Theses selectae ex logica et metaphysica quas suscipiunt propugnandas Raphael De Simone e Regio Collegio et Ioseph Guerrieri in Collegio lupiensi Societatis Iesu anno 1844

발행: 1844년

분량: 11페이지

출처: archive.org

분류: 철학

2쪽

J Iedia humanae naturae ad capessendam sapientiam exhi hita in sensibilitate, intelligentia, ratiocinatione, conscientia, et auctoritate contineri ducimus. De eorum veracitate subdubita. re prudenter non possumus, nisi omnem humanitatem exuere velimus ; quod illis quidem accidit , qui intemperante aut etiam vana dubitatione, scepticorum instar, deleetari videntur. II. Ad inteIIigentiam duo pertinent, simplex obiecti Perceptio Diuiti su by GOoste

3쪽

et iudicium. Ut hoe essormetur comparatio aliqua instituenda est , quam SimPleX rei apprelientio omnino Praecedat opus est. Tantae autem persectionis habetur , ut sensibus comPctere nequeat, utpote qui ideis generalibus emciendis , sine quibus nullum iudicium confici potest, prorsus impares inveniantur.

iII. certitudo veritatis cuiuslibet ratiocinio comparatae ex primcipiorum firmitate a quibus legitimo nexu insertur desumi debet ; sed ipsa principia si primu sint demonstrationem resi- ciunt, pro qua aeque stabile motivum certo Praeseserunt , immediatam scilicet obiecti evidentiam , seu rei evidentem

intuitionem, quae ad certum assensum praestandum humanam allicit mentem. iva Scientiarum axiomata cuiusmodi sunt quaecumque generalem immediutamque veritatem menti obiiciunt, analytica et Synth lica tantum esse defendimus ; inter quae illud etiam pere lebre recensemus quod in veritatibus experimentalibus suturum simile esse transacto decernit. Haec porro omnia indirecte et per absurdum ad unicum tandem omnium absolute primum Principium reduci possunt, quod nobis est contradicti nis effatum K Impossibile est idem simul esse et non eSSe. Diuitiam by Corale

4쪽

Inter notiones quas deprehendimus eminent substantiae et eausae eonceptus. Horum Primus non est reponendus in comceptu qualitatum sensu Perceptarum ignotaque ratione coexistentium; sed in notitia rei per se stantis: alter non in duarum rerum successione constitui debet , sed , ut ad causamessicientem coarctatur, in reali et physico influxu entis unius aliquid a se distinctum quod antea actu non extabat Producentis. Qua quidem activitate creaturas donari contra ineast natistas mordicus tuemur. . VI.

Mens humana neque rerum omnium existentium essentias cognoscere neque in seipsis illas introspicere potest. Nihilo tamen minus eam ex variis atque diversis rerum distinetarum operationibus et proprietatibus at essentias ipsas reales investigandas tuto perungere posse contendimus. Quod vero creaturarum essentias attinet, eas, si in ipsarum existentia praescindimus, a natura et intellectu divino ita dependere delendimus, ut in absurda Dei non existentis hypothesi nihil possibile fore pro certo habeamus. vII. Licet obieetiva mundi realitas, utpote quae in iis veritati-Diuiti by Cooste

5쪽

hus quae experimento comperiuntur reposita sit , demonstratione non indigeat; attamen ad coarguendos tum transcendentales , tum vulgares ideat istas, et eos qui ex fide non ex sensuum et rationis lumine id riobis innotescere cavillantur , ratione etiam multiplici eam vindicuri Posse certo asserimus. VIII. , Panthesimus quem post priscos philosophos , Spinoeta cum rationalismi trameendentalis, et realismi absoluti fautoribus instauravit, et recentius etiam novis involueris variatum Ahrens radidit, omnigenis featet absurdis. Mundus non est Deus neque huius phoenomenon et evolutio ; sed suis constat e sentia et proprietatibus immensum a divina natura distinctis et discrepantibus. ιX. Deus autem qui mundi est sui remus artifex non ex praeexistente materia , aut sua substantia , sed ex nihilo et nulla adactus necessitate eum molitus est. Quare opiniones Depuis, Volney, Mirabaud, ejusque generis aliorum ueternitatem materiae tribuentium i Democriti, et Epieuri qui ex fortuito

atomorum concursu mundum efformatino esse eonfixerunt idemum Platonis et Zenonis qui informis materiei hypothesim invexerunt, impugnatas volum . Diuitiaco by Corale

6쪽

Finis quem sibi Deus Proxime praesdiuit in hac rerum

universitate molienda Praeter suam honitatem ejusque manifestationem nullus esse potuiti ad hune vero finem iussequen dum quamvis sui generis Persectionem eontinens statutis legi hus mi ndus totus collineet, non inde tamen divinum artificem supra aut praeter naturalem consuetumque rerum ordinem agere aliquando Posse , ut Sapientiam dominatumque suum evidentius manifestet, negandum est. M. Obieetorum impressio in sensoriis , eo Oris temperies , nervorum cerebrique motiones comitantur Iicet aliquo paeto sensibilitatis actum ; eum tamen in iis non constitui posse ineompertis esse debet. In eodem eonfusa quadam ratione sem-Per Perceptio alicuius obiecti continetur, quod ad illum σxcitandum sua etiam activitate coneurrit.

