Petri Iustiniani patritii Veneti Aloysii F. Rerum Venetarum ab vrbe condita historia

발행: 1560년

분량: 508페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

291쪽

cidarunt: unanimique populi co sensu Ssorcia in urbem euocatus permissa rerum omnium potestate Princeps salutatur. ita , icecomitum nomine in Mascula stirpe extincto Mediolanentis Principatus non minus hereditario iure, qua vi, armis que,ad S forciam,posteros iue eius selici successione peruenit: studuit autem sapientissimus Dux Venetos amice colere. ac omni Oficio demereri quibus conciliatis,nullas intelligebat polle bellorum minas alicunde timerin nullos holbum uacursus: qui res Italiae infestare vellent post modum quum diu V eneti, Alphontusque Rex inter se bello contenditi nC. ad pacem demum animos conuertere coeperunt .mis luSq;

Ferrariam Paschalis Mari petrus,publico nomine cum Rege perpetua pacem sanxit: quae postea Venetiis miro, Ciuitatis gaudio praeconis voce est publicata: accessitque sub id icmpus Federicus Imperator cum Leonora coniuge in Italiam.Ad quem ossici j gratia quattuor hosce oratores Patres destinarunt. Benedictum Superantium, Aloysium Diedum, Ber. Iustinianum, di Iac.Comelium,moxic ille Romam profectus est, quem Nicola Ponti sex in Augustissimo Diui Petri Templo maximo populi concursu Imperatoria Corona insignivit: is postea visendae urbis studio Venetias magno comitatu aduenit: itumque est illi obviam a Principe, frequentiq; Senatu Bucentauro navi: nullumque honoris, hospitalitatisque genus in

excipiendo Caesare omissui . nam praeter ingentem Vim minorum nauiu,

quae illi prodivit obuiam, sequebatur plures triremes, Gainariae, paras chernat,si que grandiora nauigia,numero ad cesum viginti, Auleis,auro, purpuraque adoperta: in quibus flos nobilitatis inerat, e Clodia, ubi tunc Nic.

Mocenicus praetor erat,ad Clementis aedem Ferrariensi naui uestus Federicus processiit:. ubi princeps occurrerat .m gnoq; nautarum clamore, bo barbadarum strepitu,& tibiarum cantu, ex Estensi naui in Bucentaurum traiistit: hic Poscarus Princeps Venerabundus sedericum excipiens. Gratulatusque illi Felicem accessum aureo eminentiore Throno Bucentauro locauit: ipseque iuxta ossedit: per mediamque urbem ad Estenses aedes miro ornatu cultas ingenti plausu,& laetitia tantus hospes aduectus cst: Leonora quoque non multo post accessit,ei Principis coniunx matrona insignis, ducenisque patritiae semiris eleganti forma, ac gemmi purpura, auroque fulgentes Bucentauro ad Diui Nicolai usque adem progresse occurreriit: atque inter publicos plausus, Si gratulationes triumphalis pompa ducta, magna totius urbis exultatione,& laetitia: ad Eustachi j fanum apud Uetturios illa desedit. Primores autem Patrum ea mane,Vesperique, ossici jgra, tia salutabant: magnificentissimique in comiti h ad conspectum eorum ludi sunt editi: saltauitque uterque publice ad tibias: bulla ad haec aurea tribus gemmis praedita: precin duorum millium, ac sexcentorum aureorum.

nummum Leonora a Patribus donata est palliolum praeterea eidem traditum. cum Stragulo cunali unionibus,Margaritisque mire intexto.Super

bis imoque

Attia publi

292쪽

Noti lege.

