Petri Iustiniani patritii Veneti Aloysii F. Rerum Venetarum ab vrbe condita historia

발행: 1560년

분량: 508페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

2I I

bauicinam Florentini impudenti desiderio ducti acquirendi totius Hetruriae Imperium,ad occupandam Senensium, Lucensuq; libertatem animuadiecerunt: cotta Philippus eorum conatibus obstare: At illi quia ob sancitam nuper pacem aperto bello agere non licebat: occulta vi sub Nicolai Stellae Brachi j illius summi Ducis filii auspicijs Luccensibus arma intulerunt: Eo autem tempore Paulus Guiuisius Luccensem rem tyranica potestate administrabat. In hunc itaq; Braccius a Florentinis impulsus direptis fide circa urbem agris, pr daq;ingenti hominii, pecoruq;abacta.octo Guiuisio castella expugnata ademit.tyrannus, Lucensesq; subito malo consternati quid nam id esset. secum tacite reputare: Statimque Legatos Florentiam mittunt: ut tanti motus causam addiscerenti ac de pr senti iniuria nomine publico quaererenturm Florentini vero velut eorum quq a Braccio facta essent: omnino ignari calumniam constanti animo discutere,dissimulare, negare, Senensibus quoque motus ille suspectus non minus, quam Luccensibus erat: Et uterque populus ad Venetos de sociorum iniuria quaesti Legatos miserunt: nouissime, de ad Philippum: Accidit autem ut per id tem pus Fosicarus Princeps unius sit violatus amentia. Descenden

tem enim cum toto Senatu in auream aedem Sacrorum hora Vir patritius ais ti Andreas Contarenus quum ob aducrsam valitudinem parum copos mentis esset: Cupresco Pugione ad id parato circa genas Principem percussit. de nisi Senesium orator: qui proximo loco steterat: illius dexteram tenuis. sedi Principem omnino furiosus iugulasset: continuo autem rcus ab apparitorum turba captus ad supplicium trahitur: truncataq; eodem loco dextera, ad collum suspensia,ex superiori parte curii ob l st maiestatis crimendaqueo necatus est: post haec tumultuarium pene responsum Senensi ii Legatis datur:Cupere Venetos omni tempore rem Senensem,Lucensemque incolume ac saluam esse ed ad se non attinere:Florentini populi voluntatri moderari,qui liberam serendi belli cum omnibus gentibus potestate habet: cum his Senensum Legati dimissi: At Philippus viri usque populi precibus fatigatus ad Lucam obsidione leuandam Fr. Ssorciam tanquam a se ex authoratum cum paratissimis copth in Hetruriam transire iubet: is accepto imperio statim moues sub primu aduetu hostiu prssidia expugnauit: que circa portas urbis Bracciani ab initio erexerat, ac Lucca quas ouas ingressus mutua gratulatione a Guiuisio excipitur. Inde paucos post dies in Pistorientem agrum Ssorcia delatus ominia serro, igniq; vastauit:. Gui- Disius interim dubium belli euentum secum reputans de pace cu Floretinis clandestine agere cepit: quod vi S rcia restiuit. Philippi iussu tyrannum sub custodia Mediolanum misit. Luccensibus jue in antiquam libertatem restitutis urbs valido S rcianorum firmatur pr sidio.In bello tamen Florentini perseuerantes nihilo remissius Luccensem rem armis pr mere: contra Philippus S rcia ex Hetruria digresta nouu duce Nicolaum Piccininu

pluaum

232쪽

Genuensium nomine in Florentinos immittit: qui statim cum ingentibus

copijs in hostem profectus magno tumultu Hetruriam omnem turbauit: Audito Veneti sociorum periculo ob Piccinini motum, S si antea nunquam adduci potuerinta. ut arma in Philippum induerent: animaduerso tamen communi periculo,quod ex ea re uniueris Italiae imminebat .placuit veneto a per Legatos Philippii admonere : ut desineret Florentinos bello lacessere, ψ 'RRV nec Genuensium nomine Piccininum impelleret, ad arma comiscenda:u, si in animo habeat,pro re Luccensi aduersus Florentinos eius uti ministerio: Veneti quoque Qciorum iniurias armis propulsare coacti erunt: proinde certo fore, quod ipsi paccate agent : si Philippus arma reuocabit: absistetque in clos res nouas moliri: demum in eius arbitrio esse positum . bellum, an pacem cum Ueneto habere mallit: nam quod ad rem praesentem attineret: Maiorum suorum vestigia Veneti sequuti qui studiosissimi semper pacis fuerunt: tamdiu eam nunc se ratam habituri pollicentur.quoad sociorum, ac Italiae res a Philippo non turbari, infestarive vidissent, secundum hanc denunciationem, nihil hostis a pristino armo

