De parte horoscopante ad sereniss. Franciscum Medicem ... Tuccij Tuccij patritij & I.V. consul Lucen. liber 1. ..

발행: 1585년

분량: 101페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

8 DE PARTE

tis inspectionem, seu per instrumentum Astrolabusumptum,non raro,a vero aberrare potest. Non solum , quoniam vix fieri potest, ut perfectum omni ex parte, si lutumque Astrolabium inueniatur,

quo habeatur verus coelestium motuum calculus, quemadmodum experientia docet,quae rerum in

gistra, & Caesareo, S pontificio iure, iure merito nuncupari solet: verum etiam propter momentum, in quo infans acquirit vim ab astris. Quod non si tum esse potest, dum infans est medius extra,& in dius adhuc in utero materno,sicut quibusdam diuinae Matheseos professoribus Ilacuit,qui tunc dixerunt esse veram natiuitatem sed prius etiam, si prius infantem respirare posse contigerit. Postquam sabiem calcitratione disruptis membranis, & ore uteri, quod ante editionis infantis tempus, ita astrictum erat,vi ne nil illa quidem cuspisan redi potuisset, nec non pud in patefactis, non dum medius, sed capite duntaxat prodiit. Si tamen secundum nati ram nasci contingat. Quod tunc seri Aristoteles tradidit,cum foetus, qui in se mei quidem congi batus in utero, eo positu degit, ut nasum inter g nua,oculos super genua, nares extra genua habeat, exitum appetes aput deorsum inclinat, manusque ad costas exporrigit: sic enim facilius prodit,& secudum naturam partus huiusmodi vocatur.Sicut contra naturam um in pedes,aut inflexo, circumactoque corpore nascitur. Ex quo nascendi genere ominoso,quoniam pedibus efferri,ritu vero naturae,ca- .

pite homine gigni,moris sit, Agrippas quasi aegre

partos,nuncupatos, Plinius aifirmauit. Tunc enim

82쪽

MOROSCO PANTE

vere in vitam infans ingreditur, cum hunc aerem, qui spiritu ductu alit sustentat animantes, oris hiatu capessere potest Quemadmodum probe Cardanus cognouit, cum in suis Astronomicis aphoris mis, segmento primo, aphorismo 26. scriptum reliquit. Ture tunc nasii dicitur, cum aerem primum per os in pira extra matris utem. Licet alias ipse Cardanus, prius ne an posterius ignoramus, huic sententiae, ab ipso,in dicto aphorismo approbatae, repugnantia senserit, sicut paulo post proponemus. Et propterea Ptolemaeus, qui princeps inscientia astrorum fuit,ut supra tetigimus, non secus ae Aristoteles in philosophia,& Hippocrates in medicina: horam natalis per Astrolabium sumpta, in dubium

sane reuocare videtur, Z ut crediderim obiam di- istas causas: dum inquit lib. 3. ιμοτελεσι - ν, in capit

vulgatam conuersionem Cum sola fere Astrolabiorum horoscopiorum inspectio, prudeter obseruantibus,partus momentum prodat. Sive ut nos verti

mus. Sola quidem fere uniuersaliter Astrolabiorum horoscopiorum,secundum ipsam deductionem,inspectio,scite speculantibus, minutum horae subiungere potes . Ponderando illa verba, . t ἰῶ mmmcquae latine reddita,sonant,fere uniuersaliter, vel quasi ut

plurimum, veI quasi in omnibus. Nec non expcndendo, adverbium ἡτιστηιονικωρ,quod prudente fideliter,scite,perite,latine conuersum exprimitur. Idque tanto magis videtur dicendum, cum cerium

quod

83쪽

. 8o DE PARTE

quoddam principium, initium , siue exordium, necessario,in natiuitate constituendum si,quod tem poris natiuitatis,primus sit punctus: non solum trina illa dimensione carens,qua,bis bina bis, solidum corpus disteditur sed qui,neque ut superficies, quae

