Medicinae praxeos compendium ad mentem clarissimi E. G. Clarke auctore A. Spedalieri physiologiae et anatomes comparatae in regio caesareo Archigymnasio Ticinensi professore

발행: 1816년

분량: 335페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

las furfuraceas abeunte; ungues incurV-tur ; rigescunt digitorum articuli ; venae

crurum Varicosae et cuticula in amplas elevatur vesiculas; ulcera circa malleolos nascuntur ; facies lurida, icterica vel atro colore tincta; maculae subrotundae aut irregulares in manuum dorso, posteriori brachii Parte et genis erumpunt ; squallent et lippiunt oculi ; palpebrae intumescunt; partes Vero quae solis actioni sunt libere e positae, magis assiciuntur, his squamea cutis assurgit, cui dein roseus rubor et sursura ea cuticulae separatio accedunt; omnes aliae corporis partes quae sunt vestibus minnitae rarissime vitiatitur, at si nudatae soli OXponuntur eodem vitio assici possunt; cutis haeo deturpatio primo. Vere erumpit, autumno et hieme protinus evanescit, Vere autem sequenti recrudescit. Morbus interdum per totum systema diffunditur, artuum tremor, musculorum rigiditas, vertigo, amau-xosis, visus hebetudo et auditus desectus ingruunt; aegri tristes et pavidi insomniis VeXanlur, torpent et exiguo labore laxantur; pulsus arteriarum tardi et inaequales; accedit vitae tediunt, et melancholici lugent, silent, hominum consortia fugiunt, modo

252쪽

CA UEXIAEas externa reformidant, et Deum vindicem timent, modo cogitabundi et immobiles in terroganti haud respondent, obmurmurant, mortem ipsam propriis manibus intentant, in aquas et puteos se praecipitant. Μulieres prae viris hoc delirio laborant; petulanti salacitate correptae ruunt in Venerem ;cardialgia, pica, ructibus acidis et vomitu

vexantur; urinae imminutae et CrassaE CO- Piosum, furfuraceum et nigrum sedimen tum deponunt ; menstrua supprimuntur ;haemorrhagiae narium, salivatio, colici vel lumborum dolores excitantur; extremitatum resolutio, alvi fluxus vel contumacissimae dysenteriae subsequuntur e quarto tandem ,

vel sexto morbi anno atrophia, hydropeβ , et sebris hectica tot tantisque niatu finem amponunt. Symptomata jam memorata in diversis pro aegri natura et morbi gradu

ac intensitate variant.

Causae quae pellagram producunt haud elare adhuc innotescere videntur, quam Plurimae erunt fortasse quae simul junctae huic pertinaci morbo ortum praebent; aet

253쪽

243 CACHETIAS ehumidus, frigidus et varius; vestium sorindes; victus pravus et parum nutriens; Zeae mays sermentatae, vel polygoni fagopyri usus , et dein solis radiis partium n. datarum expositio; victus animalis potusque

spirituosi desectus; inopia; animi pathemata. Μulieres magis sunt obnoxiae quam viri , praecipue illo aetatis tempore, quo menstrua recedunt; raro pueri hac morbosa assectione laborant ante pubertatem; vere hic morbus appetit, iugravescit aestivo Calore, mitescit hyberno tempore, adventante vere iterum acerbior recurrit. An Iabes ha reditaria P Causa proxima in hepatis et Viscerum abdominalium morbosa actione Con sistere videtur, quae paulatim totum syst.'ma Praecipue nervosum subvertit.

Μorbus diuturnus evadens et nunquam Temittens, cerebri et nervorum functiones

plurimum laesae , dysenteria vel diarrhoea nimis profusa, hydropes, febris hectica et tabes infausta sunt symptomata. Pueri famcilius morbum ferunt et citius convalescunt, senes vero , cachectici et ventricosi ac diri turna assectione laxati magis periclitauius.

254쪽

CACUEXIAE e 1 9 cadaverum inspectio plurima vilia tam in abdomine, quam in pectore et Cerebro demonstrant. He par pallidum moleque auctum , sellis vesicam turgentem, splen EX

siccum aut atro sanguine plenUm, Pancre

tis substantiam scirrhosam, extispicia perhibent . In aliis cerebri vasa turgida, ventri- Ii en cephali colluvie serosa pleni, meninges inflammatae , cor flaccidum, pulmones farcti vel exiguis abscessis corrupti videntur. Sanguis uti in scorbuticis dissolutus et nimis fluidus caloris speciem diutius servat.

Foedi hujus morbi curandi ratio haud

Semper medica vola implet, remedia enim quae a multis laudantur medicis, ab aliis tentata infaustos habuerunt successus. Cura iuinternam et externam dividi potest. Interne plurimum juvant diaeta animalis nutriens et concoctu facilis, juscula carnea, gelatina animalis , et vini potus, quae ventriculo Vires et actionem restituunt; diaeta Iactea, Polenta , omnibus oleraceis horeisque vegetabilibus ex toto evitatis . Sunt qui antim

nialia, hydrargyri praeparationes, aquam

255쪽

riso ICACHETIAE Icalcis, miracta cicutae , stramonii, hyoscyami , aconiti napelli, colchici et atropo belladonnae magnis laudibus praedicant ; alii praeparationes martiales, elixirguajaci, extractum nasturtii aquatici, vel cochleariae, simarubam, quassiam et decoctum album isdenhamii praescribunt. Si vires sint nimium debiles optum, camph ra , Vina generosa , cinchona, extractum absynthii, vel ejus infusum vinosum , addi.tis cinnamomi cortice et caryophillis, refractis dosibus, epicratice propinatum, essendministranda, censent nonnulli haud parvi nominis medici. Neo desunt qui eccopro-Ctica salina , saponaoea et rha barbarata remedia , vel acida mineralia praecipue acidum nitricum dilutum, jus viperinum sum.

