S. Pontii Meropii Paulini ... Opera ad mss. codices Gallicanos, Italicos, Anglicanos, Belgicos, atque ad editiones antiquiores emendata & aucta, nec non variorum notis ac dissertationibus illustrata; nunc vero primum quatuor integris poematibus quae

발행: 1736년

분량: 625페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

2쪽

PAULINI

NOLANI EPISCOPI

4쪽

SENATORIS ET CONSULIS ROMANI

DEINDE

NOLANI EPISCOPI

Ad MSS.Codiees Gallieanos, Italieos, Anglicanos , Belgieos, atque ad Editiones

antiquiores emendata, di aucta, nee non Variorum Notis ac Dissertationibus illustrata ι

oua ex Ambrosana Bibliotista pridem eruta modo secundis curis recognovis

Da UDOVICUS ANTONIUS MURATORI Us

AUCTIORA DEMUM ATQUE ABsoLUTA

6쪽

ILLUXTRISSIMO AC REVERENDISSIMO

FRANCISCO ANTONIO

CORRARIO

EX CAPPUCCINORUM ORDINE

VENETIARUM PATRIARCHAEDALMATIAE PRIMATI &c.

DIONYSIUS RAMANEINi TYPOGRAPHUS L P. D.

ONSUEVERUNT illi qui

sibi gratiam a principibus Vi

ris quaerunt, ea ipsis munera

maxime offerre, quae Corum

P ingenio gratissima atque ac- sutura esse arbitrantur ; atque ideo mirum nobis videri non debet interdum legentibus aut videntibus , aliis numismal a , ta ,

Cepti

7쪽

EPISTOLA

ta, aut marmora, aliis etiam gemmas &pictas vestes, aut insignes equos, aut arma

dono data suisse. Scilicet indulgent homines illorum studiis quos admirantur atque Verentur. Mihi vero, MAXIME PRAESUL, tecum pro animi mei obsequio cupienti sa-Cere, nullum aliud munus in mentem venire poterat ut ad te mitterem quam hunc

Librum, in quo S. Paulini scripta continentur . Optima rerum quantulaecumque

sunt mearum hic Liber est , quem tibi

etiam confido sore carissimum. Qui enim Virtute omni praeditus, pietatis maxime &religionis es amantissimus , in hisce scriptis tanti δί tam antiqui Praesulis virtutum omnium eXempla, pietatis & religionis re tissimam normam cognosces . Probabunt interea legentes ceteri consilium meum, quod haec opera nomini inscripserim tuo, illud animadvertentes, te quamdam S. Paulini earum autoris referre 1peciem, si utriusque vitam, si studia , si laudes comparaverint. Romanae Reipublicae Senator ille& Consul, humanarum & divinarum Iitterarum doctissimus, amplissimis honoribus posthabitis, ad sanctiorem vitam accedenS, factus Nolanus Episcopus Christianum orbem auxit scientia et exemplis: Tu non secus atque ille in Veneta Republica, quae cum Romana Praeclare certat , clarissima

8쪽

EPISTOLA.

ex gente progenitus, inter cujus majores recensentur Gregorius Pontifex ejus nominis XII: nec non Beriola egregia ac celebris illa stemina Iaudati Gregorii soror eademque Eugenii IV. mater & Pauli II.

avia, praeter alios plures&Cardinales Eminentissimos, & Episcopos inclitos, aliosque belli togaeque insigneS Imperatores, Sena

tores, ProcuratoreS, DuceS, quorum ΠΟ-mina in Annalibus frequenter Occurrunt:

Tu inquam, in tanta Republica ex tam generosa stirpe progenitus , non secus a CPaulinus, immortalis ejusdem Reipublica

Senator amplissimus, summus item armorum Imperator, Omnique praeclarissimo munere

terra marique functus, Patavina Praefectura postremum egregie gesta , omnes tibi

Paratos honores contemnens, severissimum

sanctioris vitae institutum arripiens, te in Cappuccinorum ordinem recepisti. A quo tamen subinde eductus, ut Venetae Cathedrae praeficereris, cui olim duo e tua familia

percelebres insederant nimirum Gregorius ipse XII. cum Castellanus Episcopus V netiis praeerat, ac Gregorius Patriarcha qui

Iaudato Pontifici fuit fratris nepos ) ita

longe lateque tuae Virtutis lucem effundis, Ut omnium animos rapias in admirationem

tui. Non enim te a susceptae disciplinae sanctitate & rigore abduxit novus dignitatis

9쪽

EPISTOLA

tatis honor, sed propositi tenax pro antiquo familiae quam ingressus es more, Parce, ac duriter vitam agis. Eorum autem qui tuae subiiciuntur curae, invigilas moribus ac doctrinae, ut nulla vitiorum labe nullis errorum tenebris infirmentur . De pietate autem tua, & caritate, qua egenorum necessitatibus promptissime subveniens, egregie Sanctum Paulinum aemularis, quid multa dicam, cum palam sit omnibus quantum in his excellas & emices e Verum id non ago ut in te conseram laudes , non enim esset exigui operis. Sed pauca de judicio meo atque officio dicebam qui Librum hunc tuo praeclarissimo nomine ornatum Voluerim, tibique dicaverim,

ingenii tui humanitatem atque pietatem cognitam habens. Accipe igitur hilari vultu munusculum hoc nostrum , Scriptoremque elegantissimum atque sanctissimum &ipse amare, & aliis commendare velis. Vale

FELICITATEM.

10쪽

ra a nemine satis pro dignitate laudanda , qui in illo aut eloquentissimi Scriptoris eruditionem& fidem, aut eximii Vatis divinam mentem &intelligentiam suspiciat , ut Lectoribus ego magnopere commendem, neque initituti mei ratio,

neque ipsa patitur sanctissimi Autoria praestantia : in quem prae clarum illud elogium plurima jamdiu secuta , totque aliorum Pa. trum, & cumprimis Ambrosii , Hieronymi , Augustini testimonia consenserunt, summum in Ecclesia fuisse virum. At enim quod illa universa nunc primum collecta in publicum prosero , si nihil aliud, hoc certe spero assecuturum me laudis, quod eorum hominum, quos Sanctorum lectio Patrum delectat quibus profecto omnis

doctrina elegans omnis antiquitatis memoria continetur studiis consuluerim. Nam etsi haud multi faciendam sentio, quam in iis colli. gendis impendi operam , nec quod nonnulli nunc iaciunt, ex pura putaque alienorum descriptione συ--- famam inter eruditos aucupor : video tamen quantum ex hac ipsa cura utilitatis S commodi ad rein Christianam sacrasque literas eveniat , quando eorum operum adornatur editio , quae cum sui merito nullis ferme secunda snt, nondum tamen integra , simulque numeris omnibus absoluta in vulgus prodierant, Ut vetustiores omittam, deque una, quae omnium

SEARCH

MENU NAVIGATION