장음표시 사용
81쪽
VIRGINI PER UANAE. Iunx, qui praesens Virginis exitium metuebant. Ut vero sperabat subsidia ad victum necessariat Certior aliquando facta domesticae penuriae quia panes nulli sepererant, arcam aperuit cplenam reperit panibus ultra domus illius
morem candidis azymis, ac saporosis , testante figura inusitata, peregrina, hos aliunde prodiisse. Alia vice me defuit, necessarium illis regionibus condimentum bis, ter, experti,sundo tenus exhaustum arescere vas , iij retulerunt Matri; at illa Rosam legavit, quae cupam
invenit usque ad sipremum labrum recenti melle plenam quod novo prodigio integris octo mensibus toti familia satis fuit in usum quotidianum. Gasparem Flores patrem Virginis premebat aegritudo corporis , animique moeror ob quinquaginta librarum debitu cui luendo non erat. Ut Virgo rescivit, fudit in Templo preces, domum redeunti vir planε notus involutam strophiolo pecuniam patri necessaria porrexit. Ejusmodi peregrinis subsidiis pluries egena domus ingratiam sanetie filiae recreata fuit. Quinimo erga locupletissimum Sponsum ea fuit Rosa fiducia, ut ausi liberali Virgo pauperrima frequenter, palam in se receperit, providere de toto sumptu ad
excitandum a fundamentis novum Sancti C tharinae Senensis Monasterium cuius erectio
coelitus promissa Mostensa illi fuerat, quodque tam seria fiducia spopondit, ut Mater fastidio 3 'im
82쪽
c Vir B. Rosa impar, Rosam quasi manifeste delirantem objurgaverit Et ubi tibi sunt, diceret, bis centies mille librie argenti At illa fidejus rem, inquiti habeo illum, in quo thesauri omnes. Sed haec seorsim narrabimus.
ROSA divinitus cognoscit,aedis
candum in Urbe Limana sanctae Calliarinae Senensis Coenobium. Eidem alia complu
ra arcana Deo revelante patefiunt.
FLoret nunc Lima numerosim ducentis sacris Virginibus Coenobium sub instituto sancti Dominici, erectum anno saeculi hujus vigesimo secundo ab illustri,&opulenta vidua D. Lucia uerra de la Daga. Istud integro ante fundationem decennio nunc per symbola sic figuras, nunc manifeste in propria forma,&typo, fuit Rota divinitus pinnonstratum iuillo tam secure, ac fidenter loquebatur,perando ac si constructum ante oculos haberet: Designavit personas, quae illic Deo famulaturae es,
sint, ac inter has propriam Matrem: numerum
distinivit, locum praedixit, futurae ibidem fabricae plantam, ac systema in tabella delineavit primum incruenti sacrificiiMystam nominatim expressit, primam futurarum Montalium Prinsectam ex vultu agnovit, spiritu suo imbuit, m
83쪽
sculo pacis quod animodo initiavit. Nonnullis visa est insanire, cum praVipue illustris Demina,
quam Coer obi fundatricem fore vaticinata fuerat Rosi, superstitem virum haberet, matrem circumstaret soboles numerosa, quatuor
nempe iij, una filiola , de qui in se receperat curam exorandae at ege facultatis, Madrito
Lima redii se infectare,& nulla spei lux inposterum affulgeret. Sed Luciae maritum, pauld post filios omnes ab hac vita Deus evocavit, obstacula innumera, di potentissima disjecit, repugnantium animos ad favorem pi operis flexit, ac brevi stetit nobilissimus Parthenon, qui etiam nunc saepissime R. os a Monasterium, hoc est diu ante R0is vaticini praenunciatum amat appellari. Hoc primum audic animo percepit, cum aliquando lectas in horto Rosias coepit non sine devotis ita spiriis in altum acta re,d germano fratri supervenieriti, dc u renti, quid rerum ageret, mrsterium celavid,sed coepere loqui prodigia, nam quas Rosa in ib, linae parserat, haerebant in aere, in conspicuam sancta Crucis figuram aptissim coibant, eidemque Cruci a succedentibus Rosis decorus per circuitum limbus formabatur. Agnovit Rosia Virgines illas esse , qua in cruciformem arctioris vitae Regulam coaptatae e sublimi perfectionis statu terram despecturae erant ratias oranti fuit ostensum pulcherrimum pratum, liliis rosisque variegatum quod in hortum con-
84쪽
o VITA . Ros et clusi1m,d a profani iaculi commercio segregandum certo cognovit Testatus asseruit R. P. Villatobos Soc JEsu vir sanctitate nobilis suos experimento propheticum spiritum in Rosa deprehendisse, quae sui cordis arcana didicerat, elut etiam . P. Philippi de apia Callaoensis Rectoris Michael a decla Massa, Mariae de
Mesta, aliorumque ita etiam res loco,vel tempore dissitas, intuebatur animo diuturnam vi
tam spopondit aegris quamplurimis ferme jam
in hora decretoria cum morte luctantibus pueris, puellisque praedixit, quodnam vitae genus ingressi irae essent spopondit, nonnullos re tigiosa militiae nomen daturo licet ab eo vitae instituto alienissimi essent. Proregis animum immutandum vidit, qui molesto muneri nobialem virum destinaverat Ferdinando germano fratri scripsit , orituram ex illo filiolam cujus Vultum purpureus conspicua Rota character Ornaturus esset, illam innocentia singulari nobilem fores advectam ex Ethiopia foemina , quae profitebatur, in Panania sacros fontei stratam, cognovit, neutiquam fuisse aqua sali rari respersam, insperatis indiciis convictam ad meliorem frugem revocavit; sacro illa baptis no tincta est , ac postridie felix interiit Qui Rosa cordium arcana, quae Ventura tram hebantur, ostendit Deus, eandem legendi,scribendique artem edocuit, ut olim sanctam Ca-xharinam Tandem eodem Magistio sitiaranor,
85쪽
VIRGINI PERu ANAE. Itis diem, locum, horam edocta, nemini dulcitis, quam sibi , suoque stineri fortunata vates Praecinuit.
