Th. Bartholini Dissertatio anatomica de hepate defuncto novis Bilsianorum observationibus opposita

발행: 1661년

분량: 81페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

1쪽

FUNCTO

Celeberrimum Virum

D D ANTONIUM

DEUS INGIUM

Primum, Principiss ibidem Gubera natoris se Prosincia

Ajorem δc a me de pubIieo πω tiam meruisses, Clarissime Deu singi, si neglectis Bilsianarum partium faetionibus, sub proprio Λa v

2쪽

Τae. BART NOLINI vexillo, experimentis proprijs 6c rationibus pro Hepate Defuncto reducendo aciem centra me instruxisses. Iam infestiora mihi ti- dentur, quanquam minus terroris incutiant, quae non semel forti animo tela excepi δe sustinui ex illius pharethra, quem tanti esse credidisti, ut patrocinium illius in Te sesciperes. Mirantur mecum alij q ibus publicis in Medicam Rempublicam meritis innotuisti, quae causa Te ad illius admirationem de cultum impulerit, cujus artes obscurae, Praetorio tamen jure sibi apud omnes authoritatem imperat. Scilicet aegerrime Nobilis ille tulit, quod argumentis nulla prorsus bile consipersi, dubia nonnulla in Spirilagio secundo proposuerim, antequam pleno consensu in sententiam illius descenderem , hinc conviiij s liberali manu me meamq; famam oneravit, de per subornatos, librosq; verbis acerbis graves obruere conatus esset, si vel minis vel tyrannide aliqua liberi spiritus homo dc extra illius imperium constitutus, potuisset debellari. Te vero an nobilitas illius terruit, ut inter cIientes. & adulatores ejus numerareris, invidiamq; alienam in Te transcriberesi Non

inducor ut id credam, Nam in libera Re

3쪽

animum geris. Recte Petronias: iuna est nobilitas argumentumq; coloris . Ingenui, timidas non habuisse manus. An miraculorum magnitudo oculos tuos perstrinxit, quae orbi promituntur Certe jam ea vilesciant oc pene evanescun t. Multos artificium illius in stuporem rapuit. quo praeparata corpora a putredine, velut balusanio condita, fertur conservare. Sed speciosa promissa eventus destituit. scripsit enim nuper ad me amicus, balsamica ejus corpora nunc valde madere, nunc justo sicciora, velut

pulverulenta videri, quam diu igitur sint d ratura, iudicent salis & aluminis naturae gnari, quorum quoq, beneficio brevi artificium illud publice prostabit quod magno pretio Principi cuidam Germano divendidit mereator nobilis, ut spes sit ad plures secreti h

jus notitiam dimanaturam. Quod si interea balsamica corpora admirari velis, ad nos quaeso transeurre, ut Venstermanni Nobialis Mum iam curiosis oeulis speculeris. Per- texui illius Historiam Cent. I. Anat. Rar. Hist. ca. Ex illo tempore uxoris quoq; Ven-ster mannianae loculus feralis fuit apertus a

milite spe praedae de defossi thesauri, repe A 3 sumque

4쪽

tum , cadaver prorsus integrum, aridum omnibu, suis partibus illaetum. Sedula opera utriusqi cadaver iterum perlustravi, ut pleniore fiducia insuetum ostentum ad Te perscriberem. Effluxerunt anni LXX. dc amplius post illius lepulturam, post hujas vero obitum anni XXX, I. Utriusq; tamen jam eadem siccitas, magnitudo, forma, color idem, pernae fumo induratae similis, sed pondus

adhuc diuersum, quanquam enim facile utraq: mumia a nobis portari manibusq; elevari possit, femina tamen gravior est , forsan quod in conspicua oculis nostris humiditas adhuc intus lateat. In viro crinium rubrorum vestigia conseruantur, Ungues tam n in Etraq; deficiunt in pedibus manibusq; , quia tendinibus exsiccatis & Contractis contineri suo loco nequiverunt. Causam necdum aD sequutus sum quae haec sola cadavera incor-Yupta tuetur. Vesp:llo templi rogatus, negavit vel in coemiterio vicino, vel sepulchris templi aliis, praeter ossa ex cadaveribus quicquam comparere. Patet hujus cryptae su terraneae fenestra meridiem versus, 3c es Llam solum e lΙ argillaceum, an vero hinc promumiis hactenu, conservatis aliquid lucis affulgeat, Tu, Vir naturae perite, apud Te deliin

