장음표시 사용
2쪽
Illustrissimo atque Euellenti σDANIELI BRA GADENO
Equiti, atque AEdis divi Marci Procuratori Amplissimo, Studiorumque in Publico Patavino Lycaeo Instauratori Sapientissimo.
Salutem plurimam dicit. - - , Ondum aggress s meam hane qualis tandem cumque sis , de legendorum Labrorum Medicorum ratione instituenda , Differrationem , constitueram illam immor- .rali Nomini tuo inscribere , Equra , οὐ A 1 Pro.
3쪽
Procurator huma=rissime , ut euitus , of servantiaque erga te meae sincerum aliquod documentum extaret. Cum enim tibi tantum debeam, quantum Patriae , ac
Parentibus ipsis me debere sentio , profecto ingratissimus videar, tuorumque in me beneficiorum plane immemor , si , quantum in me est , aliqua grati animi, na, O argumenta non patefaciam. Equidem excellentem Diagnitatem eximiamque Amplitudinem tuam serio perpendens, enixe cupiebam luculentius aliquod Munus tibi osserre ; sed cum illud tum publica rum privata negotia tardius reddant quam par es ,' meumque erga is ardens studium diutius conclusum animo coerceri nequeat , satui interim opuscuti hoc publici juris facere, quod, licet tenuissimum si , quia tamen Auspiciis tuis in Lucem prodit, satis grande ibi praesidium , ο ornamenxum comparat . . Videnim Nomine tuo clarius , quid te ipso illuserius , cujus praeclarae dotes , non Cnmium modo , verum etiam exterarum gentium oculos ad se traduxere , in admirationemque rapuere uantus ses, quantaque in agendis rebus dextritaxe instructus , satis jam comprobarunδ dup illae tuae honorifice peractae Hispaniarum, ac Germaniae Legationes , tu quibus R egibus , o Imperatoribus opprime cbarus temet absc
4쪽
Iutissimιm virtutum o nutum exemplo
praebuisti, planeque dignum , cui publica
quaeliber incia committerentur . Auanta Cero sint tua in Rempublicam merira , illud indicat manifestissime , quod summo ,
ac pene incresibili celeritate ex Equestri ordine ad praeclarissmum Procuratoriae Disgnitatis Fastigium evectus es, mox Sapien rium Numero ascitus onorifcenxi mo Li teratorum Triumvirorum munere insigni- rus appares, in quo qDidem ribi merito demandata Provincia nihil antiquiui babuisti, quam in studiosos, ac bene de litteris meritos Viros large benescia eonferre, praeclararum artium sudia magis, ac magis promovere, ac novas Scienpiarum Ca-xhedras erigere. uid λ Praesanti ma confecurus semper dignus habitus es, qui illa consequereris : Collapis tibi ab Amplissimo Senatu honoribus honorem semper adiecisi, nec umquam tibi animus defuit ad ea omnia feliciter perficienda, quae vigilantia prudentiaeque tuae commissa sunt . Tua enim, ac pene dixerim propria virtutes sunν constanter , feliciterque administrare su- scepta Negotia', dubios, re incertos casus prospicere, repentinos , ac docillimos expedire, bene sapienterque providere ea Omnia , quae ad Reipublicae felicitatem incolumitatemque tuendam pertinenr . Muid
5쪽
de eximia humanitate tua , de admirabit; prudentia, de insigni liberalitate, de summa animi integritate de incredibili mo- lrum suavitate dicam' sacrae, ac prophanae Historiae mentiam , quae in te es maxima , antiquarum rerum noritiam, qua polies plurimum , Moralis Philosophiae cogni-rionem , qua cedis nemini , eximia hae ornamenta tua quibus Laudibus esseram 8 uoniam vero illud etiam tibi accedit ornamenti , quo de Re Medica bene admodum sentis , qua voluptate perfundar , vix queo dicere. Hoc nempe hoc magnam me in spem erigit , ut hoc exiguum munus tot tantisque titulis ribi debitum m nime repudies ; sed illa vultus hilaritate, incredibili illa humanitare , qua meipsum σπcipere , foυere , ac rueri Ioles , libenter excipias , O' ςqui bonique factos. Vale. . DIS.
