In sanctum Philippum Nerium Florentinum Congregationis Oratorij fundatorem. Iulij Caesaris Stellae ... carmen

발행: 1622년

분량: 15페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

1쪽

PATRIBUS

EX CONGREGATIONE

ORATORII

AD DIRE MARDE DE VALLICE A.

IVLIVS CAESAR STELLA S. D. OB Is ancti PHILIPPI NERII filijs , ac

discipulis Patres, iure dedico Carmen hoc, quod de eius vita, miraculisq. compendiario contexui. Spero vos flamma animi alacritate lecturos, quod non minore ego composui. Debebam hoc & amori eius dum vixit in domum meam, & de me post mortem meritis, ut taceam de virtutibus quas alle non fronte, ac supercilio, nec composito in ostentationem gestu fallas simulabat, aut minores augebat, sed veras modestia, ac pudore, necnon humanae gloriolae 1uper omnia securitate contegebat. Habeo etiam priuatas peculiaresq. causas a vobis cur amem vos ac in publicum edam meae in vestrum ordinem honorificae voluntatis, atque inimationis teli imonium quod ad posteros etiam, ut spero, pertinebit . Accipite igitur debitum vobis a me multis nominibus hoc munusculum, nec parui facite, ut meum , sed existimate magni, ut a sancto PHILIPPo vobis per me datum , neque is aliquid ex meo donat, sed te ipse in , male quidem in his carminibus adumbratum,ut vix de facie dignosci posset nisi nomen inscriberetur; sed hoc ipsum ex industria factum videri poterit, ut is hoc meo tenui, atq; inornato dicendi genere gaudeat,quod ipse, cum aliter posset, ex omni occasione meditatus ac paratus usurpabat,exosus scilicet Fumum , er oper strepitum f. rerum . ac verborum. Valete Patres optimi, Modestiae exempla Ἐh ritatis Claristianae ima ines, specimina Innocentiae, &vt omnia

uno verbo complectarisancti PHILIPPI aemuli atque imitatores. E Domo Idibus Iulii ibaa.

2쪽

IN SANCTUM

PHILIPPUM NERIVM

F LORENTINUM

CONGREGATIONI s ORATORI IF v N D A T O R E M. COMITIs IVLII CAESARIS STELLAE

CARMEN.

SI quem simplicitas actae sine crimine vitae

Contemptorem omnis, que iure meretur honoris Inter opes fumumq; urbis,strepitumq; bilinguis A puero versante Aulae, sed ab Vrbis & Aulae. Intactum, exiguae quamuis aspergine labis; Si quem amor in superos ardens, nominumq; salutem Vt Coeli sectentur iter, repetantve relictum Cilicolis aequare potest dum munere terra Vescitur atq; aurae spirabilis, ille PHILIPPVsN E RIV S est, quem vix cara ab nutrice reuulsum Venturi praesaga B O N U M cognomine dixit, Et iam tum tenero plausit FLORL ITIA Ciuir Is cum ad bissenas vix sexta accederet aestas II tectis Patrui cui iam transinissus Hetruseo Venerat ante solo, spes diuitis una senectae, Nocturnum molitur iter, tacitusq; relinquitl . Λ a Sam

3쪽

Sancte tuam o E R M A N E sub alti monte Casini .

Romanamq; petit superis ducentibus Urbem ;Non ut relliquias, & adesa cadauera molium Eductarum altris, dum Res antiqua manebat, Nec Capitolinae signis turrita vetustis Ardua tecta Domus, & amica palatia cerni, Aut noua gustaret rerum miracula visu,

Alma quibus scatet Urbs,atq; Urbe frequentius Aula, Templa sed ut Diuum hospitio praeclara, sacrisve Ossibus,& sparso permixtam sanguine terram Poplitibus tereret curvis, S lamberet ore, Perq; Virum praecepta, & honesta exempla piorum Ad superos insistat iter quod mente Vorabat, Hic per diuersos constanti pectore castis Te leue corporeae bis lustra octona vehentem NERI molis onus primo sitspexit ab quo