ultima aegritudine generose luctatur,& sanctissimae moritur. FEsta Divo Bartholomaeo dies, quos morituram pra sciebat, pretiosa, chara illi fuit studio singulari quotannis culta hinc suo
non contenta jejunio, aliquot innocentes pueros induxit ut secum in hujus festi pervigilio jejunarent. Mirabatur Mater quid filiae tam peculiare cum sancto Bartholomaeo Verteretur donec audivit a Virgine, hoc sibi nuptialem diem fore. Supererat adhuc Rois triennium mortalitatis, cum ex gravi morbo decumbens videbatur omnibus vitae marginem attigissci atilla omnium judicio complorata, certo asseruit, distare nimrum optatissimam metam, ad quam properabat. Annum denique sitae aetatis trigesimum primum ingressa, cujus ad exitum se non
deventurana cognoverar, quatuor ante obitum mensibus optime valens undisalvi ruestoris Uxorem admonuit de tempore, ac mortis genere, quo viam univeris carnis gressi ira erat;
quinimo docum designavit Vin quo corporis vinculis erat solvenda. Didicerat ex celebri s vi
86쪽
α Vir B. Rosa visione arcuum, de qua supra locuti sumus t tam seriem immanium dolorum, quibus ulcimo lancinanda erat, eosque acutissimos,&ade multipliceis fore, ut singula exhausti corpusculi membra proprium equuleum essenti bitura: sit eadem sese torquendam , qua
Cruce Redemptoris fauces aruerunt , intimas
ossium medullas ardore intolerabili depascen das Illa tanta amaritudinis calicem ni expavescens, in sacello Rofari obtulit sese beneplacito divino, adeoque strenue ad epotandum absynthium se comparavit, ut cordis ardor vultum vehementer accenderit, satis constiterit tunc vicini sui obitus praecisam diem illi fuisse revelatam. Denique triduo ante fatalem aegri tudinem adiit parentum aedes, vale dictura ibidem hortensii cellula coelestium suarum riciarum consciae. Hic olorino cantu mortem invitavit, miris blanditiis S. Patrem suum Dominicum est allocuta , eique Matrem sodestituendam commendavit. Calendis Augusti sub vesperam sana, vegeta suo se ubi culo incluserat, cum ecce sub noctis medium auditur miserabiliter utares accurrit Quaestoris uxor rum filiabus, Mancillis, liueniuntque aegram toto corpusculo extensam per solum, rigidis sine motu membris At illa interrogata quo malo angeretur, vellet ne Medicum a1- vocari, malum quidem se nullum habere dixit, sed ipsissimam mortem in intimis viscerum suo- run
87쪽
rum penetralibus liberrime dominari coelesti vero Medico tantum invisibili opus esse. Eterra in lectulum sublatae frigidus sudor stagnabat in pallida fronte luctabatur velut ingenti mole pressa respirandi facultas , tumorque ac
tremor exangue corpusculum oberrabat Subinde libero suspirio Esu nomen tenerrimc pronunciabat, quod unicum illi erat solatium. Adfuere Medici, qui statim explorata vi pugnantium morborum , statuerunt, acervum tot cruciatuum humana patientia superiorem videri, neque dolores illos naturales ese,at calicem
ipsum, quem Sponsus biberat, jamque miscebat amantissima sponis. Et illa quidem a Co fessario, verito ne ab humili modestia proveniret Rota silentium,pro imperio adacta nifeste aperire quibusnam cruciatibus intabesceret, licet experimento morborum Omnia genera didicisset, hunc tamen utpote peregrinu,
non nisi per similitudines potuit explicare, dixitque videri sibi candentis ferri globum per tempora adigi , a summo verticeus lue ad infimam plantam dexteri pedis ignitum verutransmitti, simili ardore transversimis sinistro latere per meditullium cordis ab ignito
pugione pervadi, a quo decussato ardoris to mento forma Crucis exprimebatur viscera per
frusta candenti forcipe evelli caput inclauim candenti galeae videri, validis puncturis ceu malleorum ictibus contundi ossa resolvi sen-
88쪽