rum studio se retraxit.quin Piccininus ut serox, acerque natura erat paravioren i - tis statim copiis in Florentinos mouens eos ingenti praelio ad Auserim vi

cit quod ubi Venetias est allatum, sociorum patres periculo moti bellum statim ruptis sideribus in Philippum decernunt: tentatus est interim Ssorcia ingentibus propositis praemiis,ut ad Veneta traheretur stipendia, cuius virtus in bello tunc temporis rara, excellensque in Italia habebatur, sed quum id Philippus rescijsset,ut serocissimi iuuenis animum emolliret: vescam filiam Blancham nomine, tenerae adhuc aetatis puellam in matrimonium ei se daturum pollicetur:cum certa illa spe, sit mascula stirpe careret. fore, ut is totius Principatus Haeres, successorque institueretur: Atque ita

Ssorcia Philippi partes secutus est.sed distulit aliquantisper bellum Martini Pontificis interitus.eratq; in expectatione Italia: qualis summus Eccle- sis prises crearet .nec post multos dies Gabriel Condulmarius patria Ueo' h.-. netus Cardinalis amplissimus in demortui locum suffectus est. Qui Eugem 3- nius huius nominis Quartus appellari voluit: Missim sunt a Senatu ad condi gratulandum ij octo oratores. Fant. Dandulus, And. ContarenuS, Petrus Diedu'Sylvester Maurocenus, Andr. Mocenicus, M. Lippomanu' Delphinus. Venerius,& Franciscus Baladicus,ac statim Eugenius per Legatos Principes,ac populos Italiae monuisse diciturivi positis armis quietem agerenti. quum ipse paratus sit: velle omnia componere: Nihilominus bellum Vtrinque ingens parabatur: Nam Veneti renouato cum Florentinis *dereno selu terrestres copias contrahunt: sed classem quoq; validisiima instruunt: qus Pado flumine hosti obiiceret:& Philippus quoq; cotractis in unuuinii l. copijs Ssorcia, de Tolletinate in Venetos mouere iubet: Ae sub id tempus Thessalonica macedonis oppidu Ture; expugnarui. Cui Veneti dominabantur:

233쪽

batum. Bitq; hic olim urbs mira nobilitate insignis.Sed state nostra rerum humanarum vicissitudine inseequens, 5 inhabitabilis pene reddita est. Quo facto VenetiTurcorum regi Amoratho Bello indicto classem statim praeualidam instruxere,cui tant. Michaelem Belli pacisque artibus virum insignem praeficiunt. Atq; is ut ex oratione illa collegi,qua Georgius Tra- per unius in eius funere publice habuit in maritima Asiae ora celeri nauigatione transinittens Cilicium,Syrium, Aegyptium mare prsdonibus purgauit:& Ponti aditu,qui nostris cla Libus erat occlusius, armis aperto. Quattuor in maritima illa ora muniti si ima Turcorum oppida Chri sopolim. Hersem,Cassandriam,& Plathamona adortus in suam redegit potestate. hostiles ad haec sedit copias. Quae in suorum auxilium ex proximis regionibus subito accurrerant. Vitus Canalis post Fantinum Michaelem ad Imperium maris missus est. auo Ducc nil memoria dignum in Turcas gestu reperio. Accensis interea in Italia ad bellum utrinque animis septem triremes Philippi nomine a Genuensibus instruct quibus Bartholameus somnarius praeerat,ad Ami ostium cosedere: quarum inopinatus aduentus ita Florentinos perterruit: ut ex tam insesta loci vicinitate subito ad anna co- clamatum sit:nec multo post de Piccininus cum equestri,pedestrique manu assuit.Qui in Pisanum agrum delatus omnia rerro, ignique Vastauit: multaque oppida miro victoriae cursu coepit: veriti itaque Florentini,ne dc Pisae quoque a feroci hoste occuparentur, miserabila edictum publice proposuere:ad exonera dam multitudine suspectam ciuitatem, ut priusquam rea candella ardens absumereturi. ciues omnes t c ntodecimo anno ad sexagesimum sub capitali comminatione Pisis deceserent: Sc Piccininus in volaterranum agrum descedens ad portas usque urbis adequitavit: adduxissetque omnino eam in manifestum discrimen, nisi Eugenii Pontificis iussu Michael Attendulus cum ecclesiasticis copijs oppidum maturo C-- aduentu seruasset:interim Carmaniola cum Veneto exercitu ad Soncinii