m . exerci

bissimoque conuiuio Princeps Federicum Imperatorem ducaria Aula publice excepit,aderantisimul discumbentes primores patrum,dc ex Germania, Italiaq; viri nobilissimi:Caesarq; ad Foscaru couersus dixisse sertur: se perpetuo Veneto nomini amicu sore: oiaq; ei prospera optare: sed presaga se mete videre,ci, multas calamitates posteri sui per armoria fragores Veneto inflicturi erant Imperio,id quod prorsiis iuxta C sari, vaticiniit euenit: nam ciuitas nostra cum Maximiliano eius filio sui suo loco dicemus )grauissimum bellum gessit.in quo multa Reip.aduersa coligere. Federico postea abeunte. Patres in Gallici belli curam animos intenderunt: Sc ad perferendos bellorum sumptus lex lata est, ut Urbani, peregrinique iudices in Magistratibus constituti: scribae,ministri, eteridue inseriores Ordines tam domi, quam foris, quocunque nomine censeretur, qui publicum falarium mererent: vestigal fisco penderenti gratuitamque Rei p. opera annui Magiit ratus in vi be per scx menses proximos praestarent: his constitutis, belluin Ssorciam reparatur: Getilisque Leonessis Imperatoris ductu Veneta arma Mediolanum usque sub primos motus peruenere. inde cas ra Soncinuadmota: cuius oppidi muros Venetus bellicis machinis adortus impigre regessit: at hostis cum viginti millibus hominum ad soluendam solacini obsidionem in Brixiensem agrum erupit : Gammariaque subito incursu capta. Ponteuicum armis adoritur: interim Veneti bellicis operibus Soncini menta disiecere: & paulopoli oppidani territi deditionem fecerunt: inde Romanengium occupatur: & Ponteui cum hostis subegit. Ad agellumque in Brixi ensii agro consedens ex propinquo urbem infestabat. Quare Leonessius non procul ab hoste opportunissimo loco metatus in consipediu Ssorciae aciem explicauit: pugnatumque est Opius vario euentu .Florentissimaeque in utrisque castris erant copian na in Venetis ad quindecim squitum millia,ac sex peditum,clarique bello duces: in Ssorcianis

maior equitatus numerus, peditum vero tria millia. Sub id tempus de ad Porcianum locum tribus ferme horis atroci marte dimicatum: pariq; clade discesssum:S: Guielmus Mon serrate sis cum quattuor millibus equitum in Alexandrinos fines tumultuose irriipit omniaque terrore, ferro, ac igne fidataaeadem clades Derthonensii,Ticines ique agro illata est: ad illius autem conatus inhibendos Sacromorus Vicecomes,& Antonelius Burgensis sum instructis copijs a Ssorcia missi ita strennue rem gessere, ut hostem tumultuario pretio victum continuo finibus eiecerint: nec Alphonsu, in octo desediti cuius copiae Ferdinandi filij ductu in Arretinum agrum profesta Cortonam ad desectionem tentarunt: inde Folianum a Regiis ex Florentino hoste capitum S Astur fauentinus Thuscarum legionum ductor bis victus mille serme equites amissit: quo successu Arragonia signa

per Senensium fines s liciter vagata. Florentinos non parum territavere: ipsi autem Hispana'Venetasque opes,terra, marique metuci S, noua co

silia

293쪽

stia agitare coeperunt: ne praepotentium hostium armiis res suae grauiori aliqua calamitate opprimerentur: statuunt itaque ad Regem Galliae An - Egelum Acciolum oratorem mittere : qui publico nomine auxilia pro Ue e Iu . 'teri scio in Franconum regnum studio a Rege peteret: vel saltem id impetraret: ut Regia authoritate Dux Allobrogum Ssorciae amicus redderetur : Et Renatum Regem hortando, persuadendoque impelleret: in Arroganensium inuidiam ad Siciliae Regnum recuperandunV. in qua expeditione militem , dc pecuniam pro comparandi, terra,marique copiis, ei polliceretur: Haec hostes cxtra Italiam ad partes suas firmandas agebant: In Cisalpina vero Gallia multi, Vari jue fuere armorum conatuS:nam a Venetis in Ssorcianos saepe prospere pugnatum est oppressi, captique eorum equites, arma,signaq; militaria adempta: in Brixiens,Cremonensiq; agro: nunquam tamen totiS Viribus concursu nNpugna S rcia detractate: quod

notiti, incredibileq; pene in Martio Duce visum suit: quippe qui militaris disciplinae periti s simus nulla unquam antea prstia recusasset, cuius vigore

animi, bellicam scientiam,armorum Vsum,admirabantur Italae, exteraeq;getes:qui toties collatis signis, prospere in hostem minori inititu numero depugnarat: nuc tam deses, imbellisq; factus, ut lacessitus prestium detractaret: mirum profecto est. sed fortunς sortassis mutatione peritisiimus Dux veritus:cunctatior,tepidiorq; ad pugna reddebatuta. potuit, dc nouus Princi cipatus armorum studium, ardoremq; stanasse: quem tutiorem magis a