VITA . Rosa sim in pulverem,medullas instar cinerum aruisi se Fluctuantibus in mutuo aspectu consulis Medicis, Rosa clam suo Confessario aperuit, frustra illos in exploranda morbi specie laborare, cum totus praeter naturam esset quocirca micassibi tolerantia opus fore, ut quoquo modo singulos Crucifixi Sponsi sui dolores e periretur sinerent illam absque omni hum no alloquio aliquot dies jacere, cumque Amoressio, cui se membratim confixam in crucessentiebat, colloqui perpetuo. Praefixa Augusti dies intcrim illuxit, quam in Calvariae monte , non in Thabor cum Christo transfigurato transegita, namque accessit sinistri lateris paralysis, perque consequentes dies pleuritis, asthma, i schiades, colica, arthritis , denique continuae febris ardor acerrimus. Usque adeo tota morbo rum cohors debuit incumbere , ut unica haec Rosa fatali aegritudine solveretur , carticulatim moriens gloriosum fere martyrium ab Amore Sponso illatum subiret. Placidissima tot inter cruciatus animae quiete fruebatur, suosque dolores intendi , dc uberiores poenas suis criminibus irrogari flagitabat. Subvere batur Virgo sapiens , ne tot simul morborum continua, Latrox violentia sibi rationis usum eriperet, ideoque tremula voce flebilique supplex obsecravit domesticos, secum orarent De-un ut illi se infortunio eriperet: dc divina pie- ω xellexit humilitatem ancillae suae , integrum
89쪽
grum illi expediti judici , ac linguae vigorem
peculiari prodigio inter assidua exhausti cerebri deliqui servavit immunem usque ad extremum halitui , cum tamen sepe inter hos angores ab usu exteriorum sensuum illam abduxerit,uel morbi violentia,vel contemplationum excessus. Incredibili siti torquebatur , cumquo bibere sibi per Medicos non liceret , amarum tolerantiae calicem ad imum usque fundum e hauriebat cum Sponse Tenerrimam conscientiam exomologesi pluries iterata, ac semel dototo vitae decursu sese accusans, quam diligentissime expiavit cita ut procul audirentur gemitus, aulitia. Triduo ante felicem tran-11tum divinum viaticum, sacrum oleum poposcit ut audidivi epulum Eucharisticum sibi afferri, vivido colore suffusa coruscantis aurorae instar gratios rubuit, mox gaudio suo inar in altissimam extasim diriguit,ac suscepto ivino Sacramento pallido δ exangui ore fixa
haelit: At extremam unctionem tam alacri omnium ossicio moribunda excepit, ut vere oleum
laetitiae fuerit , quo se potius ad triumphum quar ad agonis conflictum sensit animari, ut-liote salutis adeo certa ut insuper nosset absque ulla alis ignis containi se recto itinere ad sponsi nuptias profecturarn Saepius elata ε sonora voce se orthodoxa fidei filiam professa est, ac sincti Dominici sobolem. Candidum
ejus ordinis intersigne , quod scapulare dici-
90쪽
mus, continue,&patule ante se protensum volens. Exquisitis, ac summe essicacibus verbis veniam a Deo exoravit pro illis omnibus, qui in toto vitae decursu molestiis , amnis, aliisq; se injuriis affecerant, Crucifixi parvum si mulachrum manu stringens, satiari non poterat his verbis: Pater ignosce illis. Domesticos omnes acciri demisse petiit, licet ex his ne
minem verbo, aut minimo unquam nutu Lfendisset, a singulis, Momnibus lachrymosa voce oravit condonari sibi , si in re ulli molesta accidisset dolere ubd adhuc per biduum illis oneri esset futura haud procul abesse horam quae domum undis alvi a foetida Rosae longo fastidio, inutilique pondere liberaret. Nemo
fuit, cui haec verba uberes lachrymas non e cusserint, omnes enim eximiam illius sanctitatem mirum in modum venerabantur At Quφstor metuens ne post obitum Rosa de condendo tanti funeris thesauro lis inter tochiam, S sancti Dominici Conventum exurgeret,nec ausus modestissimae Virgini honoria ficum illud periculum aperire, ingenioso consilio dixit, obtinen ta apud Fratres Praedicato res sepulturae desiderium potius mendicando, quam testando hanueret quod ipsi praestitit, eum sui ordinis esse morem existimans & veluti indignam expelli se posse timens, nisi hoc infimis precibus impetraret. Sub vitae finem crebriora Virgini fuere dulcissutiorum raptuum