem peragant. VII. Inter Canonicos, qui majoris Sacristae munia

exercet, sacrorum vasorum, & indumentorum, totiusque Ecclesiastici Thesauri, & Sacrarum in primis

Reliquiarum curam attente gerat, minorum Clericorum ministeria disponat; inobedientes, ineptos , a recto tramite deviantes, aut pravis moribus imbutos', & Poenitentiar, Eucharistiaeque Sacramenta singulis saltem mensibus non frequentantes corrigat; non resipiscentes pro suo arbitrio, & prudentia, dimittat, aliosque aptiores substituat. Aquamis Vinum , Hostias, caeteraque utensilia ad rem sacram necessaria , munda, pura ,&in promptu esse curet. Altaria pro temporum ratione a majoribus, minoribusque Clericis, ac Mansionariis respective ornari; lustralem aquam singulis hebdomadis renovari, Ecclesiam mundari, & bis saltem in anno, Paschalibus,& Sanctorum omnium Festis imminentibus , Aranearum telis, ac pulvere ejus parietes liberari facero non omittat. Missarum Celebrationem opportune, maxime Festis diebus distribuant, & ut una saltem summo mane , altera vero circa meridiem quotidie,

quantum fieri poterit, celebrentur, invigilet. A Domo Dei confabulationes, strepitus irreverentias, respectu quolibet seposito, viriliter arceat. VIII. Caeremoniarum item Magister sacras functiones diligenter,& ad Caeremonialis praescriptum, ac Ecclesiae Constitutionum normam, diligenter disponat , Thuriferarios , Acolytos , caeterosque Ministros de eorum officiis praecedenter instruat, ne

Propter eorum imperitiam confusio , aut perturbatio in agendis oriatur. IX. Quo-

SEARCH

MENU NAVIGATION