pugna abstinendo, quam fortuna pr*lij tetando,reddi polle iudicabat: sedi quecunq; fuit causa, ita euenita. ut tine Vllo certamine copis utrinq; in Hy-berna concessere: postea sub vernum tempus Veneti bellum reparantes,in Mantuanos fines irruperunt:Striueriisq; capti hac direptis, ingens inde preda abducta elli Et Ualliis Sasina Caroli Gon1agae ductu eieetis Gibellinae, factioni hominibus in Venetorum potestatem concessit: Alphosius praei erea Florentinorum hostis acerrimus duas immens vasteq; magnitudinis Cetheas construendas curauit: uibus fama erati. statuisse eum repentino incursu Lyburnium ad Arni ostium occupare: inde, Jc Pisa dabantq; ob id Veneti ex fDdere maritima aliquot triremium auxilia: Atq; ex altera parte Gallo: una Rex in oratoris Florentinorum gratia Allobrogu duce ab armis edicto reuocara unaq;venatum Regem impulerat: ut copiis cotractis in Italiam aduersius Alphosum transiret: a quo Sicilie hereditarium iusto bello Regnum repeteret. Novi quoq; ex Gr ia bellorum motus exaudiebantur, Maomethu Turcoru Rege terra mariq; arma parare: Et iam Maome

haud procul a Thracio Bosphoro circa Propontide castellii munitisiimuerexisse: ferebaturq;Byranti j Imperiti hoc armoru apparatu peti,quare Nicola Potifex enixe studebati optimoru patrum vestigia sequutus res Italis, Christianorumq; Principum discordias quatum in se erat c5ponere:nec domestica coniuratione pene oppressus sanctissimus vir tunc id praestare M in potuit:

294쪽

potuita naria Stepli. rtius inter Romanos ciues nobilitate,& diuitijs potes in eum cum quibusdam facinorosis viris nefarie cospirarat: Poti hctaq; oppressa di nitate.populo Romano libertatem restituere moliebatur,Jed re patefacta Portii conatus irriti fuere Ipse* ad supplicium tractus incrita mortis damnatione tulit: post h c Rona acta, sub veris initium Flore tini folianum,quod superiore anno Alphonsus expugnarat: ari S receperunt: dit in Gallia Leonesi us Venetus imperator dum Manerbiu obsidione praemit: atq; omnia optimi Ducis ossicia vigili cura studet obire: sagitta ab hoo v ste em illa faucius paucis diebus maximo totiuS exercitu, dolore expirauit: Placininus iussu patrum copiarum Imperium Leonessi j loco suscepit: qui statim Mancrbium noua oppugnatione adortus in suam redegit poteli tendi. Inde Paucis diebus,de Quintianum, S a Starciariis multe excuti iones factis, multa leuia cum Venetis modo secunda, modo aduersa pretia Vari ''' locis comista: postea quum iam media ferme aestas exiisset. Renatu, Rox cum quattuor millibus equitum in Italiam venit:ac sub primum accellum per ca ducatorem ut Gallici gentis mos est bellum Venetis indixit: comueritq; cum Ssorcia copiis Manelium,quod pauloanteam illum fueratJecepit: Mox,& Poteuicum:vbi a Gallis in miseros oppidanos crudeliter lς- uitu est qua immanitate ita territi dicuntur populorum animi, ut cucta. Dre paucissimis diebus, quae Veneti in Cremonensi., S in Brixiensi planicie. habebant: voluntaria deditione Gallus occuparit: coactus est itaq; Picci- minus ad eam populorum desectionem citato agmine Hilere: Brixia liprofectus urbe sua prcsentia cOfirmauit hosfiuq; repressitiinpetu: irx hoc itatu Venete,S rcian q; res erat: quu in Grccia Byvati uterra, maris; circuuali latum Maomethi arma grauisSime premebat: cuius urbis pericul0 patrum animi vehemeter comouebantur. Itaq; cotinuo dece triremeSinitruuntarad ipsius urbis prcs diu. Eamq; Impertu Iac. Lauredano demadatuta. eunde quoq; nauiu togaru numeru Alphosus fuerat pollicitus: ac totide Potitetivi triginta triremiu classe aliquo modo Christianis rebuS opitulari possit. c uod leuissimu in lato hostiliu armoru apparatu auxiliu fuit: Othomanusin' - enim cu trecetis bellatorii millibus,& triremibu biremibusq; amplius du-r' cetis,minoribusq; ali nauigils prope cerum,S quinquaginta,terr ,mariq ' ad By12tiu oppugnandu co sedit, tenebat aute tunc Grsci Iimperitum Ub- stantinus Paleologus Caloioanis filius,munieratq; urbe tumultuario ope με i''i'ς ac vigili cura ad eius defensionem milites,commeatuS,armaque par mrat: obiectaque eis ad angustias sinus eximiae crassitudinis cathena ferreg, quae a Gallorum turri per longum spacium ad Peranae Clari; pontem protendebatur: ubi treS Venetorii triremes ex Potica negociatione reuersε ad loci praesidium constiterant: A fluit, & Cethea una Lygullica eximiae maenitudinis,cum quibusdam Grippa ijs Cretensibus.inde tres ahq Genuei 1ium naues ex Chio aduenere:comeatus,&virorum sortium plane;quibus

