Diatriba de mutuo, non esse alienationem. Adversus Coprianum quemdam iuris doctorem. Auctore Alexio a Massalia, domino de Sancto Lupo

발행: 1640년

분량: 203페이지

출처: archive.org

분류: 상속법

2쪽

probatur, non esse alienationem.

ADVERSUS COPRIA NUM

UuM nuperin has provincias e Gallia venissem ad visenda loca & homines noscendos, commodum hanc urbem ingresso,& more meo qua 'renti quid novi, paene priusquam de hospitio mihi providissem, nuntiatur,mirum opus sub praelo fervere, repotius ac fruge,quam specie aut mole magnum . In eo introduci umbram Petri Cunari excitatam de locis plurium a quodam eius discipulo, sed minacem, & Salmasium in crimen Vocantem laesorum morum Manium . Ubi eum virum umbrae offensae reum postulari vidi , tanto maior cupido incessit cognoscendi quid rei esset, aut quid ferret tam animosa &pro ita ambitiose ostentata, a a potius

3쪽

DIATRIBA potius quam intentata accusatio. Novera Salmatium de nouitiae. Popularem meum tenebam. Sciebam, non incelebrem eius apud eruditos este famam. Vix etiaq1 -- hi persuadebam, quae humanitas eius ab omnibus praedicatur, tam immane & inhumanum facinus ab eo cogitatum,nedum attentatum, ut sepultos cinercs cuiusquam inquietare vellet, multo minus Cinaei,

cum quo & amicicia dicebatur coluisse. Suspicabar igitur, id quod verisimile magis videbatur, non solum φαν Πών, sed etiam συκοφομπικον huius operis esse argumentum, quaesitamque causam ab adversariis & aemulis, qua eum apud omnes ii odium & invidiam adducerent, sicut antea factum ab iisdem in aliis audieram . TotuScram in tantς rei expectatione & ardentissima cupiditate sciendi an vere auguratus essem, cum tandem paucos post dies pilae omnes compitales dc ianua Academiae grandis & mirifici operisTitulo notat legentibus patuer . Ad typographum

accurro propere ut mihi compararem

cam Apologiam pro Cinaei Manibus contra Salmasium . Ibi tum dicit Typographus, circa partionis finem adhuc opus gemere, & in exitu laborare. Post triduum

spe este bene iuvantibus Nixiis diis prodi

turum .

4쪽

D E M u Τ u o. 1.1Γum , . In tempus illud incidere advenam Curatorum,quibus nondum cuiquam ibatus ille foetus estet monstrandus δί ODerendus, ut scirent Academiam suam, ut I fricam,semper aliquid novi parere.T Cnirari cum me dicerem, tanto ante Titu os librorum proponi Vaenalium, quam

tendi possent, respondit typographus, ita

meritum esse libri, ut hac arte exacui incendi deberent ad eius' lectionem studiosorum animi. Ea gratia mittendum etiam esse Amstelodamum, utiliter nova publica excuderetur, quo sic per Omnes orbis plagas nuntia fama de eo rueret', spargeretque passim, in hac Academia vivere qui Manes , id est, umbras , violare 'auderent,& qui scirent violatas vindicare

Ita ab eo discessi ad patientiam tridui condemnatus. Sed subinde inter vias hospitiurepetens dicebam, Iuno Lucina fer opem, ω φίλ' Post triduum Manes mor tui in scenam prodibunt, cum accusatore, id est, umbrae patrono , & reo. Quis pro reo diceret, etiim apud me inquirebam. Quinetiam me destinare huic advocatio ni audebam, si is cuius maxime interest, larvis & maniis, sive larvatis potiuS ac maniacis, respondere non dignaretur . HOC emenso dierum spatio , tandem ad me al-