duarum est mensurarum,neque ut linea, quae unius tantum est mensurae, secari possit. Vt cursiti respondeat temporis transbolantis, qui vix, temporis nunc instat,quod partem non esse constat,tametsi continuationem,cogitatione animi comprehendi potest. Non secus ac apud Geometras,qui cum corpora sibi proponant, quae Mathematica appellant, cogitati ni tantum subiicienda, non sensibus, punctum ci

cunscribunt: Corpus esse individuum. in quo neque longitudo, neque latitudo, neque profunditas deprehendatur sic enim ab Euclide definitur. Pun tius quiam sibi, iacesim non eri alis pars quae is

percipiatur. Quemaci modum eis ipfriis generationis humanae exordium,foetus videlicet. Quod non in

tempus,quo foeminae mas cogressiim, munus amoris opperitur,quo obuiam prodit, quo in collum invadit:quo optatos amplexus,quo suauia dans, Dulcemque florem spiritus,

Ducens aperto tramite, Pectore uritur intimo:

ab Astronomis constitui debuit, sicut Picus Mirai dula sciscitatur lib. 7. cap. z. tu querit ex multis prin cipiis,quorum singula sui ipsi videtur digna principatu conspiciuntur, quale potius sit statuendum principium Sed quod praeparationibus,quae ab accidentibus fiunt,reiectis, ad momentaneam *rmae introdu

84쪽

HOROSCO PANTE. si

introductionem, quae per sationem fit, ut sancien dum erat,constitutum fuit, ut Ptolemaeus designat lib. 3. in princ.& tex. 3. Quae no animaduertens Ca danus in suis commentariis cap.χ.lib. 3. statuendum existimauit in natiuitate, tempus quoddam, latitu dinem habens,& certam magnitudinem, cuius tria principalia mometa esse voluit:quorum secundum, noluit appellare medium, ne quis deciperetur, ρ rivus inquit ipse aequabier as extremis diritare,cum quidoquest et alae proximum principio, vel Ri. Quod non solum Ptolemaei dictis non congruit, & perlpicuae& euidenti rationi aduersatur: sed & cum aliis eius dem Cardani dictatis, ut modo diccbamus repugnat. Cum tempus natalitium, sicut naturalis ratio docet,& ex supra allato aphorisno percipitur, in ii stanti, ac imperceptibili fere tempore imprimatur: perinde ut caeterae omnes Coelorum impressiones,

de quibus doctissime Lucius Bellantius, in suis de Astrologica veritate quaestionibus disseruit,quaest. 13. de principiis uniuersalibus artic. p'. & quemadmodum in epistola ad Philippum Archinium Episcopum,in qua,plura, in eius, de rebus Astrologicis libris, praeferatur,idem ipse Cardanus, de hominis

principio loquens, expressit his verbis. Nasiendi etiam templi, quale sit,quodque momento con- set,in ipsa tra statione a nobis oHensum est. Ac

quemadmodum in coniugiis ipse mei Cardanus considerauit, cum super tex. 3. lib. 3. quadripartiti

scripsit. 4At in coniugiis non solemnitas illa, es'

pompa anima retenda ess, sed primus punctu e L consen

85쪽

81 DE PARTE consensis eorum,quipossunt. Ex quibus conclud, mus,tempori per Astrolabium sumpto, simpliciter

non esse acquiescendum: ni secto, infans, matris ab uomatus sit. Quo casu,cum ab humana voluntate, principium nascendi,aliquatenus pedere possit, aliter sentimus. Licet interim non negemus, fieri posse, ut habeatur momentum natiuitatis per Astrolibium,scieritia,labore, & felicitate quadam,vel nati, vel artificis, adhibita praecipue diligenti obserua-'tione, circa superius per nos enarrata : sed utilem Astrolabii usum esse censeamus, ut exinde in omnem casum facilius,planius,ac minori labore,in veri temporis cognitionem peruenire possimus. Sunt haec, Serenissime Princeps, ex conuinctis

argumenta, ad rei dubiae fidem faciendum ducta: quae in proposita quaestione, quod ad veritatis similitudinem,iuxta naturae cosentaneam rationem,

propensiora osse viderentur, ab hinc triciamum ad decimum sextum Calend. Februarij, cum Floream