prosectus in iesidias Philippi arte praecipitatus est: parumque abfuit, quin captus in hostium potestatem venerit unille aut dc amplius equites a Dsi trecentos quoque alios ad Cremonam hostis Carmanioli ademit. Sed dum haec in Gallia geruntur. graui bello Hetruria implicita multu laborabat,nam Piccininus omnia Florentinis infesta reddens in Arretinum amicopias induxit: quo stde depopulato parum abfuit, quin de urbem proditione occuparit: Tolletinas postea a Philippo

dana aucta eius Imperium Nicolao Triui fano Iacobi viri amplissimi filio demandant.Struxerat de Philippus in Ticino classem,ut in bello gerendo hi :i ,, pares fluuiales vires Veneto obi jceret: Ioannesque Grimal diis Genuensis elasin maritimarum rerum petitia clarus. Philippi classem rexit: Carmaniola de ipse circa Cremonam castra suerat metatus: in quibus duodecim equitum

, es millia,

234쪽

millia,ac totidem peditum fuisse diculur:& Piccininus ex Hetruria digres.sus Philippentes peditatu adducto copias auxeratriduoque eo tempore forentissimi exercitus, duae validissimae classes parum inter se distantes duo . rum praepotentium Italiae populonina opes dubia martis fortuna in ultimum discrimen adducere videbantur: caeterum Philippi Duces ad delendam Venetam classem intenti nauali pugna cam aggredi statuunt: ad amtemque conuersi noctu catafractos milites aequaliter in naues distribuunt: Piccininus quoque cum Ssorcia adesse voluit itaque Lygur militum robore classem plenam agens in Venetos secundo flumine impetum fecit: id

Triuisanus conspicatus continuo ad arma conclamauit: ferociterque irruetem hostem excipiens pugnam capessit: sed ubi omnia in Philippesi claLse armis, ferroque micare vidit: ratus quod erat, cum Piccinino, ac navali, terrestrique ii anu sibi rem fore,continuo trepidis imis nucijs Carmaniolam admoneta terrestres copias in hostili clane adcisse: proinde ipse quoque vellet,si rem Venetam saluam cuperet continuo opem afferre: ad hac nunciorum trepidationem statim ille ut iracunda erat natura este ruescen indigna- te bile adeo excanduille dicitur,ut alta voce exclamans Triuisant ignauia '' detestaretur: qui armati hominis speciem exhorresceretrinatosque in hostili classe derepente Gigantes somniaret praelium interim iam csptum in- crudescebat: beslatorumque virtute superior hostis Venetum grauiter primebat.nam comminus post emissa tela,ac tormenta bellica excussa collato pede res gerebatur. In quo certamine hoste praeualente quattuor Ueneti Calleones amisere:& nox superueniens praesium diremit: prima autem statim luce iterum classes medio pado pugnam capessunt: horrendisque undique clamoribus sditis manus couseruntur,nitebatur Venetus Philip penses,qui bellatorii numero praestabant, crebris machinarum, teloruique ictibus procul destinere: at illi comminus rem gerere: rati sore, ut armoruperitia,Sc militu robore facile victoriam consequi possenti cotinuo itaque suos remis incumbere, ac naues propius in Venetos agere iubent: quo repente facto manici ferres ini jciuntur: firmataeque his stetere utrinque nauehcaedesque cruenta qdebatum. Sed Veneto eo deterior praelii coditio erat quo plures hostium triremes propugnatores,quam Venetae habebant: ductores quoque ferocissimi Piccininus,& Sforcia aderant, hortandoq; suos pr lium accendebant: quod adeo atrox,cruentumque coortum dicitur, ut nunquam alias eorum quisquam qui maritimi rei periti habebantur, vidisse faterentur:nam non solum gladijs, grauiori lue ferro,sed iaculis, cunctisque telorum generibus certabatur.faces ad haec pice,sulphureque incens secures,saxaque e tabulatis, caveisque volitabant: test que ad hec oleo, ac bitumine feruenti plens proiiciebantur: ut ex lubricitate nemo pugnantium in suo vestigio posset consistere,erat itaque discriminosa, ingensque totis nauibus titubantium,cadentiumque colluctatio: vi ut quoque calcis orbe

