Symbolorum & emblematum ex volatilibus et insectis desumtorum centuria teria collecta

발행: 1596년

분량: 224페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

5쪽

AMPLISSI Mi SVIRIS, GENERE, VIR

TUTE, SAPIENTIA, AC DIGNITATE

Praestantist. D. D. Consulibus ac Senatoribus Inclytae Reip.Norimbergensis,Dominis suis observandist.

UM IN PRIORIBvs DUABUS

jam editis Centuriis, pluribus verbis ostenderim, ac diligenter declarare conatus sim, quo consilio ac instituto jampridem haec mea Symbola ac Emblemata, incipiendo a stirpibus & terra nascentibus,& inde progrediendo ad animantia terrestria, volatilia ac aquatilia, in manus sumserim, di subcisivis horis, quantum per alias inter pellationes licuit, absolvere studuerim, ea omnia uerum hoc loco repetere & exponere, supervacaneum iesse putavi. Quapropter tantum breviter ex illis nonnulla huc pertinentia,rursum paucis attingere & delineare visum fuit. Sunt autem tria potiss. quae tam liberalis delectationis quam honestae utilitatis caussa praesertim propter studiosam juventutem, quae ex his, ut spero, tanquam ludendo seria colligere & inde non parum proficere poterit tractanda suscepi,quae singula quasi aptissimo quodam vinculo connexa,prolaeto multo evidentius, quam unumquodq; per se conside

a a ratum,

6쪽

ratum, elucescunt & in oculos animosque legentum incurrunt. Quorum primum complectitur physicam contemplationem,professioni Medicae affinem ac necessariam, quae caussas& effectus rerum naturalium, atque occultas admirandasque proprietates earum inquirit & explicat,interdum quoque rarum & consideratione dignum individuum aliquod, antea non cognitum,in medium profert. Altera huic adjungitur&rite accommodatur ipsa doctrina Ethica, id est,cognitio de virtutibus ac vitiis, itemque de moribus ac universa vita, praecepta praeclara, utiles sententias,ec admonitiones salutares proponens. Cui denique tertio loco historica exempla adduntur varia rerum eventus memorabiles, quae inprimis nos instruunt ad res bonas imitandas, & contrarias fugiendas. Atque ita ex his tribus temperamentum quoddam admodum conveniens, & harmonia jucunda conficitur. Docet autem Cicero quoque Iri. de oratore, quam

magnae sint efficacitatis similliudines,&exempla,de quibus etiam prolixe disputat autor Rhetoricorum ad Herennium. Sed non minus observare licet tum in

sacris litteris, tum earum interpretibus eorum admodum crebrum usum. Cuius rei gratia tantum unam luculentam sententiam,quae esse poterit instar multarum

aliaru, in mediu afferre placuit ex pervetusto scriptore Ecclesiastico Tertulliano, qui in libro I. contra Marcionem ita inquit: Vnus opinor de sepibus flosculus, non dico de pratis,una cuiuῖlibet maris conchula, non dico de rubro, una tetraonis pennula, taceo de pavo, sordidum artificem pronuntiabit tibi creatorem P At

cum & animalia irrides minutiora, quae maximus artifex de industria ingeniis aut viribus ampliavit, sic

7쪽

De DICATO A. magnitudinem in mediocritate probari doces, quem- pdmodum virtutem in infirmitate,secundum Aposto- Ium, imitare si potes apis aedificia, formicae stabula, araneae retia, bombycis stamina, sustine, si potes, illas ipsas lectuli & tegetis tuae bestias,cantharidis venena , muscae spicula, culicis tubam & lanceam. Qualia

erunt majora, cum tam modicis aut juvaris aut laederis, ut nec in modicis despicias creatorem P Haec ille. Ac quidem de exemplis ab hominum actionibus derivatis, multisant qui aliquid litteris prodiderunt, quemadmodum inprimis apud veteres fuit Valerius unus inter recentiores vero Petrarcha, Sabellicus,Fu sius, Egnatius,Rarisius&alii plures,sed qui

de naturalibus rebus ea ad hominum mores adposite conati fuerint applicare, pauci sane extiterunt,nisi velimus fabularum expositores, qui profecto non sunt plane hic excludendi, aliquo modo inter illos referre. Unus certe Sianus in hoc argumento aliquid praestitit, sed quidem satis sparsim, & prout unumquodque

se obtulit, vel breviter aliquid explicavit, vel usum omisit. Quod si verum fateri velimus,Italicis scriptoribus Symbolorum , quas illi sua lingua Impresses vocant, viris profecto doctissimis ac ingeniosissimis,

hac in parte non minima laus est tribuenda, cum in hoc argumento magna dexteritate versati sint. Sed cum eorum libri externo idiomate conscripti, raro ad nos afferantur,& eam ob cauisam in paucorum manibus versentiar, operae pretium me facturiam esse putavi, si ex illis facta quidem semper honorifica nominis

ipsorum mentione ) quaedam interdum huc transferrem, ac pro mei ingenii captu exponerem, idque compendiose ac brevitate conveniente. Nam,sea 3 cundum

8쪽

ε p I s T O L Acundum Philonidis Comoedi antiqui, ut Athenaeus refert, dictum

. δ οἱ πων-αν id est,

Musi quu multa dixerit,admiratione dignus erit. Sed qui pauca pronuntiavit fuerint utilia. Et certe in hac succincta brevitate symbolica,tumen mentis nostrae quasi in lucidissimo speculo. melius se intueri, & radii intellectus uniti evidentius & majore cum facilitate cogitationes nostras arripere &eas delius retinere possunt. Quod Horatius quo linarte poetica recte monuit, uicquidpraecipies oti brevis, ut cito dicta Fercipiant animi dociles, teneantque eos, Omnesupervacuumpleno de pectore manat.

Quid vero hac in parte praestiterim, aliorum, ut confido , erit aequum ac benevolum judicium, cum profecto, si verum fateri velim, mihi in omnibus plene non satisfecerim, & sciam mea universa esse sic satis tenuia& nec adeo magni facienda. Attamen cum nihilominus amici mei plurimi ad prosequendum hunc laborem me incitarent, & editionem utriusque Centuriae adhuc reliquae non mediocriter urgerent,illis morem gerendum, atque ideo nunc hanc tertiam Centuriam cum aliis publice communicandam esse statui. Cum autem, Ampli. Viri,multis iisq; certissimis signis animadverterim , plures ex vestro ordine, non parum hoc elegantiss. studio oblectari, atque insuper etiam in illo feliciter versari, ac praeterea meas priores huius generis lucubrationes Vest. Ampl. oblatas fuisse gratas

9쪽

rum caussa propὀsita,& elegantibus orationibus explicata, propediem lucem videbunt non dubitavi de consilio&duas uorundam astim ek estro Ampliss.ordine praecipuorumliqncitatium Symbolicum S Emblematicum meum veluti pureum, sub nomine ac patrocinio. est. Amplit. pumicaremique eidem animo officioso ac submista dedicar nisorem in mo- qum petem, ut hoc exiguum lite arium munusculum benigne incipere, & me in posterum quoque, sicuti hucusque factum est, Vest. Ampl. favore a,propensa

voluntate complecti periaris, vicissim a me semper omnia ossicia ac studia cum singulari observantia comjuncta sibi pollicentes. Quod restat, D EVM o P T. M A x. Oro,ut gubetnationes estAmpl.dius speram ac multis salutarem , ac inc tam Sestiam Rempubl. in multos anno salvam S incolumem & floremtem conservare elementissime dignetur ne ac feli

partus, x C v II. U . rarius D.

SEARCH

MENU NAVIGATION