5쪽

Da HEpATE DE Iu Ne et ..deliberabis. Interim bono esse animo Bitisu in jubebis, autorq; sis ut se quoq; ab imteritu balsamo modehiae vindicet, nisi illis

annumerari malit quos facatius ille morum castigator Luctahus in Necyomantia mortuos Juvenes, sed integros in inferno vidit. maxime AEgyptios, propter IIIam condiendi effi- ' caciam. Nec altera illius seetio sine cruore,

hujusq, de loco in locum propulsio, Te tam topere turbet. Quid quid enim huic artificio subest, vinculis debetur & circulationi, quod

nuper meus Stephanas clarius demonstravit.

Et quanquam mysterium subesset, judicat

tamen Doestissimus D. Barbettius, inutile esse tale secretum, quod oeconomiam corp ris humani turbat potius, quam illustrat, omnia enim vasis sanguineis teneriora dif-

rumpi, atqui illa satis clare nobis esse depicta , ut novi quid inde melioris frustra e pectetur. An igitur veritas alia Tibi placuit . ut illa castra sequereris Id equidem credo. sed quomodo pro illius veritate pugnare potuisti, quam ipse Bisus secretam sibi servat,

nulliq; mortalium 'revelat ante numeratam

ingentem signati argenti summam. De ignotis ne judicandum , aut affirmanti Bil si1 statim credendum, ante visa experimenta Z: - Λ ε . ' Quan-

6쪽

a TH. BARTHOLINI inantum intelligo, nunquam Tu, Vir perspicax. ad illius sacra admissus es hactenus, nec ullus alius peritior, qui de promissorum veritate testari posset. Si nudam apertamq; Naturam nobis sine velo obscuro exhibuiuet, artesqi suas apertius orbi erudito prodidisset, de probasset, sine haesitatione ambabus ulnis amplexus tecum fuissem Bilsiana promissa,& Hepati denuo; es em gratulatus de purpura recuperata; sed tamdiu dubitavi, donec manifestius cuncta. paterent. Enimvero quaecunq; ille pro Hepate restituendo, de Tu pro utroq; defendendo molitus es, conjecturae merae sunt, ansarnq; dubitandi post se relinquunt, quum alia subesse possit ratio, quam a vobis tingitur. inam diu enim oculis non Pater , chylum per venas mesaraicas hepar intrare, tam diu negamus Hepars anguinisco ficiendi princeps esse organum, & quam diu chylo candido non turgent eadem vasa ut sne ulla dubietate chylus verus proxime e intestinis adveniens dicatur, tamdiu pernegamus chylo ad hepar vehendo vasa illa esse destinata. Fidimus hic dc ubiq; oculis, non conjecturis, nec dubiis colorum miscelis. Clara vero veritas pro Corde pugnat, in quod per thoraci cum Lacteum visus fuit chylus

7쪽

lacteus defluere ex prima Cl. Pecqueti obseruvatione, quam presio vestigio sequuti sumus. Quis tam Argus unquam fuit, qui in Hepate delatum candicantem chyli liquorem viderit Vos vero qui sanguini chylum miscetis postquam Intestinis excidit, confunditis distinctos liquores, & distincta Naturae vasa, ut rectum firmumq; de mistorum liquorum cursu judicium ferre nemo sine prae judicio valeat. Clara dc perspicua esse debent, quibus novae

hypotheses innituntur, ne tandem ad confusum chaos redigatur Ars illa, quae, quia sensu manifesto&distincto nititur, pro certissima habetur. In eam curam utriusq; industria incumbat, ut ex manifestis veritas eruatur, nec ullo fascino Oculos nostros ectast i narinobis patiamur. Hac spe animatus cursorio oculo dc amico, eruditissimam tuam De Eepatis Osιio Dissertationem, nomini meo amice inlari p-tam, pervolvi, sed unum ibidem in Te desideravi. Ignosce quaeso, mi Deusino, quod libere tecum agam dc nascentis amicitiae expcriar fructum. Nimia facilitate peccasti & ignotorum experimentorum applausu. Facilis

fuisti ad illa amplectenda quae verbis tam speciosis orbi Nobilis Bilsius promisit ut vclo s lactis