pretii

tium I

235쪽

corbes ad obteoebrandum visum superiae delem pugial horrorem auge-.bant: demum quum comminus, eminusque ab hoste Venetus grauiter primeretur,ac memoriam cladis priore die acceptae ante oculos haberct. munuS,ac minus ordines seruare ccupit, fractisque omnium animis. Triuisanus cum Antonio Riccio admirato ex praetoria naui in paruum transcendit lembum, quo abeunte caeteri metu perculsi sugam circii spectant: tum hoste urgente Ueneta classis fusa, teletaque es fac quinque tatum ex tam ingenti nauium numero euasere: multaque hominum millia ex utraque u

cias te desiderata dicuntur: sed grauius omnino Venetorum damnum fuit: ἡ Λ 'supra enim sex millia ex his partim capta,partim ferro, aquisque oppressa periere in quibus tredecim patriti j ordinis viri in captiuitatem Mediolanum sunt aliducti: naues quoque cum ingenti praeda Cremonam aduerso

fluuio pertractae: ad eam cladem Patres non modo non animum remiserunt, sed in aduersa fortuna constanter erecti nouam statim classem in Genuenses instruunt: ut pol qui Philippum Lygusticis nauibus,armisque in Pado adiuuerant: duo igitur de viginti triremes continuo parari iubent: Ga Venecisque Petrum Lauredanum virum maritimis rebus clarum cum Imperio ad μ' praeficiunt,atque hi cum eo viri lectissimi,naualique studio insignes eligutur. Antonius Diedus, Petrus Michaelius, Lud. Lauretanus,Paulus Pasqualicus, Darius Maripetrus, M. Bembu Vrsatus, Iustinianus. Laur. Minius, M.Barbus,& Iac.Contarenus,qui singulis triremibus praeessent: at Laure-danus quo erat singulari animi vigore, circunacta statim ex Supero mari ad Inferum classe Lybumium applicuit: ubi quinqueFlorentinorum trire-.mibus adiunctis,in Tyrrhenum mare pugnandi cum hoste studio cursum

direxit: Sed ille ad famam Vencis classis quattuor, ic viginti triremes sub Francisci Spinuis Imperio ad bellum parauerat: interim Veneta classis ad Re pallitanum sinum decem millibus passuum Genus propinquu consederat ibique Lygurem expectabat: quod Spinula indigne serens lata celeritate ex urbe mouit,ut quibusdam nauibus ex Horum numero pone se relictis,cum lapretoria in Venetorum conspectum processerit. Lauredanus ubi hostem adesse vidit, suos corpora curare iubet. Idem Lygur facit, nec diu utrique Imperatores cunctati dato signo in pugnam prodeunt: Priorque Lygur velis, antennisque in silminum mali sublatis inUcnetum et u : Vadit:consilio autem Lauredanus vafro usus, quasi congressum metu eui- η'μ 't.: HS quam maxima potuit celeritate se sinu cum tota classe proripuit: sequitur eum veluti fugientem alacri clamore Lygur.Sed quum aliquandiu insectantem hostem Lauretanus in altum pertraxisset, continuo auram secundam nactus mutata velificatione proras in Lygusticam classem flecti iubet,de Venetus sublato clamore ferociter in pugnam redit.Quem Spinula intrepide excipiente cruentum statim initur prelium,ac primo congres- ναῶ su vis telorum ingens dextra,levaque,de a fronte emissa multos ex utraque

classe

236쪽

Varie otii

victoria.

iaci a

tus.