ma cum utilitate commendant. Inter externa remedia primum obtinent locum balnea tepida, quae summam non raro utilitatem asserunt; frictiones universales; fonticuli; angas oxigenii inspiratio

256쪽

Hujus morbi initio febris accedit qua

tonae Upum servans, aeger tristis est, Som niculosus et mente tardus; vultus coloris subsusci et Iuridi; facies tumida praecipuo Palpebrae ; tumores ovorum instar in auribus , mento , labiis apparent, et aliquand totum corpus talibus scatet tumoribus ἰ Tu bent malae ; oculi sunt caliginosi , superci lia prominent et tu herculis de foedantur; rbR-gades Iabiorum ; nares externe sunt dilat

tae , intus vero constrictae et compressae Vocem reddunt raucam et nasalem ; rugae frontem exasperant et adspectus fixus, qui bus facies horrenda et deformis redditur .

257쪽

252 CACHETIAE: Decidunt pili; cutis, uti elephantis corium

dura , unctuosa , crassa , rugis aspera sensum amittit, ut acus puncturas vix percipiat; urina crassa , , alba , turbida; loquela laesa vel impedita; ciborum eupiditas; aeger niat incholia vel vesania detentus in venerem ruit, et iracundior evadit. Interdum totum corpus rugis asperis exaratur, tub Ta ulcerantur, et ulcera foetida sunt, callosa , carnibus fungosis aut spongiosis obsita; nasus tumet, dentes nigricant, gingivae CO Tosae et eXulceratae sanguinem fundunt; sim is ingens ; cutis prius rugosa rumpitur, Scissurae alte descendunt et sanies effvit cruenta , foetidissima ; membra lividum induunt colorem et atro tabo corrupta dilacerantur; ossa praecipue digitorum manuumque carie et ulceribus vitiata decidunt, et miserrimus aeger acerbis doloribus sae-πisque cruciatibus confectus vitam amittit.

Victus pravus ; piscium salitorum esus; scrosulae; animi pathemata graviora; aer humidus et stagnans; aromaticorum et acri um substantiarum abusust lues Venerea. Disiligod by COOste

258쪽

CACUETIAE. 233 Qui calidas incolunt regiones sunt huiemorbo magis obnoxii .

Μorbi initio sanguinis missio ; cathartica lenia; cataplasmata emollientia ; emetica praecipue antimonialia ; arsenicum; acidum sulphuricum; antimonii praeparationes, pra sertim hydrargyrus muriatus ; balneum tepidum , vel balnea sulphurea; diaeta nutriens et concoctu facilis; cuprum; insusum absynthii vinosum ; decoctum guajaci Vel farsa parillae compositum et ulmi libere; helleborus; tinctura cantharidis ; jus Viperinum ; cinctiona.

259쪽

CHARACTER.

Cutis escharis albis, sursuraceis, rimosis aspera, aliquando subtus humida, pruriginosa.

SYMPTOMATA.

Cutis superficies modo in una. modo in Utera parte aspera, sicca et pulvere farbnaceo aut squamulis albis obtecta videtur ; maculae rubrae gregatim apparent; 'Reger pruritu mordaci vexatur , ita ut unguibus cutem scalpendo dilaceret ; artuum lassitudo; oculorum caligo; vox exilis vel Tauca evadit; alvus pwrtinaciter est adstricta; urina turbida et jumentosa; febris a cedit typum servans tertianae, cum Pulsu Parvo , debili et tenso . Morbo aucto cutis desquamatur frustis subcorneis , vel ocyus Rut serius ruberrima . inflammata humorem Viscidum exudat; rhagades efficiuntur- et ulcera circulo crasso et lardaceo cincta; alias cutis in squamas dissilit, s uti squamae Piscium, quae magna decidunt copia et Disiligod by Corale

260쪽

CACHETIAE O 255 novae iterum succedunt; pili defluunt; ungues incurvantur; sudor foetidum odorem reseri; nasus Aouminatur; tumores aquosi palpebras obsident, et oculi lippi sunt; ciborum appetitus immanis ; coitus desiderium ; animi deliquium frequens et Convulsiones .cAUSAE.

Eaedem sere sunt quam quae speciem priorem excitant.

Interne sunt adhibendae praeparationes antimonii ; tinctura arsenicalis Fowler; e

tractum cicutae; serpentaria Virgi mensis; de Ctum sarsaeparillae; decoctum ulmi et alia remedia supra recensita. Externe juvant somtanellae; exercitatio lenis , halnea potissimum tepida et emollientia; balnea marina, Vel sulphurata; ulcera culis sunt sananda applicatione tincturae mirrhae cum aloe, Cin chonae de oesi; liquoribus sermentatis abstinentia . .

SEARCH

MENU NAVIGATION