8쪽

Iactis gallinacei sperare inde possis haustum,

quanquam nunquam ex experimentis illius quidquam ipse videris, solo auditu contentus, immemor verissimae Luciani laudati sententiae Quom. Conscr. Hist: - οφθαλμων ἀπιτο ρα : aurei quam oculi minus fide dignae. In hac credulitate dissentit a Te, Viro alioquin extra vulgaris dissidii aleam posito, animus meus incredulus, qui oculos inanibus junxit. Non nego hominibus eruditis de in Arte exercitatis esse habendam fidem, ijsq; qui illustria suae fidei dc sinceritatis Orbi erudito specimina dederunt, ut ijs secure credi possit; at illi applaudere, proq; illo acriter pugnare, tanquam pro aris Sc focis, qui Sc literarum dc erudition Is est ignarus,

nec ab erudito orbe in numerum authorum fide dignorum adscitus est; nescio an sine existimationis fiat detrimento. Scientia tua praeclara, qua hactenus magno tuo merit Oinclaruisti, abusus es in eo defendendo, qui nostris sacris nunquam initiatus est, tu qῆ facilitas tantum a Te impetravit, ut inimicum ordinis profestarii, cujus ipse haud p

sirema pars es, Sc rudem literarum humaniorum, artisque Medicae osorem publico Commentario & laudaveris, δc propugnaveris. Frin

9쪽

stra Tibi Hippocratis nostri Iusiurandum inmemoriam reVoco, quippe ipse magno Auditorum commodo, Academiae splendore 3c propria laude, medicinam doces & exerces. Patere tamen pro humanitate tua, ut neglecti iurisiurandi Tibi exprobrem audaciam. Praeceptionum enim δc auditionum totiusq. tuae disciplinae participem illum fecisti, qui tantum abest Medico juramento nomen fidemq; dederit, ut Sc Medicos omnes veluti fungos prae se alto iuper cilio spernat, dc contra Hippοι ratis nostri juramentum mercede de syngrapha artes suas edoceat. In malam' partem noli interpretari libertatem meam, quod sine fuco Tibi aperiam, quid displiceat. Non negabis mihi tuam facilitatem, quam in credendis Bilsianorum secretis prodiga manu profundis, certo enim credas plurimum apud me publicum tuum juvandi studium aliaq; merita valere. Quid autem ab illo gratiae referes, tempus aperiet de subolfeci modo, sed reticeo, ne inter vos feram inimicitias, parum profuturas. Sed nolo illa taediose Tibi exprobrare, quae pro veritate, seposito supercilio, in Te suscepisti, speciosis experimentorum novorum titulis inescatus, optandus Tibi potius rei speratae optatus suc-

10쪽

cessus. Ipsa quod spectat Bilsiana factionis

experimenta, quibus in integrum restituere Hepar exauctoratuBilsius non ita pridem magno conatu attentavit, ne verbum amplius asdere stetit sententia. Nuntium enim illi remis, & Res sibi suas habere jussi. sicut ex

Epistola mea ad Stephanum meum perspexisti. Malam enim gratiam inii, quod sine dubitatione in dicta illius non consenserim, Ac diras nullo meo merito impetravi, ut ab istouIcere manum inposterum sim retracturus. Tuam vero in gratiam omnia volo, tecum sermones miscere vacat, propter veritatem de veritate inquirere, dc cum dapientibus apud sapientem dubitare. Omni officio devinctos nos haberes, si funeratum Hepar ex busto revocare posses, aut excusso somno ad pristinam vigilantiam reduceres, si quidem alto sopore tantum, ex tua opinione, immer sum actiones consuetas susipendit ad tempus, non neglexis. Fuit, fateor, annus qui hunc praecessit, Regibus amicus, quo imperium situm juste recuperarunt, qui iniuste amiserandi. an eadem Hepati tumulato vel in exilium acto fortuna adspiraverit, justis de causis dubito, quum necdum sociorum suorum foederi renunciaverit CI, in subsidium hactenus

SEARCH

MENU NAVIGATION