LIBER

classe consecit.Interim tres Uenctorum triremes totidem Lygustici magno impetu irruentes premebant.et Spinula hostium Imperator ratus eas praetoriae suae accessu facile opprimi polle, vehementi remorum impulsit aduolat: irruentemque Spinulae triremem longa Florentinorum nautis ex transuerso inuecta ferit.quae statim in latus depressa parum abfuit.quin ibidem demersa, absorptaque undis suerit: Uerum dum eam aegre remiges, nautaeque erigere nituntur.Thuscus repente impedito hoste proram occupat:& ex puppi Lygure dimicante atrox in una, eademque triremi certamen committitur: Apprehenderat interea ab altero cornu Harpagonibus iniectis odio hostium triremeSVenetus,quas tandem post longum, atro que certamen debellatas in suam redegit potestate na: reliquae male habitae celerem fugam arripuerunt: Ita Lygur profligatus se trepide Genuam recepit: Uictrix vero classis in Iacobi Adurni, & Antonii Flisci Genuensiu extorrum gratiam,qui praelio interfuerant, ad Rechum admota oppidum subegiti inde Lybumium est reditum: Factaque sep putatione octingenti ex hostium numero desiderati periere. Saucij ad quattuor millia ex utraque parte fuisse dicuntur: pauci capti, inter quos Spinula praefectus, & cum eo octo ij nauium gubernatores Aloysius Grillus,Thomas Italanus, Hilarius Imperialis, Antonius Larcha,Iacobus Fornariu Bariona Marufius, Lararus Alberga,S Synacon a Turri,quos omnes Florentiam primum,inde Venetias Lauredanus sub custodia misit.Ipse postea in Supero mari quu ad urbem Veterem cum tota classe appuliiset. Eugenij Pontificis hortatu eam Ecclesiasticae ditioni receptam subiecit,qus occupata alienis auspicit regebatur: Inde extremam Italiae oram mari circumvectus Corcyram venit.

Nec muliopost Plistus,& Adurnus post Lauredani digressum insidijs excepti in Hetruria Philippi iustu obtruncantur: At in Gallia sub id lepus post naualem pugnam Carmaniola Veneta castra ad Suma locum Pado propinquum habebat: quo Philippi copiae dimicandi studio accesserant: nec

mora,magno utrinque animo in aciem est descensum.pugnatumq; incredibili partium ardore,caedesque non parua primo congressu utrinq; aedita demum fortuna adhuc neutro inclinante praelium dirimitur: postea Oualcabouis Centurionis industria Cremona pene capta estiis.n. fide in Repu.egregia,hosti quoquomodo officere tentabat itaque ad Cremona occupandam.quae parum custodita erat,animum adijciens.cum aliquot militum Centuriis Concubia nocte ad pomerium usque urbis tacite obrepserat: atque ibi inter Rubos,& Salicta delitescens tandiu suos continuit:quoad visites iam Sole pene exorto ex suis stationibus ut antea consueuerat abi jllent: quas ubi desertas ille vidit: Scalis continuo pluribus locis admoti'in summum milites tacite euadere iubet. Ipse inter primos Umbone tectus murum ascenditi firmatque prs sidio loca capta. substiterat interim ad tertium lapidem cum legione una Carmani ola. praemisique cum silentio

expediti

237쪽

expediti pedites murum duce Caualcaboue transcendunt: ad unumq; omnes desilietes proxima urbis porta subito occupat: admissisq; peream alijs militibus pavor,tumultusq; in urbe incertus oritur: Captaq;erat Cremona, siCarmaniola paratas ad id copias subsidio statim misisset: sed eo cessante: qui in urbe erat,trepide se ad suos re infecta receperiit.sunt qui tradant. occupata nasnia biduu a Veneto milite retenta. Alis octo horas tantu. sed utcunq; res se habet. fama tenet Carmani ala perfida cuctatione Cremonam