a 3 latus

5쪽

6 D1ATRIBA latus est musteus ille liber a praelo adhuc madens fumansque, tanquam scelus a m tris alvo sanguinolentus, auctore ac patre quodam doctore in utroque, umbratico Plane advocato. Statim avide libellum in manus arripui , totum lectione devorandum, ea praecipue parte quae Manes iq-sos defendit. Sed patientiam meam iterii advocavi , dum quaero quid hominis esset ille coctor duplicis iuris , & utrum in liquido an crassint iure decoquendo subse istius eius esset ingenium ,. Cum igitu de eo percontarer, ita reperiebam: Caetera nauci non esse, sed acre satis Sc animosum alias videri pugnatore cum theses publice ventilantur . Tantae tamen eruditionis esse ut potuerit pusillam logicam iuridicam concinnare ex alieno compilatam totam. Magnae praeterea spei iuvenem ab omnibus iactari. Ausum quippe esse sperare iuris cathedram, sed frustra. Non propterea tamen animis concidisse,

nec specula excidisse, sed ubi viderit logi- cam Amesii parum sibi profuisse, viam, aliam munire ac defabulare coepisse qua ad speratam illam suam amplexandam surreperet'. olim Romae censeres de senatoribus factos, istum velle de censore Senatorem dc professorem fieri. Per

6쪽

DE Mu Tu O. Tensuram itaque & reprehensionem alio- um longe se meliorum callem sibi facereronisi qua ad suggestum profestarium e- l epere . Si haec ρο υνδες nihil traheret, de bolus iste adhuc hiantis e faucibus absirraheretur , tum ad mulas suas defricandas hunc Ventidium esse reversurum, 'id est, theses oppugnandas. Quo in exercitio ubi consenuiuet, ad paucos esse abiturum , id est, a professione reiectaneos, qui indigno thoc honore vivi essent in- εVenti. Ita omnes iudicare mortalis iste mihi narrabat de libelli fine & auctoris proposito, nihil humile spirantis δc maiora sperantis Deinde quqsivi,quibus ami- cis ille in urbe uteretur . Ubi nominati mihi sunt, atat, inquiebam, hoc illud est . quod ego suspicatus sum. Illi amici nimirum hunc velitem & rorariu se subornatum submiserunt, qui punctariolis pu- gnis eminus lacesseret adversarium cum V , , quo pede collato iunctique viro viri consistere non sustinerent. Dimissi, meo bibliopolain capto ad percurrendum libro, plura me ac certiora de consilio editoris cognituriim esse putavi, deq; eius doctrina ex ipsius operis lection . Ibi primo suaviludius iste pavidum se contra Salmasii iurgia fingit, dc minis eius territum du-

7쪽

I DIATRIBAbitasse an scriberem Tandem ergo inte ritus factus, eam sumpsit in ventre confidentiam ut malum sibi cacare ausus sit hic turdus. De Salmasio tamen vanus hic illi metus fuit & terror plane panicus. Solet ille solos Phoenices deplumare , Caeteras

aviciorum minutias, graculos , monedum 1as & corniculas corvulosque insuper habet minaciis conterrere quas potest manibuS conterere. Hanc itaque Corniculam

Aesopicologicam mihi devellendam reliquit, dum ille in pulcherrima seculi sui

volucre suis coloribus depingenda, & exornanda pro suis virtutibus occupatus est. Sed & quas minas Salmasii putat decoctor iuris utriusque Coprianus , conditiones sunt quas proposuit secum de veritate disceptaturis, gratiae a se ineundς maximetsi recte reprehenderetur, vapulandi si se

Cus carperetullo. Cum alterum tenere non

potuerit iuridicologicus histrio ut gratiam iniret, alterum quod vitare noluit, ex conditione pati habet necesse, ut vapulet '. Nam Salmasiti argumenta quae re futare aggressus est, adeo ineptis ac futilibus rationibus impugnat,ut dubito,utrum minores in logica Rami pro sectus fecerit, an in iurisprudentia Cunaei. Apparet Certe ex eius resposionibus,vere ac splidae & ve-

8쪽

v a Mu Tu Q. - teris in lare scientiae perparvu aiit nullum habere gustu, in ea autem rabularia quae arguit 2 arguitur , utcunque esse exerci latum . Salmasium ait minus esse iurisconsultum. Poterat minus adhuc dicere, is negare in totum esse iurisconsultum .

