Academia habita coram illustrissimo, ac reverendissimo D. D. Alexandro Zondadario archiepiscopo Senensi Seminarium Senense cum primùm Seminarium suum inviseret

발행: 1715년

분량: 49페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

2쪽

murranino, ac REVERENDISSIMO D.

D ALEXANDRO

ZONDA DARIO

ARCHIEPISCOPO

FELICET ATEM

Uod tenues host Ingenii conatus Minnignissimis nuper

auribus tuis exce

ptos, Praesul amplissime, oculis modo subjicimus, & evulgamus, hoc

quiis

3쪽

quidem facimus animo, Ut, quan

tum in nobis est, diutissime perse-Veret obsequii erga Te nostri prima significatio . Debueramus quidem

eruditas aures timere, quo die ausi fuimus domesticae, atque umbratilis exercitationis materiem in publicam lucem educere; nunc Vero

optime de lucubrationibus nostris sperare debemus, quibus contigit ab eximia Sapientia Tua non improbari . Hac freti, cujus tutelam, praesidiumq;prςstantissimum etiam,atque etiam venerabundi rogamus, flagitamusque, severam cujusvis Aristarchi censuram non formidamus. Ridemus insuper quorumdam cribminationes , quibus traducimur ,

tamquam dehitarum Tibi laudum non parcissimi tantum , sed om-

4쪽

nino incuriosi ea temere congesseri mus, quae ad jucundissimi adventus

Tui celebritatem non pertinere perenitus viderentur. Cujus quidem nostri instituti desensionem satis superque in Academiae Praefatione susceptam esse contendimus. & unicam modo rationem reddere contenti sumus. Verendus enim vero Tanti Patris aspectus gravitate ista, qua pol'les, ac majestate jamdudum filiorum

animis obversabatur . Famst enim, quae omnia de Te egregia narrave ,

rat, & singularia, Te nobis pinxe, rat, & quidem ad vivum, in imagiunem Summi Viri, hoe est sola Viis

tute contenti, alienosque plausu despicientis.Visum proinde est g noststra potissimum conditione prorsu alienum Te praesentem onerar

5쪽

laudibus, praetentisque honestissimae gratulationis ossiciis, Modestiae incomparabili exquisita suppliciae,

adornare. Hanc nostram in Te laudando moderationem, ac parcita

tem scimus Tibi accidisse gratissi

mam , quod nobis unice fuerat Optandum ; sed neminem insuper , modo rem bene pensare Velit, futurum credimus, qui nobis id vitio Vertat, quod Tibi placuit aequissimo rerum aestimatori. Quid quod dissicilius omnino fuerat tuarum laudum principium invenire, quam finem p Quem enim honi omnes diligunt, timent impii, filii verentur,

commendat Patria , atque eXterae

Gentes suspiciunt; Quem amat Gallia , amat Iberia, desiderat Roma; Cui Princeps favet, Cui summus denique

6쪽

nique Sacerdos quovis elogio majus Angeli nomen imponis, eum litan-

tum nequeant commendare, qui nolint, nolimus autem prahcipue nos,

quibus nihil antiquius , quam inge- Pnio, studiis . ihi prona in obsequium 'voluntate dilectissimae Tibi prae crateris Virtutibus Modestiae litare. Excipe igitur , Illustrissime Domine, qua soles facilitate, quo Vultu primum eXcepisti,Nominis quidemTui

cultores eXimios , ut ut laudatores

parcissimos.Quamquam quis scit, an haec sit laudum summa, Tuos publi- ce testatos esse, Te nihil minus velle,

8쪽

Adem serE est, Illustrissime Praesul , inge

niorum , quae agrorum cultura 3 ut enim

aliud mite solum, & aliud triste, foecundum M illud, & ferax, hoc vero macrum, & nudum, omnia tamen pro cultoris industria , quantum eorum natura patitur, Domini votis respondent, ita & Iuvenum ingenia, quorum certe alia sunt aliis dociliora, magis, vel minus fervida, acria, tarda, imbecillaque, optima praeceptorum institutione formantur, vel foecundantur, varios quidem , sed dulces aliquando , & benE coctos Sapientiae fructus allatura tempestiva maturitate. Hinc benE , ut omnia, Venerabiles Sacr sanctie synodus Tridentinae Proceres, quorum lege sancitum est, ut singulae Ecclesiae singulas huiusmodi domos haberent juvenum disciplinae dicatas, sumpta ingeniosissimε transatione ab ipsis rei rusticae operibus, non alio nomine, quam Seminarii illas nuncupari voluerunt; Quippe, ut vitium tenelli pal. mites , antequam in vineta transserantur , lentas, ac primas radicum fibras agunt in Seminario, ut olearum stolones, aliarumque arborum surculi ibidem veluti erudiuntur ad futuram