6쪽
De Recta legendorum Librorum Medico. rum Ratione instituenda ad Celeberrimum
GNI Publicum in secaeo Patavino Anatomiae
Primarism Professorem meritis imum. CUna ex tua, Vir sapientissime, plena imgenio , & facundia Institutionum MN
dicarum Idea satis cognoverim, in recta Medicorum Librorum Ratione instituenda adhuc aliquid desiderari, nonnulla super eandem rem excogitare caepi, deinde quaedam delineamenta ducere, quae tuo , non aliorum judicio subjicere audeo , ut eo redeant unde prosecta sunt. Cum enim majores nostri, qui hanc viam praemostrarunt , inter quos praecipue praestitere Petrus Castellanus, Mercurialis, Petrus a Castro, Bartholinus, Heurnius, Lancisus, & Merhaave, partim fortasse nimis angustis terminis Spartam hanc circumscripse. rint, partim fortasse nimis multa postulent, quae a nemine praestari possunt, tu unus poetes rectissime judicare, qui fortasse multa in idem argumentum excogitasti, sed postea ad graviora evectus, & publicis , privatis Leactionibus quotidie nova in anatomicis docens mentem a prima illa Institutione ad meliora conversus avocasti. Quod si tibi non admodum displiceant Cogitationes, & Labores mei, quantum sibi in re tanti momenti vendicabunt auctoritatis, nemo non videt. Quid enim clarius tuo Nomine apud summos, praestantesque vi
7쪽
ros: de te magnifice loquuntur Laurentius Hei-sterus, ver heyenus , Ruyschius, Boerhaave; Te eximiis efferunt laudibus Lancisius, Vallis nerius , Polenus , Facciolatus , & alii quam
plurimi, quos nimis longum esset percensere velle numerando, quibus tua scripta tanto in honore sunt, ut ab ipsis cum sapientissimorum virorum editis Libris vel comparentur , vel etiam praeserantur. Tu igitur eruditissime Vir. ea, quae in legendorum Librorum Medicorum ratione instituenda pro Praxi Medica exercen da excogitavi, mecum benigne perpendas, acti quid boni in ea nactus sis illud approbes, sin
minus, libere repudies. Sed antequam propius ad rem nostram acceis damus non nulla de temporis Librorum legendo. rum divisione praemittere operae pretium dum .
Nam cum institutio haec nostra spectet hor. sum, ut optimus, quantum fieri per nos licet. atque eruditus instituatur Medicus; inquit enim Pallingenius.
Vel perfecte artem disicant vel non medeantur Nams at peccant artes tolerabile certe est
Hinc vero , nisi si perfecta , est plena pericli ltempus, quod magis aptum sit, quodque aegro rum saluti qui ejus curae commissi sunt mini.
me obesse possit, est seligendum. lQuod antequam faciam sciendum primum ltibi est, non ad eos studiosos Adoloscentes scrip. ltam hanc esse Disputationem , qui Philoso, sphiae, & Medicinae ignari erudiri Proses Is di. sciplina adhuc egent, sed ad eos , qui valedi Xerint Scholis, jam philosophicis, & mathe. maticis Principiis, Statica , Geostatica , ΗΥ- l
8쪽
drostitiea Bolanica , & Anati mica optime instituti Praxi Medicae se dedidere.