Nunquam enim ille se pro iurisconsulto

venditavit'. Tanto turpius est istis magnis iurisconsultis & maximorum iurisse consultorum discipulis,aliquid eos doceri vel dedoceri posse ab illo qui non est iurisconsultus. Sed nec opus ulla iurisprudentia ut hoc teneatur. Solus sensus communis id percipit '. Alienatae quippe mentis esse oportet qui mutui dationem esse alienationem velit'. Sed priusquam in eam disputationem descendamus, dc r tiones Copriae legalis discutiamus, crimen illud diluendum est, Manium viola-orum Cungi, quod Salmasio enim pe-Πκως b isto ardetione intentatur. Poterant 'erte ferri ineptiae & magnifica legicrepa erba, si 1 calumnia temperasset, ac nisiligis scelus addidisset'. De laesis Maniis quςstio est.Cuiust Cunci A quo A SA-asio. Quis hoc diciti Manius, terrae .fi- s. Hinc in titulo libri grandibus litte-

9쪽

io DIATRIBADtuM SALMAsIuM. Ut de nomine primu patrono isti Manium Maniarumq, quibus i iis, pueri terrentur, faciamus, quis iustius potest arcessi Manium violatorum reus quam

qui Manes Christiano affingit in Christi fide ac spe defuncto Z An religiose d

anima Cunari loqueretur qui apud inferoseam esse diceret i Quid sunt Manes apud illos qui Manes esse aliquos finxerunt , nisi

inferi ipsi,aut umbrae mortuorum ad inferos in subterraneis regnis relegatae Z Quo

rum animae erant Caelo receptae, eorum

Manes apud inferos collocavit antiquitas

gentilium. Hi Manes fuere quasi simulacra corporum anima carentium, larvae & umbrae, quae dc M' Graecis, & es Q.

καμον ν . Quis huiusmodi larvas & Manes nisi larvatus dc maniacus defunctorum in Christo piorum animabus attribuat Z Sed concedamus argutulo iuris par-dotribae, more veterum paganorum loqui qui novam iurisprudentiam se statur , qua in re Salmasius Manes Cunari laesisse ei visis esti An monumentum eius diruiti cineres & ossa emit Z terram illi gravem imprecatus esti Si aliquid horum fecit, certe reus est laesoru Manium Cunari, & merito iste umbrarum vindex pr ceptori suo nunc

dest. Ubi in titulo ad conflandam invi- diam

10쪽

diam salmasio ea criminis subscriptio illis verbis quae supra retulimus concepta est, in ipsa peroratione longe levius est quod obiicituita. Minus religiose tantum vellicare Manes Cunari Salmasius ibi dicituta. De hoc ipso igitur consistamus& ad lineam stemus. Ubi aut qua in rovellicavit manes Cunaei Salmasius, ut minus religiose id se fecisse ostenderit Z An quia publicavit quod in colloquio privato de mutuo, & aliis quibusdam iuris articulis inter se aliquando disputarunts Nui quam hoc Salmasius fecisset, nisi illud ipsum colloquiu scripto a Cunaeo consignatum de inter schedas patris repertum Blius eius multis amicis paternis ostendicset, ac legendum dedisse . Quorum plerique Salmasii hostes capitales, coeperunt assim hic & aliis in locis sermones sere-e, inventum esse in scriniis C unaei scri- tum postumu quo Salmasius egregie de-riCaretur & vapulare . Praeter veri fi-- Cum multa de eo scripto iactassent ziam apud quosdam procerum Salmasii alevoli , coactus est in Praefatione ad briam de Modo usurarum quaedam de eo illoquio inserere, quς prorsus coueniunt m scripto Cunari ut postea eo viso idem

Imasias comperit. Illud quoq; ut vide'

rema

SEARCH

MENU NAVIGATION