tiam die pristini, ad id negoch solum venissem, ac aliquot init diebus restitissem, non iudicandi causa,

sed meae erga te voluntatis testificandae,& ut test tum apud animum tuum relinquerem, quid senserim,tibi obtuli. Et quae nunc amicorum precibus, plures secutus,qui virtute & consilio praestanti, maximorum Pontificum, Imperatorum, Regum, Principum,Ducum,& caeterorum,qui cum potestate Mimperio essent, & priuatorum hominum horas ii, tales expendendo, ac in studiosorum gratiam per uulganao,idem factitauerunt,edere statui. Tametsi certo scio, cum que nos literis consignauimus ,

86쪽

HOROSCO PANTE.

s immis ingenii exquisitaque doctrina Astronomi diuersimode tractauerint, ut in principio praefatissimus: fore ut noster labor in varias reprehensones incurrere possit. Dum & quibusdam non proba ruet , quod nimis ieiune agitur, cum sit campus, in quo exultare possit oratio :& complusculis hoc displicet, si quid praeter eorum opinionem affertur. Sed utrumque a nobis,dedita opera factitatum, qui haec considerabunt,sciant. Nam neque fecimus altos nimis, & obscuros in bis rebus quaestionum sinus sed ingenuae artis, ita duntaxat primitias explanavimus, ut & his, qui vel primoribus labris res Astronomicas degustarunt,& extremis ut dicitur digitis attigerunt, in aperto essent. Et quae porro noua nonnullis,& inopinata adduximus,si qui sup riora corporis postquam helleboro candido purg uerint, putauerint reprehendenda, his, si audeant

succciis eant , unde ea nos accepimus. Quod enim potissimum hostium consilium fuit,ut quatenus a tis esset,veritatem indagaremus, equidem praestit,

mus ut eius ratio,non ex Arabilin modo,ac Graeco

rum, sed & Latinorum enunciatis reddita est. Cum enim,ut in caeteris disciplinis, in rebus Astronomiacis, variae sunt doctissimorum hominum, ac discrepantes sententiae: de duobus tamen, pernos iactis fundamentis, haustis e sonte naturae,quod satis explorate percepta sint, & cognita, nulla dissesso est

quin ea omnes,quorum, 'lestum sit, annumerare sentetia uno ore,sine ulla dubitatione, defendunt.

Adeo, vi mihi quidem dicendum videatur, quod

vel corporum coclestium rosti: ra. t IVP in . . c

87쪽

8 DE PARTE

natiuitatis,a nobis proposita, attendenda sit: vel in gens Astronomiae librorum numerus, sponte, at que opera consulta incendendus est. Quemadmodum in alia sententia,in libris de Diuinatione,comburendos annales, M.Tullius cessit. Qui postquam plures augurum obnunciationes enumerauit, quas veras fume, ut ipse dicitὶ exitus approbauit: rem Prisco Romae regnante Tarquinio, actam, cuius &Dionysius Halicarnasseus,& Liuius meminerint, eXAttij Naiiij auguris responso refert: nouacula scit cet,inspectante de Rege, & populo, in Comitio cintem esse discissam. Quod ut ita factum,ex omnium

veterum scriptorum monumentis, accepisse ait: n gemus inlati omni comburamus annales incta haec esse dicamus. Hactenus circa faciendi rationem & praecepta, ac eam,quam notatio naturae, & animaduersio pe' perit genethlia a te iis, lites Esrocli feram: cum

ad id , quod expositum fuit , &ex ipsa expositione, tum probabile elicitur, tum probabile cognitum, sua se vi & ratione confriarat, rei etiam nota mihi accessit: quae nuper, cum Solis circuitus, postquam huiusce artis scripta, tibi de manu in manum trad di,tertiam sui orbis conuersionem conficeret,est phtefacta. Fere enim in his diebus, quibus elaboratum

opus imprimedum bibliopolis dare destinaueram, Florentiae, in libris sacri baptismatis, a publicis artis

mercatorum ministris, magna cum cura adseruatis,& diligentissime custoditis, non diem solum tuum natalem: qui is fuit dies, qui nunciationi Deiparae Virginis consecratus, estus,atque solemnis quotan

nis ce

88쪽

HOROSCO PANTE.