Philippo seruasse: copijs interimin hyberna dimissis, nil usq; ad vernute- pus memoria dignu in Italia actu est: statis postea initio Piccininus in Ly

guri a missus Bemaboue Adurnu ad Nauaru vicit. In Moserrate sem hoste inde moves intra paucos dies, Castella circiter triginta ei ademi Et Laure-dano e Corcyra domu abeunte Veneti per id tepus noua classem instruxere: qua sub And. Mocenici Imperio ad Chiu Genuesti insulam oppugnanda misserui.oppi tu igitur Mocenicus terra mariq; obsidione cinxit: δiuq; machinis, alii scur operibus bellicis circumuallatum fatigauit:.Sed quia valido id tenebatur praesidio.frustra omnia a Veneto tentata,ac ne nil actum Videretur. Mocenicus iratus quod reliquum in hostico fuit: foeda populatione vastauit:. Vinetis'; , ac arboribus passim succisis, postea ex insula discessit: Sc Genue vis nauium ingens parabatur. Sub Petri Spinuis auspici js, qui ocius,quam hominum expectatio esset. In Adriaticu mare delatus cir ca Corcyra conspectus cst, ad eius autem conatus euertendos Ucneti parenauium numerum statim copararunt: eisq; Sylvester Maurocentis praeficitur: cui mandatum, ut quacunque vorsum Spinula flexisset.eum inseque retur. nec quantum in se es eo sineret Corcyrensem rem, maritimamque oram armis ab hoste infestari. Dum haec mari geruntur. Piccininus in Cremonensi agro Turriculam;& Bordellanum recepit, Carmani olaq; propius cum copijs consedens nil tamen in hostem agebat.indignitate itaq; rei, doloreq; adacti patru animi ad manifestam viri perfidiam more maioru plectendam accenduntur: diuque in Senatu agitatum est: qua ratione homo in potestatem redactus quaestioni adhiberetur,ut veritate expressa meritude co stupplicium summi post ei: erant autem ex Senatoribus no pauci, qui asperius in Carmaniolam inuecti obtruncandum eum indicta causa publice censebat: quu plusquam hostilis perfidie inditia in eo viro clare pateret: alij maturius agendo non prius adduci potuerunt. ut susipicionis crimine hominem onerarent. luam scelus proprio ore rei expressum in lucem prodiret. demum Triumuiris Advocatoribus Fatino Ularo, Francisco Laure-dano, de Paulo Corrario referentibus ita Senatus decreuit,ut sub consultandi specie Carmaniola Patrii literis ab exercitu Venetias accersitus in vincula coniiceretur,ac qu stione adhibita,si crime consessus esset. more maioru capitali afficeretur, supplicio. His Decretis,miru suit,quata patres taciturnitate,ac fide usi re siletio copressere:na per octo meses, quos msultatio

E e illa

clini, e

nera ad Chium.

Pet. spino

Consultam decar man

238쪽

2I 8 . LIBER illa vocato singulis serme diebus Senatu absumpsit, nulla unquam vel minima suspitio, aut coniectura ad Carmaniolam, siue ad alium quenquam peruenit: ex caltris igitur ille euocatus Patauino flumine Venetias Scapha deuehitur. frequentesque ci Patriiij de more mutua gratulatione obuiam prodierunt: aut ignarus eorum quae pararentur, in curiam primum perducitur : Inde descendens dum ad paratum hospitium se deduci putat: In carcerem proximum trusius est: tum magno edito gemitu diu obmutuit. postridie ad Triumuirum conspectum inter armatos adduetus qua boni subi jcitur: propriisque literis, ac domesticis testibus conuictus undetricemista ob- simo die, postquam in custodia esse cioperat, Decemuirum decreto ad ge- ' minas columnas securi percussus est: ad eius autem caedis spectaculum ingens populi concursus faetus dicitur: Nec ullus quidem minimus in tam