Humana voIuntas, appetitus scilicet rauonem consequens, in felicitatem numeris omnibus absolutam necessitate fertur; sed in terminata hona quae cum illa non necessario conneetuntur vera fruitur libertate. Hanc autem in hoc reponi arbitramur, Diqiti eo by Corale

7쪽

ut positis etiam conditionibus omnibus ad agendum requisitis, animus ac tiva qua pollet et eminenti, dixerim, Potestate, pro arbitrio se ipsum determinet actionemque ita eliciat ut eam cohibere, vel in contrariam commutare pro lubito potuerit.

cogitatio cum materia ita repugnat, ut ne divina quidem potentia inde efflorescere aut in ea recipi possit. Hinc humanus animus nec corpus aliquod aut eorporis pars nec qualitas quae corpus assiciat, sed substantia quaedum omnino sim- Plex esse debet. Iactatum itaque phrenologiae vel craniologiae systema a Gali et a Spuretheim invectum , si materialismi ab surditate viduari velit, nonnisi ut instrumenta sensibilitatis animi partes cerebri adiudicare potest. xlv.

Quum spiritualis substantia ea appellatur quae non modo sit simplex verum etiam ad materiam non definita et supra eo Oreum omnem ambitum sic evehatur, ut in operationi-hus snis materiae determinationes omnino transcendat, humanus animus apprime spiritualitatem sibi vindicat. Contra quam luculentissimam veritatem nihil plane ex iunctione eius cum corpore depromi Potest. Disiti sed by

8쪽

Animus neque a parentibus per traducem, neque Per manationem aut decisionem ipsiusmet divinae substantiae originem suam habere potest. Quare dumtaxat ub emcacitate potentissimae supremae causae repeti debet, quae nulla praevia supposita materia ex nihilo ) eam educit cum corpus organis rite ad vitales functiones obeundas instructum coniunctioni illius idoneum evaserit. XVI. Praeterea eidem animo immortalitas constat ita quidem ut lato corporis superstes, vita fruiturus sit, et a nullo unquamessiciente sua existentia privari possit. Id quidem ex ipsa animi natura et divinis attributis adeo evidenti ratione deducitur ut insanire prorsus ii videantur qui veritatem hanc quae cum humano genere inveteravit ut suis passionibus blandiam

tur in dubium revocare non erubeSeunt.

XVI l. Neque Empirismus Lockii et Condillachii , neque formalismus Kantii caeterorumque transcendentalium, et ecclecticorum ratiotialisinus veram idearum originem suppeditant. Ad eam explicandam modo humanae naturae consentaneo vis quaedam Diqiti eo by Corale

9쪽

animo ingenita statui debet, quae in obiectis sensui propositis tamquam a materia cognitionum, eas sibi notiones detegat quae ad intelligentiae ordinem pertinent.

XVIII.

Quidquid contra cavillatur Mntius, non modo ex Primis humanae intelligentiae principiis sed etiam multiplici argumentorum genere Dei existentia luculentissime evincitur. Huic si addas impossibile esse plures Deos comminisci; eiusdem summi Numinis unitate constituta, una simul atheismum, duali mum, et pollineismum inter insanias reeensueris. XIX. Licet humani ingenii imbecillitati persectam divinae naturae ingestionem assequi non datum sit , id tamen ei fas est procul dubio definire, ut Deus esse dicatur Ens supremum a in necessario extans, perfectiones omnes sine Iimite, desectu et compositione ulla continens , infinita intelligentia, ac immut bili perfruens voluntiate. XX.

Denique elucet in omnibus quae mundum constant et e Diuiti eo by Cooste

10쪽

ornant ipsius Dei sapientissima providentia, ita sane ut non solum ad genera rerum aut nobiliores ereaturas, sed ad singula quoque indiVidua infimasque naturus sedulo protendatur. Immo ipsa mala quae rebus admisceri deprehendimus, quin divinae gubernationi veI minimum adversentur eamdem sul- gentissime comprobant atque patefaciunt.

SEARCH

MENU NAVIGATION