Aula sagax, nulla tinctos rubigine mores Allatrare tuos, quamuis optaret, inaudax ;Cum tamen interea Pueri geuitoribus orbi Matronaeq; viris tecumq; improuida tuto Innuptarum aetas, quasq; haud decorabat Honestas Arcanos omni nudarent tempore sensus, , Non opibus distincta nec ordine turba nec annis Internae fassi labes, & vulnera mentis Ut premerent arctum, qui ducit ad aethaera, callem ;Nam veluti facies late acris albet ut illum Detersit Boreas campoq; equitauit aperto Nubila agens di, Sic tu maculae purillimus omnis Ore ferebaris Populi contrain furentem

Intercludere iter magnisq; obsistere coeptis Inui

4쪽

Inuidiam, tanquam os Catuli venantis Echinus Vulnerat, ingratum tangi reuolutus in orbem, Sic te SANCTE tua tutum virtute tegebas i Nam quo peruigil'Urbs, interpres dura nouarum In peius rerum, tua cassa ad facta superbos Altius applicuere oculos, & dicta per omnes Excussere modos, magis hoc doctrina refulsit Diisimulata licet, praeceptorumq; tuorum Simplicitas prudens,utq; acrius aethere Titan Tela iacit, nubis gremium si findat opacae , Sic rudium ex umoris vocum nullaq; nitentum Arte, tui radios torquebat acutius ardor Pectoris, astantumq; animis figebat in imis ;Quin inimica tegi Meritorum fama tuorum. Quam liuor coecae tenebris ossundere noctis

Spe biberat, late iucundum sparsit odorem Qualem flos Cyrani maculis interlitus Album Purpureis, sibi quem Virgo pulcherrima fonte

Ludicrum alit, capitive decus, sanctisve futurum Ornamentum aris, bicoloribus ille rubescit Candescitq; comis, aurasq; expIrat amicas Naribus, unde domus nutrix vicinaq; gaudet Tunc gens quae primum studio nouitatis ad ades

Rarius aduentare tuas, & lenta solebat Protinus aucta, viae certas accinxit in horas, Ut visit te tangat, & hauriat aure loquentem Non capienda loco, quem tunc maioribus Aulae

Mutasti laxae spatijs, fama integra Ueri

Urbe tui tota tantos excivit amoresi Hic dum victrici vocalia fulmina lingua

5쪽

έMolitur, varijsq; animos hortatibus urit Et nulli parcit curaeq; operatq; PHILIPPUS, O quot ab impura vitiorum compede soluit omnigenum, & veteri mox libertate redonat; O quot ab hospitio turpis diuulsat amicae Quae Sancto mala foeda leni, dirasq; precata est. Interea totis ardebat ad intima tibris Ille DEUM , ansulli sed cum breuis area cordis Haud caperet, claustrisq; efferueret ardor in archis, Discessere loco geminae, spatiumq; dedere Contractae inter se s dicita mirabile) costae, Vt cordis, quod non diuino suffcit igni, Palpitat unde tremens, sinus amplior esset,Amoremq; Exundantem extra maiori in sede teneret; Sic DE US ipse suum thito defendit Amantem Impleat ut longos, quos impiger applicet, annos Vrbis ad effutie vitia in grauiora salutem Quae cum te tenebrarum atq; irremeabilis Orci

Reistoriad Imperij labem generose PHILIPPE

Aspiceret patrare sui, ne caedat inultus Magna mouet, nam cum te tentamenta suasq; Cerneret exire insidias , & cuncta feroci Exsuperare animo, maioribus apparat uti Viribus, & forma celebrem praeliante puellam, Illecebras omnes quae saxa alpina mouerent,

Insignesq; dolos & quicquid amabile doctam Vnde illi Regnum in Iuuenes, hanc improbus hostia

Exhortator agit, stimulisq, potentibus urget Auxilium implorare tuum, dum morte teneri