295쪽

sub ipsum portus ingressum Turcorum aliquot nauigia occurrerunt:continuoq; pugna cotrahitur. in qua lida utrinq; c des dita est: Demum hoc primo nauali congressu victi Barbari cesserunt .accessit postei Ioannes Iustinianus natione Lygur cum duabus Cetheis:trecentosq; secum ille habebat bellatores quorum opera Imperator usus, eOS ad Romana porta chi Iustiniano duce tuo costituit: Venetis quoq; patritit, Nic. Mollino,Ioa. Lauredano,dc Baptistet Critto, qui ea temporum nouitate By1atij mercatura

exercebant:. quaedam urbis loca tuenda. assignata sunt. Turcs interim complureS qneaῆ machinas terra, marique circa moenia disposuerant: quibus ingenS naurorum,munitioniiq;ruina facta est. Ita terrestribus, maritimi ;viribus Gr. Dci oppugnati Barbarorum impetum vix sustinere poterantula ubiq; stilus hostis imminebat. Ausus tamen Imperatorius miles Veneto, Ligure 4; adiuuate in Otho manica classcin impetu facere,ea siquide a Peranis colunis priter oppidi menta in sinu traducta suerat: contracto igitur nauali certamine Chri itiani numero hominoraulumq; inferiores Barbaro facile cesserui:& biremes dus una Croesis,altera Veneta, tormeto hostili concusse periere .lentauit ex inde Turca Cuniculo urbem irrumpere . sed opportune a Cresco itum est Obviani: multiq; hosti si subterranea fouea subita, voracisi; flama sunt ambusti: Ad Romana,Chersinaq; porta interea menia,turresque late procideranti. quo factum cit ut aperto aditu Turcae urbem semidi rutam occupare poste in sipem venerantritaq; terribili clamore, horrendist, vocibus per collapsa moenia vadentes acerrime in Graecos pugnabant: At Imperator intus obequitando suos magnis precibus hortabaturri ut patriam,penates,parente libero,coniugeS, a Turcorum rabie armis protegerent: praesentique ope circumsesso Imperio adessent: venisse tempus dicere: quo si solita strennuitate uti vellent: non solum Orientalis Imperi j Maiestas pristinam retineret amplitudinem: sed aucta quoque in altius excresceret fastigium: durarent igitur, hostisq; minas hauὰ timerent : a quo si victi essenta desperata omnino venia,Omnes scrro caderent:

Hsc ille m rnia circa uectus suis memorare: sed parum dicta prosuere:territis omnibus effera Turcorum rabie: qui iam ad Romani portam Graecos munitionibus depulerant: ac Iustiniano graui vulnere aftecto: nudata urbs pnaesidio, Barbarorum irruptioni patebat: quo viso. Imperator cum paucis quos secum habebat locum statim subi jt, tentauitq; vi iam hostem alium post alium muros scadentem repellere: multosq; ex Barbaris irrumpentes exturbauit: eorumq; repressit impetum: verum ubi rem pcrditam

vidit. sis j;,ac iugatis propugnatoribus pene selum se derelictum cogia uici tum gladio pectus trauigere voluisse dicitur. inde quia ipse haud Christianum esse adiudicabat: honestiore ad morte viam meditatus. Imperatoria deposuit insignia. ac stricto serro in irrupentium Turcoru cuneum furibundumq; agmen imit: sortiteri pugnando Princeps omnibus saeculis