insignis viri phoena motus ortuS. qui compresso ligneo retinaculo ore,purpureoque paludamento e carcere e luetus,omnium oculos in se conuertit. ferunt pauloante quam detentus suisset. dum summo mane Carmaniola Principem saluta licita ab eo ex curia exeunte quaesierit, Matutina ne, an vespertina sua salutatio esset, cui Subridens Princeps peruigili illa diiceptatione in Senatu nil tam frequenSImperator ait,quam nomen tuum in ore habuimus, mox nequa ex ea voce siti sipicio innasceretur.sermonem altu orsus eis. Damnationis autem eius cauis hae suisse dicuntur. captiuorum liberatio, subsidium Triuisano denegatum, & maligna in Cremona occupanda temporis mora: Obtruncato Carmaniola. per totam Italia Veneti Senatus Heroica seueritas laudata est.ac statim exercitus cura Matuano Principi, duobusque Legatis Georgio Cometio,& M. Dandulo publico decreto deman)atuta. is igitur in prouinciam profectis Piccinini reprellus est impetuS,Qui re, Venetas grauiter infestabat .Et nisi ad Olium, dum Pote Flumini imponit:graue vulnus accepisset: non exigua ab eo Venetis clades infligebatur: Mon serratensis inde Marchio Alpes transgressus per Taurinos in Germaniam trans jt: inde celeri cursit Tamisium delatus ad Venetos belli socios confugit: ope que ab ijs implorata Principatum a quo Phisoranum lippi armis deiectus fuerat,recipere conatus est: tantam autem patrum mucomita, nificentiam,& liberalitatem sensit: viamissi Principatus desiderium constanti, letoq; animo ferret:varijs interim bellorum motibus Gallia, Hetru Not. ph;- riaque prouinciae concultae sunt: Et ad montem Topulum Philippi copiari re H Bernar lino Vbal lino duce,a Tolletinate,& Attendulo Heuusci exercitiis

Imperatoribus profligantur: triaq; equitii millia Philippi capta dicuntur. Si simundus quoq; Boemie, & Hugaris Rex per id tempus cum quattuor millibus equitum in Italiam venit: partes'; Philippi secutus Lucca ingressus eth: eoq; Florentinoru iustu Tollentinas,& Attendulus cu Barbaris pu- pari uri Madi studio copias admouere:terribilisq; Pannonici equitatus impetus in 'μ nostrostat: eoru si nulli velocissimo cursu ad Atteduli usq; tabemaculum

239쪽

tum peruenerunt: Ducemque ipsiamBarbarus quidam ingentis staturae audacissime aggressus praegraui claua super cassiidem percussit: Attendulus vero tanto ictu pene exanimis redditus haud ultionem tamen distulit. sedcvaginato repente gladio percussi rem medium transfixit: Sigismudus posteaSenas concessit: ubi cum Eugenio Potitice graues aliquandiu exercuit limultates. mox cum eo in gratiam redi jt: Roma j; postea prosectus ab Eugenio Impeiij insignitus eis diademate. Delectiq; siunt a Senatu sui in annalibus quibusdam legi duodecim hi pari iij And. Mocenicus, Ioan. Contarenus, AloysiuS Storiatus, rho. Michael, Ioan.Gradonicus, Fr. Barbarus,

Analuoala luatius, Ioan. Iustititantis,Ant.Venerius,Crist. Maurus, M.Geno,& Ioan . Cornelius, qui Sigismundo Imperatori per Veneti Imperij Mnas iter facieti comitatu, honoreq; ossiciose pnestarent: Et classes Veneta, Genuensis'; nil memoria dignum ea aestate gessere, quin Lygur circa Trinacriam tempestate iactatus tris longas naues amis it.et in Gallia sub id te pus Sactus Uenerius, oui Dadulo petenti suffectus fuerat.Je Georgius Cornelius Legati .cum instructiis peditum, equitumq; copiis Rep. ab initio preelare admini iti arunt.Quattuor munitissimis oppidis in Cremonensi agro Philippo ademptis. Bordellano, Rumineiago, Fontanella, &Soncino,&quum in hoc victoriae cursu de pace agi coeptum ellet. Legati Ferraria conuenerculam Fantinus Michael a Venetis milius eo cum mandatis Senatus

aduenit nusserunt & Florentini Pallantem Stroccium,Sc Philippus Franciscum Gallinam, sed dum a Legatis Ferrariae de pace agitur: Venetorum copiae ad Montana penetrantes Vallem Camonicam primum, inde Tellinam armis subegere : quam trium millium armatorum prauidio Cornelius Legatus in sedens obtinebat: Sed eo a Principibus Gibellinae factionis clanculum Piccininus accersitus Valle tumultuose inuasit: unde haud mediocri clade accepta repulsus est: pollera die Callidus hostis reuersiis incautum Legatum ex priori staccestu cum omnibus ferme copi jς sula i-to Oppresiit: trecenti solum equites eruptione per medios hostes facta in auerses saltus magno cum periculo abiere: Cas vero, captique plurimi , S in his Georgius Cornelius Legatus Thadaeus Estensis, Cesar Martinengus,& Italu oroiulianus magni nominis ductores, Casile quoque circa l'adum, de Brixellum Philippes tum anaais occupatu Venetus amissit, .i0-stavit duorum prepotentiu populorum res bellice in Italia erat: quia pax per hyemem agitata demum his conditionibus sancitur: ut Philippus Brixiam, Bergo mentisque agri locis prorsius decederet. Monferratensi principatum redderet: Florentini in Volaterrano,&Pisano. Oppida reciperet. Captiui quoque utrinque ex sordere restituerentur: redditi omnes praeter Cornelium, qui post initam paccm vita decesserat: compositis Cisset pinae Galliae inter Venetos, Sc Philippum rebus. Franciscus S rcia a Vicecomite post importuna efflagitatione exhaut horatus cum duobus millibus