In media simulat, quasi hactenus omnibus illa

6쪽

γCaelarat pestes Animi, concredere soli Velle tibi mittit qui nuntiet ; hoc simul audis Cuncta repente manu iacis, & reliqua omnia rumpis Ocyus, in medioq; relinquis , tanta Cupido Luctantem cum morte animam, furialis ab orci Extricare plagis: Erat estus, & orbis ab aura Occidui tunc muIsa dies quae partibus aequis Hinc pendebat,& hinc; ut te formosa nefandi Fabra doli, celsae, nulli cernenda, fenestrae Praetentis e cancellis quos ordine raro Retis in abiegni speciem coniunxit utrinq; Transuersos,acubusq; faber compegit ahenis, . Vt te iam expectans inde aspicit illa propinquos Agglomerare gradus, quantam vix pectore claudit, Laetitia exundans, speculi cita consulit orbem Luminibus tacitis, cuius cum tota probari Iudicio sensit, gestumq; ac verba parauit,

. In seem elata suς nil polle resistere formae,

Ad scalas ultro, venienti occurrit, eburnum Iniectu tunicae Corpus velata recinctae Serica quae centum textu termissima rugis ,

Aura quibus velut ipsa & amans illudit, ad imos Fluctuat errabunda pedes, manicasq; patentes Dat late nudis e magna parte lacertis ;Traicit exiguas aeque teres aureus aures

Annulus, hos Adamas deducit & Unio triplex ;Pectoris, unde breui nondum matura tumescunt Molliter inter se distantia limite poma,

Nix intecta tepet, visus liab rbet edaces , Baccatast comas, extremaq; brachia circum

7쪽

Conspicuae Variant gemmae, religatur ab auro In nodos aurum crispati pexile crinis Hoc pallente magis quod vinci a crine dolebat. Talis erat Virgo, talem se laeta PHILIPPO Obtulit ignaro fraudis, iam caerea rendens Brachia quo Iuuenis candentia vincula collo Haud optata daret, linguamq; in verba mouebat Qualia caucaseas possent inflectere rupes: Abstinet is tactu, trepidu'; repente reflexit Supposito velut angue pedem, subit illa, manuq; Marmorea, summum, quae defluit extima, Vettis

Apprehendit, nihil ipse togam, capiti'. sacrati Quadrifidae Crucis in speciem, leue re en ab hoste

Pone sequente rapi, dum se auferat inde, laborat: Illa manu propera scamnum perferre repulsas Indocilis, quantum vires atque ira valebant Conijcit in tergum fugientis, at irrita ventos

Vulnerate, hinc quod amans, inimicaq; duplice telo , Splendentis formae, ligni armata PHILIPPO

Ludibrium deserta remanserit, ardet, & iret Vix capit accensas argusto corde procellas In male munificos quam mox effudit Amantes

Ille sibi irastens, miserae quod causa puellet

Tentati fuerit sceleris, confusus, anhelans AEdis in interiora sita secedit, &aram Ante DEI poenas alieni criminis, ut se Visa a labe lauet, lacrimis & sanguine soluit, Inscribit torto dum terga indigna flagello Inde hominum densa scelerum sub nocte iacentum Acrius incumbis curae, quaeq; altius haerent

8쪽

ν Vulnera fixa animis sanieq; annosa putrescunt Ut tibi ab occultis moestrent sananda latebris Suave mones NERI medicamq; ad singula prudens E re dextram adhibes, & toti sussicis Vibi:

Talis erat cum centimanus tot scuta tot enses

Stringeret in bellum Briareus, Dux unus, & idem Τota cohors. Tunc Virtutis morumq; tuorum optima pars mirata Virum, se sponte regendos Addixere tibi, nullis quos stringere votis Inclyte Ductor amas, Votum sua cuiq; Voluntas Iam deuota D E O; sic non aetate nec aequos

Nomine, doctrinaque pares, discrimine nullo Per tua dicta, magis per quae facis ipse, sideli Dirigis in sublime via ; Domus unica vobis,