Mm ij memoria

296쪽

r leo 'gi memoria dignus hostili serro conseditur Cadensque simul vitam,& Imperium amisit: illi postea media caesorum strage iacentisanguincque ompleto Maomethi iussit caput est abscissim: totaque urbe, ac castris lancea circumlatum miserabile omnibus spectaculum praebuit: in ea trepidatione alijs alio dilabentibus, ingens mortalium concursus ad Diuae Sophiae templum factus est: ibique omnes capti: ac urbs tota direpta: Nec non Aedes, Ararque Diuorum profanatae, infandaque Barbarae impietatista exempla ardita: In hunc modum Constantinopolis nobilissima Graeciae

totiusque Europae urbs a Maometho Turcorum rege capta dicitur: Nuncio expugnati Byzantii Venetias ad Patres perlato: ingenti ciuitas moestitia a fleeta est incredibilis quoque Christianae genti terror incussus: Continuo itaque Nicola Pontifex quinque triremes suis sumptibus Venet ijs viris, armi sque instruendas curauit: Egit ad haec cum patribus de pace: in tanto Reipublicae Christianae periculo: Ssorciam quoque ad id hortatus est: omneque studium optimus Pontifex adhibuit: ut Italiae statum pac- caret: Futumni jue se pacis arbitrum dixit: quam siquis pervicaci animo

detractaret: fore: ut ille statim diris execrationibus petitus: a piorum cε- tu excluderetur: Haec Pontifex: at Veneti de suorum ciuium salute solliciti Balthola meum Marcellum ad Maomethum Constantinopolim mittunt: Qui publico nomine suos ciues,eorumque res bello capta, repeteret: omnia benigne impetrata:reuersu'; Marcellus sancitam noua cum Otho

NM. pa- mano pacem nuncia uitta Quam tamen nec probare,nec reiicere patres VC-

'' luere: rem autem differe tandiu statueranti quoad pax, s dusque inter Christianos Principes ictum esseti turpe enim putabaricum Turca comuni hoste pacem habere: quando cum eodem caeteri Christiani Principes bellui terra, marique gererent: sed haec suo loco postea dicentur: Nunc ad Italiae res redeo: S forcia enim receptis. quae in planicie erant, locis, Rhoa- dum quoque obsidione cinxit:habenti iue hic illi castra Romanium,Martinengum, Camonicae Vallis, S: Montana in brigentinis oppida voluntaria deditione cesserunt: alij quoque populi Rhoadenses,V rceani,SOnci nenseS,Roman cgicnses,in Ssorcis fidem venere: post hic Renatus media ferme bruma haud fatis recto, sinceroque in Florentinos animo per Tau- π i pro tinos in Galliam abi jt: Romam autem non muliopost Christophorus . Maurus, Sc Vrs. Iustinianus, summi viri sent missi. de pace apud Pontificem cum caeteris Italiae Oratoribus acturi: In marique sub id tempus Iaco-IM. Gu- buS Lauredanus rem praeclare gesiit: nam post Byzanti j expugnationem '' V in Euboea cum classe subsederat. optae Litque circa Insidam quattuor

Turcorum triremes, ac biremes tredecim, earumque remigeS in terram

delapsi a proximis accolis: trucidati sunt: Interim Veneti, Florentini,& Ssorcia, quum diu inter se armis, belloque decertassent, ad pacemrbi: inclinati eam his conditionibus consecere: H Ssorcia praeter Abdua-

. nam

297쪽

nam terram omnia eo bello adern plaBrixiensis,Bergomatisque agri tam in montani' quam in planicie oppida Veneto reddereti. Alphonsius ex Florentinis Castellionem retineret: Marchio Mantuanus Carolum fratrem extorrem in suum conciliata gratia restitueret Ptincipatum: Senensibus quoque in rebus suis a Florentino populo recipiendis constultum est: levi pax fanetior, firmiorque esset: siuam Pontifex interposuit authoritatem: vix ciuitas varijs antea fortian. e casibus agitata letiorem unquam egit diem: ad socias quoque ciuitates logo bello festas eadem istitia perue nitet. denunciataque preconis Voce publice populo pace supplicationes statim in triduum ὀecrete:gratiaeque Deo optimo Maximo, ac c litibus pie exhibitan euocante postea Federico Imperatore ad se ex tota Europa Legatos Principum:Zacharias Triui sanus,&Nic.Canalis a Venetis ad eu in Germania oratores missi sunt: actumque ibi stequetissimo totius prouinci conventu: de bello in turcas comparando,nam Barbari Byχatio capto audaciores, insolentioresque faciti,miro victorie cursu Thraces, Trybalos,