E e ij equitum,

240쪽

Eugenii

liti tiui uetum.

equitum,florentique peditatu ex Gallia in Picenum agru tumultuose erupit,ubi rebus fortiter,ac prospere festis,omnem illam prou:nciam in suam recepit fidenae hos Ssorciae succenus Piccininus suspectos habes Philippo

authore ad opprimendos illius conatus cum mille letatis equitibus, & m gno peditatu ua Hetruriam venit: de coniunctis cum Nicolao Stella Brachiant factionis impigro duce copiis in Ssorcianos mouet. Eugeniumque Pontificem primum grauiter infestare coepit: at Sforcia inter hos motus ex H bernis prosectus in umbria transiit. Tu derioque,& Ameria subito aduentu occupatis,Tyberim est transgrelius,ac omnia metu,& trepidatione complens in Viterbiensi agro consedit. Interim Eugenius Brachianis opibus,columnensique factione adnitente, Pontificia sede ei jcitur: ac in Aoriani molem confugiens tumultuantis ciuitatis vim, inaque aliquandiu declinauiti mox inde periculi admonitus secundo Tyberi magno cum vitae discrimine inter tςla ex utraque Ripa in eu coniecta disicessit, dc Florentiam in tutum abiit.Creauitque duoS Cardinales ex Veneta gente viros insignes Fr. Conlulmarium,& Petrum Barbum,qui postea pontifex suit. Paulus. II. nomine appellatu Nec multo post ex unaquaque fere Christianorum prouincia Jecem,&septem alios selectissimos viro, Cardina

latus dignitate insignivit. In his suere Bessario Nicenus,& Isidorus Ruthenus,natione Graeci, viri docti Limi: Ioannes Lusitanus insignis Thὁlogus, Raymundus Gallus Remensis episcopus,Guelmus Andagavensis, Ludovicus Rothom agensis ex Anglia,Dyonisius episeopus Agriensis Pannon, Nicolaus Archiepiscopus Capuanus, atque alit animi, corporisque dotibus

praestantissimi viri: Eugenio itaque ex urbe pulso. Brachianus victor in Ssorciam subito mouit.nec pr liu ab inuicto Duce detractatur: quin explicata, admotaque acie signa in hostem illata sunt: apparebatque Brachia nos,S rcianosque senestam eo die cladem adituros,nisi Urbani Derth nensis Philippi legati interuentus, Blandaque oratio partium arma compressisseta. qui medius inter utranque aciem volitas effusis lachrymis iratos deliniuit animos: tum dirempto certamine Piccininus in flamminiam profectus circa sorum corneli hodie Imola appellatur consedit: cui ingens obiectus est exercitus: quem Eugenius,Ue leti,Sc Florentini inito inter se ad tutandam Italiam foedere contraxerant:& quum Bononia canne ii Sauthoribus a Pontifice subito defecisset.Sociales copis urbem Ecclesie recipere tentabant.Nec multo post atrox inter Piccininum, & Tolletinatem praelium in I molensi agro comissum est. In quo susis, sugatisque reliquis Tollentinas in hostium potestatem venit: captaque cum eo equitum tria

millia, ac pedites mille dicuntur: de quod pudendum, se mineumque in militia illius seculi videtur.Quattuor tantum ea pugna,non amplius occubuere ac triginta leuiter vulnerati: post haec Piccininus hostium copiis deletis in Galliam transi jnde Philippus ut Venetam rem grauiori aliquo incom-

SEARCH

MENU NAVIGATION