Conuiuis mensa una, labor non Omnibus unus, At varij finis tamen omnibus una laboris , Scilicet humanas viiijs defendere mentes, Aut aegras sanare, quibus mala quenque Cupido Ingrauat, oblitove vaSos redducere Coelo Ergo omnes diuersa suo pro munere curant Templum una celebrant, nic mystica Panis ad aras

Liba DEO, vinumq; offert, hic poplite fassis

De curuo labes animi quam rite merentur

Dat veniam, hos, postquam devexo sole tepescit, Prona dies metae propior, vocat hora frequentis In medio templi festis seu Vere diebus, Vertice Ianiculi, sacris de rebus ab alto Promere verba loco, dictisq; salubribus omnes Exercere dies, nam docto ex agmine Patrum Quattuor in cunctos vicino Vespere soles

9쪽

Bisgeminam in partes dissectam quattuor horam Voce serunt, pars cuiq; datur , subnectitur uni Alter, & huic alius s.ccedit, ut utraq; quartum

Dicentem, quae non transcenditur, nora relinquat ;Quam vagus angustum per iter, dum defluat omnis, Metitur, mediatq; diem distinguit in horas Inclusias vitro puluis, qui vasis inimi Cernendus populo ventrem descendit inanem Inserto de vase super, nam vascula iunctim Stant duo, par illis facies, & duplicis instar

Turbi a,' in medio connexa tenaciter haerent, Pulvis ut ex uno cum fluxerit, inde Per archum Callem eat, inque domum rursus referatur eandem , Dum binas quatuor decursibus expleat horas. His actis Patres in limine Noctis ad aedem Vicinam templo multis comitantibus una

Conueniunt, qua se secreta parte sacellum Subtrahit, hic precibus superos concordibus orant Vnde SODALITIO nomen, ne Pacis amicae Messibus, alma quies bellis decedat, at omni Floreat Europa quae flexo e poplite Patrem Aphraq; Romanum veneretur, & Asia tellus; Vos quoq; silices Animae post certa futurae Tempora cum maculas purgauerit ignis, habetis Partem rite precum dum moli1a verbere terga Nodato, Iacrimisq, Patres ora humida sulcant Externos alij populas , incognita Priscis Regna, DEO quaerant,& per spineta sophorum Et Varum virides oratorumq; per hortos Deducant iuuenes mustaq, incude recudant

Nuda

10쪽

Nuda tegant alij villoso corpora panno

Carnibus abstineant ieiuniaq; aspera durent, Terq; quaterq; diem cantu noctemq; fatigent . . In templis, ubi fatidici sacra carmina Regis Temporibus distincta suis per mutua dicunt, Colloquijs parcant alij metuantq; Videri, Assistant morientum animis,aegrisq; ministrent ;Est ut Coelicolum Regi laudata laborent Munera per diuersa alia; sic Vestis ad oras

Sponsa: CHRISTE tuae speciosa emblemata texunt ;Nam chlamides varijs induta coloribus aptas Mille habet ornatus, mille aeque habet illa decentes

Tu selecta cohors sancti praeclara PHILIPPI Progenies, viiijs absistere vulgus, & Urbem

Unde petit mores responsaq; coeterus orbis

Exemplo dictisq; mone, pacemq; per OmDes Sparge Domos, nec te popularis flatibus Aurae Abreptam si1blime volubilis euehat Aulae

Orbita, quae rapido cum feruerit incita cursu Labem seacta dabit. Stat inossensura Favoris Scilicet, & nulli succumbet Rhaeda ruinar, Lora regat modo sessor equi , nolens'; feratur; At si voce Feros stimulove instiget acuto, Olli ferrato persultent aera Cornu Abruptumq; trahant per iter loca in auia currum . Si tamen interdum famae laxabis habenas Gloria sit sacros aerugine tergere Fastos Annosae nigris eductos Noctis ab umbris Assiduaq; manu sanctos euoluere Patres

Sacrum iacra decent: Haec per praecepta PHILIPPUS

SEARCH

MENU NAVIGATION