Macedonas subegere,Bos sinam deinde quae est Myssia opprest o Rege, ac ferme quicquid a Thracia Paleologus ad Epyrrum S: Dalmatiae Mediterranea tenui trucinis perdomaruntUS in Asia Trape1unthi Imperium Dauade euersum Othonaano cessit: nullos tamen belli motus Christiani Principes in Tyrannum conciuere: nemo Italorum, exterorumque Potentatuti Barbaros victoria exultantes armis repressit:.nemo furori eorum obstitit:

pneter Calixtum Pontificem, de Venetos, qui classibus suis mari insesso Christianam rem quantum potuere tutati senta. non tamen aperto bello res gesta: temperatumque tandiu ab armis: donec profecta a Barbaro iniuria legitima Venetos arma induere coegit: magni interea armorum cona. tus in Asia,N Europa fuere:decennioque in domandis illarum regionum populis a Maometho laboratur . quo totius temporis cursu Veneti ab armis quieuere:haud tamen ociosis oculis,liberoque animo gesta toto decenio illius spectarunt sollicitudineque pleni erant, ac si vicinum incendiu propius haberent deuastanto enim cuneta belli furore Maomellis: Venetus sollicitus, inquietusque haud esse non poterati. interim Foscarus Princeps summae sapientia ,excellentis memoriar, diuini ingeni, magni animi vir. Aucto terra,mariq; Imperio, post quattuor,ic triginta Principatus sui annos,quum ingrauescente iam aetate nam octuagenarius erat) parum publica munera obire posset,raroque ob cstello corporis vires in curiam,Sc- natumque ventitaret: a decemviris decretum emanauit: ut abrogata soscaro dignitate nouus in cius locu Princeps substitueretur: negociumque datum est.lac. Lauredano vni ex decemviris.Qui ad Foscarum iret, atque ut facundia singulari excellebat decemvirale ei decretum, accomodata oratione denunciareta Lauredanus igitur ad Foscarum profectus, in cubiculamque admissus,Patrum mandata exposuit, aetatemque eius accusanS, quae

298쪽

LIBER

rus. Dux.

quae ad id confli j decem uirum animos induxerati veniam illius facti precatus clhc deretque interim Poscarus libens patrum volutati: post multosq; animi, corporisque labores,quibus per triginta quattuor annos in Reip.

administratione tanta cum gloria versatus fuerati. Optatam quietem perciperet .eiu, enim virtutem nulla unquam stas conticesceti tum Foscarus nil