Ut igitur ad rem veniamus operam duabust rebus dandam esse judico ei, qui in optimum Medicum velit evadere, assiduo nempe ,& nunt quam intermisso legendorum optimorum Autini rum Studio, & aegrotantium morborum observa-l tionibus,maxima semper adhibita in percontani do, in cogitando, & examinando diligentia. i Ut hoc duplici iungamur munere legendoei rum Librorum tempus in duas veluti partes esti nobis tribuendum, quae sint ab illis horis secreal tae, quae in visendis aegris sunt nobis consu mendae; in matutinum nempe, & serotinum. , Prima in gravioribus Medicinae studiis est to. . to transgenda; secunda in iis etiam collocan- . da, quae veluti quodam societatis vinculo cum m. Medicinae studio copulah tui. Summo igitur surgendum nobis est mane ,& quidem id temporis in graviori, & magis necessario studio collocandum; Λblatis enim
tunc ventriculi cruditatibus nervet succi & desecatiores, & subtiliores, & aptiores ad pro pria munera obeunda reperiuntur. Quamobrem sapiens Aristoteles in Economicis scripsit. Sudigere circa auroram conferre ad studium Phil sopbue, ad rem domesticam bene gubernandam, nec non ad sanisatem tuendam . Quam vero ardens praeter hujus temporis delectum requi. ratur desiderium, & quam vehemens erga illam disciplinam, in quam incumbunt studiosi homines, Amor, sne quo , cum in vita nihil est quidquam egregium, tum certe hoc quod gXPetitur, nemo unquam assequetur, vir S plena
9쪽
pientissime , optime intelligis . Etenim
cum sit animus in iis, quae a nobis amantur.' assidue detentus, medicam disciplinam amando,
in ipsa assidua etiam, & vehementi animi con- ltentione semper erimus magna cum Voluptate; occupati. Ex quo fit ut labor & contentio, tua cunditate illa, quam in admirandis sepultis in. geniis percipimus, abunde superetur. Sed quo ordine legendi sunt Libri mecum paulisper per. pende Cum ille divinus senex Hippocrates primus omnium Philosophiam a Medicina disjunxerit, ad ipsum veluti ad clarissimum Fontem, ex quo purissimi dinstrinae Rivi emanant in primis est confugiendum ; inertis nim in enis es, m nente seneca Fontes relinquere , es Rivulos quis rere. Ergo HippoHris Libros legerem, & il. lo quidem ordine , quo dispositi sunt, licet . . illorum multi non Hippocratis, sed Polybi re- periantur , deinde perlegerem, & majore quidem studio, & diligentia adhuc perpenderem. Cumque in illis Libris, ut inquit Galenus, nulla sit syllaba, quae aliquid non significet Auctoris sententiam examinarem , ejusque divina oracula serio meditarer . Et cum in istius Libris quaedam sententiae reperiantur, quae memoriae comittere multum seret utile, has diligenter excriberem, & quotidianis observationii bus earum eXperimentum facerem. Ex hisce lenim intelliget Medicus Artem hanc nostram l difficilem esse in discendo, perplexam, & consulam in sentiendo, infidam , & incertam in remediis adhibendis. Nulla propterea Medico in conserendis medicamentis sit temeritas, nubla
10쪽
la illi in observandis effectibus sestinatio , nulla
in malis eventibus occultatio, nulla in extollendis prosperis jactantia. Sed cum Hippocratis non legendi, et perlegendi solummodo sint Li. bri, sed semper prae manibus etiam habendi ,ut ita ingenium nostrum veluti nova incude ad illius recudatur ingenium, quid alii probati, & qui .dem gravioris doctrinae Auctores in venerandi Senis sententiam senserint etiam quam diligemtissime perquirerem. Inter antiquos Auctores, qui Hippocraticam doctrinam aut approbarunt, aut damnarunt, suerunt Diocles, Archigenes, Asclepiades, Appollonius , Ruffus , Polybus , Moschio, Cleopatra, Musa, Thucidides, Sabbnus, Dioscorides , AnaZarbςus, Pelops, Herodotus, Democrates, Herophylus, An tyllus. Celsus, Crito, Philotinus, Praxagoras, Sora. nus, & alii nonnulli, quorum honorificam facit mentionem Galenus . Sed cum eorum exceptis tamen nonnullis, Polybo nempe,
Dioscoride, Anazarbςo, Antillo, Ruiso, Cel se , & nonnullis aliis in scripta reposita in templo Principis Civitatis , incendio, magno artis detrimento , conflagrarint, jam exustis ingentibus Bibliothecis , ex toto Pacis Delubro , sexcentorum sere annorum spatio, seligendus
est Celsus, cujus opera elegantissima , & ad Hippocratis , S. Asclepiadis mentem affabre elaborata . sunt nobis diligentissime pervolvenada. Ex viginti vero quinque hujus clarissimi Auctoris Editionibus, illam seligendam esse putarem, quae ex typis cominianis Patavii pro stat. In illa enim leguntur tres tuae Eruditissimae Epistolae ad Ioannem Baptistam Uulpium