ει unditatem, ita ia his domibus suam habeti Ecclesia paedo- A tribiam

9쪽

2tribiam. ingenuorum adolescentum institutioni paratam, hoc est mysticae Engaddi vineae providus cullos hie alit novellas plantas, quibus laeta pomaria , amoenaque olim arbusta Opportuna identidem substitutione virescant. Quae cum ita sint,

Praesul Amplissime, jure quidem optimo omnium laudibus excipitur, & plausu singulari incredibilis illa benevolentia, Namor Vere paternus, quo e tantae dignitatis falligio demittis oculos providentiae tuae in hunc, ut verum dicam , non infin-cundum, non inamoenum tuae ditionis agellum . Nos ver

quid facimus inter plaudentis Urbis encomta , inter omnium ordinum acclamationes, & inter Patriae gellientis effusa gaudia pro dudum optato Amantissimi Pii loris adventu p Animus quidem fuerat rhetorices prata omnia pervagari , & si qui in iis flosculi vel sponte 1ua enascentes, vel nostra etiam, quaecumque illa sit, cultura non inamabiles occurrerent, omnes decerpere, millosque Poeticis laureolri tibi sacrare . Sed quoniam sublimes inter virtutes tuas, nostramque humilitatem, puerilesque conatus nihil omnino commune else cognovimus,

unam prae omnibus Excellentibus illis animi dotibus commendandam nobis esse intelleximus, quam Tu reliquis praeire jubes ad arcendos hominum plausus, moderationem dico animi singularem, quae silentio potius admirantium laudatur, quam verbis. Interea vero, ne, dum de Te omnes loquuntur , nos non uno nomine tui sileamus omnino, de iis tecum agere statuimus , IllustrisTime Domine, de quibus novo cum Domino,& fundi alicujus possessionem nuper adepto villicus Procura tor agere consuevit. Ille postquam ex edita quadam specula agrorum fines Hero indicavit, solicitus postulat, ut singulas vallae partes pedibus, vel saltem oculis lustrare velit, suosque illi Iabores, industriam, ac fidem probare studens, & validis iuvencis subacta novalia, & dispositas in quincuncem arbores, & hortensibus herbis virentem vallem, & collium clivos consitis ordine vinetis amoenos, & quidquid demum vel ad delicias, vel ad fructum solers excogitavit industria in nemo.

10쪽

----αre, in saltu, in pratis, in viridario herilibus oeulis non sine multo verborum apparatu proponit. Studet quippe Villicus vel primo in colloquio sibi Dominum demereri, ejusque animum explorare, culus ad nutum omnia deinceps in rei rusticae procuratione disponenda sibi esse non nescit. Ergo in hunc veluti hujusce Villulae tuae agellum quoniam clementiae tuae placuit descendere, cursim considerabis, Illustrissime Domine, culturam campi, quosque ex illo fructus postis colligere, quive tibi inde reditus sint proventuri, qua polles acerrimi ingenii vi, statim perpendes , Utque allegoriae velum tandem abi)clinam reddituri tibi sumus instituti nostri rationem , studiorumque , quibus in humaniorum literarum disciplina occupamur . Et quoniam universa exercitatio nostra complectitur, quae ad elegantem, &perfectum Oratorem, bonumque Poetam spectare videntur , ideo si quid in utraque facultate profecimus indicaturi, specimina quaedam dabimus, sin minus Auditorum expectitioni paria, viribus saltem, conatibusque nostris non inaequalia Quoniam vero nemo unus, ut credo, te. gitimo militiae titulo, vel in Oratorum, vel in Poetarum caastris ilipendia mereatur, nisi qui tesseram habeat emendatae latinitatis, vis praeterea , & robur latinae linguae , cujus apud

nostrates non nisi cadaver quoddam , vel enerve corpusculum superest, eruendum est e ruderibus antiquitatis, & ab iis ipsis auctoribus, qui artium illarum praecepta tradiderunt, est diligentillime colligendum , ideo prae omnibus Ciceronem , eigilium, Horatium, Catullum, Propertium, Tibullum , B nonnullis Martialem bonorum veluti exemplarium optiama nobis proponenda esse non dubitavimus. Utinam enuncia ta illa maximorum certe virorum nomina venerati, dum suis

blime illorum dicendi genus, doctrinarumque omnium , leporis omnis, suavitatisque refertissimum aemulari contendimus, utinam inquam niti non videamur ceratis pennis , & audacis nimium Iuvenis fabellam praecipiti casu non renovemus. Quid tum vero Audit. ornati ismi Prillabit certe magna ausos prici-

A a Pites

SEARCH

MENU NAVIGATION