animo commotus,ad Lau edanum hilari vultu couersius : Si existimallem inquit,quod Resp.in his meis supremis Principatus annis tam graue mea causa molestiam persensiliet: spote me hac dignitate abdicas lem,nec tuis sena tam iniquus,& ingratus ciuis, qui no publicam causam potiorem, qua priuatam habuistem,ltaque Magistratus de me amplissimi decretum exequi prompto 6bsequio paratuS sum,& postridie summo mane depositis Ducalibus insignibus, paruoque innixus baculo, quod pedibus aeger erat, magna propinquorum, amniumque caterua stipatus e Ducario abscessit,& quum ad ultimos schalae lapidear gradus peruenisset.Aliorum iniquitas ait me hinc expellit. alio mea merita perduxerant, ac per medium forum ingenti populi multitudine plenum transiens: paruam Cymbam ascendit:& ad domesticos lares qui sunt ad Pantha leonis aede)delatus: paucis post diebus audita tripudiantis ciuitatis. De noui Principis creatione laetitia: magno aeditu gemitu generosus ille spiritus e corporis vinculis solutus ad superos euolauici defunctum Foscarum, Ducalia insignia restituta in senere Ornarunt: laudauitque luculentissima oratione pustice habita Bernardus Iustinianus Leonardi Procuratoris filius: Sepulchrumet; ex Pario Marmore,purisSimoque auro in Minori tana aede ad Aram maximam nepotes illi posuere: quod hodie adhuc visitur. Paschalis Mari petrus Foscaro ad huc viventi dux suffectus Principatum sapienter, iusteque administrauit: pacemque ab eo traditam sancte custodiuit. Librorumque imprimendoruratio tum primum in Italia reperta est, ad inuentumque ipsum Germani hominis creditur.Post quem Nicolaus Genson in eo genere laudi S maxime floruit: cui multum Veneta ciuitas debeti in instituedis liberis nobili sissimo commento.Atque hinc librariae ossicinae plurimae institutae equibus multa commoda in addiscendis disciplinis i fudiosi percepere : Paschalis postea quum annis quattuor,& dimidio Rem p. innoceter administrasset: di qm obili:& ad Gemellorum aedem elatus specioso tumulo conditus est: ei Cristophorum Mauro Patres surrogarunt: alteroque eiuS Ducatus an no cum Othomano Rege terra marique bellari coeptum qui ad Peloponesium occupandam animum a dijcies Venetos ad arma excivit: Et auteterra ipsa Peninsula Platani solio assimilis,lrecetorum,ac sexaginta trium millium passuum circuitu patere dicitur: inter Aegeum, & Ionium Mare

posita Apie antea,& Pelas a,Moreaque vulgo hodie vocata: clari in ea Vrbes Corinthus, Argi,Patrassiuia, Londariu , olim Megalopolis Nauplia, atoue alia priscis temporibus non ignobilia oppida. Ad Septe trione circa

isthmum

299쪽

Isthmu Corynthiacus est sinus: N ex aduerso Saronicus, ubi Cenchreae nobilissimu nauale:& in Corynthiaco Lecheu. erat aut Peninsulae Principes m /LThomas,dc Demetrius fratres,ex alto Graecorum genere nati, qui si con- -i . cordi animo in rebus suis tuendis fuissent inanem Maomethi expeditione in Peloponello reddidi issent: sied Demetrio rem ad Turcas trahente: ad subigendam peninsulam Otho manicis armis occasio praebita est: eam igitur

terram Barbari cum maritimo apparatu adorti totam sere occuparui: tho

masque quum aliquandiu hosti restitisset. perditis tandem rebus e Peninsula raeciaque et lugit: Romamque se contulit: Diui Andreae capite secuasportato: quod venerabundus Pontifex circa Manaeum potem obuiam cum clero progressus excepit. Sacelloque eius nomini dicato rite condidit: sublato autem e Peloponesso Graecorum principatu. Venetos quoque cxea terra Othona anus expellere cogitauit: qui oppida nonnulla in ea tenebanta. ad propulsanda igitur Barbaroru arma Veneti validam classem sub. Victoris pellis ausipicis sint truxerunt: eoque procurante Isthmus muniri est ceptus,ut hosti in peninsiuiam traijciendi facultatem preriperet: Pro digiaque eo anno multa nunciata. In Sabinis Biceps Vitulus natus sereba' N. ., . si tur: de Romae pluuia mixtὸ sanguine visa. Cometes ad haec diro aspectu in s c o per totum Juni j mensem ab omnibus palam obseruatus. Nec terre- motus defuit: sedissimaque tempestas. Quibus prodigiosis violentiis multa aedificia collapsa. Arboresque evulsae,& circa Benacum Mons in abruptum desedit. Calixtus post haec Pontifex e vita migrauit: cui PiuS eius no piri n.

minissecundus Senensis patria. Aeneas Sylvius nomine Picholominea n Τimilia nobili ortus successit:& in Peloponesso per id tempus terra,marique i hellum ardebatura illaeque ab Italia ingentes a Venetis copiae sub Bertoido Estense, Bethino Calcinatio ducibus affuere: nouus quoque Maris Impetrator Aloysius Lauredantis cum valida classe accessit qui statim Barbarosa peninsilla exclusurus. Isthmum muro duplici sosta per quadraginta sta, dia ductis egregie communiuit: trigintaque hominum millia eo loco die, noctuque operata didunturi persectumq; est quindecim dierum sipacio tQ- insiai

tum opus:tentarunt autem Turcae ad quattuor equitum millia,qui ad CO- . Tynti uim coli sederant: subito incursii Vcnetum ab instituta Isthmi muni--tione auertere:sed sili,sugatiq; in tutum citato agmine se se recepere: tum hoste atreuiue. Veneti Duces leues aliquot expeditiones per Centuriones

sederunt: nam Benedictus Collio Misistratum olim Spartham dictam Lacedemoniorum primariam sedem adortus praeter arce primo impetu oc--cupauit,& Londarium a Ioanne cognomento magno captum est: his gestis Berthoidus cum instructis copii bellicisque machinis ad Corynthumi celebre olim oppidum ire pergit oppugnandum,tripartitoque illud aggresuus multa,assiduaque armorum vi diu fatigauit,nam ad occasum Benholdus metatus, ad ortum Ioannes Atteianus, de ad Boream sub ipsis pene uo.

muris

300쪽

muris Laaearus Pontolianus urbem militum corona cinxerui: bisque urbs oppugnatione tentata, priorique Atteianus scalis muro admotis munitissimum hostibus locum his cmis,repulsi que, siliciter ademitta quo Occupato in arctio em barbari Orbem redacti aliquantulum cessierunt:altera auteoppugnatione quum Benholdus bellica circa moenia nauiter obiret munera: hoitandoque suos rem impigre gereret: saxo ictus humi saucius,semia-χ holai nimisq; prosternituri quo vulnere paucis diebus expirauit: duce extincto: ' continuara tamen est obsidio, tertiaqu e oppugnatio renovata. In qua te' studine miles tectus ad muros inti epide replit: coeperatque iam dolabriscos perrumpere:verum statim eruptione a Barbaris ex oppido facta. Veneti per Scopulo la Acrocorynthi latera cum cede praecipites sunt acti: audita postea aduentantium hostium multitudine. Venetus soluta obsidione ad Isthmum se recepiti. Sc Argos antiquitus inter reliquas Greciae urbeS celeberrimi nominis antea ab holhe occupatas recuperauit: multaque alia

egregia belli facinora in ea prouincia Veneti parua manu ardidissent : nisi Turcar ad octoginta vi ferunt equitum millia suis opem laturi, eo celeriter accurrissent: tanto autem Barbarorum numero impar omnino Venetus Isthmum relinquere coactus est: quo abeunte. Argis hostes receptis,incentisque poliri die magno tumultu ad Naupliae iamnia adequitarunt: populatoque *de circii agro: miles Italus: qui oppidum praesidio tenebat: Ω- Turcitu bito erumpens in Turcaes devastationi, praedieque intentos impetum fecit Vincenteque egregie Veneto ad quinque hostium millia caesa dictitur: alij cladem, interfectorumque numerum longe minorem faciunt: bisque leuiter pugnatum ad Naupliam:ac non multa occidione Barbarum ab oppidi munitionibus repulsiim memoranti sed utcunq; sit.multa praelia facta constat. auibus omnibus ob copiarum multitudinem hostis superior fere suit relicto deinde valido praesidio Barbarus e Peninsula in continetem abijt & licc circa Peloponellum per aestate gesta: at in Italia Pius Pont. conciliuMatus ind. xit, pro decernedo in Turchas bello. conuocauit 5 ad se Regu, Principumq; oratores. dessignatique sunt statim a Senatu Veneto Uria tus Iuttinianus,& Aloysius Foscarentis Legati viri amplissimi, te sub id te pias cti Federico Imperatore Tergellinorum causa aliquandiu bellatu est: illi enim Iustinopolitanos ex veteri aemulatione nouis semper iniurip aDficere studebant: commerciaque interdicta: Gennanique negociatores Vetiti Iustino nolim ire: ut soliti erant, bello originem praebuere: statimquetrima; patrum iussu in Testinos copiae ductae: sub Antonio Martiano Duce vi ro impigro:& Vitale Lando Legato:decemque armatorum millia in Venetis castris fuisse dicuntur: alij numerum extenuanti sed quant cun* iue rint copiae: Tergestum statim ad mole sunt: urbsque oblideri coepta: cuius periculo Federicus Imperator motus supra ducetos Germanos squites ad

oppidi subsidium misiti ad eos autem insidijs excipiendos Gauardus lini

nopolitanus

SEARCH

MENU NAVIGATION