quidem multo ante tempus vulgatum, Terrae scili cet, & Titanis filia Aurora Eorigontem orientalem scandente, adnotatum reperiri, certior sum factus

Quo, etsi secundum summorum philosophorum

sanctiones,& maximorum Astronomorum scitat quos eximiae rerum coelestium scientiae ergo,

quoad extincti occiderunt, Coelum humeris sustonuisse, preclare dicere hossumus: sicut de Atlante Astrologo praecellenti stimo, fictis fabulis, non ii concinne commentata est antiquitas: quid in hac causa sentirem, disparibus compactis causis, quod nemo antehac aggredi est ausus, quod bonum, Di stum, felix, fortunatumque sit, praefatus, expressi:

magis tamen etiam, ac magis oblector, quia meis scriptis, tui ortus, hactenus recondita nota respondet.Nam quatum vis licet,ad artem omnia, & praecepta, quae nobis Syriorum nationis Graeciae monimentis disciplinisque sunt tradita, reuocaue rim: luae habent ordinem,& quasdam, errare in faciendo, non patientes vias: ac propterea quae ex iubstitas collectis rationibus, te tui Coeli statu disseruimus, satis nobis faciant: doctrinarum tamen, quas euoluimus consensus,& cum temporum mensis si sciis,mirificus concentus, in re crebro ancipiti contentione distracta,maxime admodum delectat.

89쪽

86 DE PARTE

EIVS DEM MUCTORIS,

seper 'Actrologiael Amronomiae nominibus,pro eodem subiecto acceptis cariorum vocabulo

rum contra comm

nem usum ustum patio G Quoniam magna quam plurimis opinio est,quae ab his, qui multorum sententia docti habiti sunt, originem duxit: de syderibus scire,quicquid ad motus, & moles eorum dimetiendas attinet, ad Astr nomum pertinere:ad praeuidenda vero futura, pro habitu, eorumque positura, ad Astrologum: ut in suis disputationibus Ioannes Picus assirmat:ac Eras mus Reinholdus Salueldensis asseuerat,dum inquit.

risuem m iu eliarum contemplatur,ac numeris psequitur, intronomiam con uis dicerer sAHrologiae nomen accomodauit, ad holas prata Gonode euentibus,qui a Irorum motibusqρ situra, ciuntur u ignificantuae in hac inferi rinatura. Quod & ante Isidorus Hispalensis Epis

copiis scriptum reliquerat,Originum lib. 3 cap. 3. Ac exploratum pro eterea coplusculis esse posset, quod duo nomina disparibus vocibus nuncupata, scut corum usus est,&tractatio,pro rebus diuersis deri, tandis adhibuerim lectorem idcirco,ut omnia dili cidiora sint,admonere,non ab re futurum existimaui: sicut Astronomiae, M Astrologiae nominibiis,

90쪽

iion tanquam diuisis & separatis,ut aliud per Astr logiae, aliud per Astronomiae nomen lignificare oluerim: sed tanquam unum, & idem valeant, ac pro uno eodemque subiecto, in his quae a me de parte horoscopante scriptis prodita sunt, utriusque nominis in v sequutus ,vsus sim. Tametsi, & per mixta ab aliis confusa ista nomina fuisse, non me fugeret. Nam & infrequenti usu, apud optimos

quosque scriptores, horum nominum usurpati nem ruisse legi:& veterum more, tam ceae ad mo

tus , & moles syderum dimetiendas, quam quae ad

astrorum iudicia pertinere agnoscuntur, pariter eodem vocabulo appellari conlueuisse, haec cum scribebam,neque era nescius. Sic enim Erasmus Rein-holdus praefatur. Vetus nomen est e brologia, qua intelligebant olim, doctrinam,non solym de viribus eu essectibus erum etiam de motibus1

derum,ac corporum coelestium. Quod & Ioannem Garcaeum non latuit,cum in eius Methodo inquit, doctrinam olim eodem nomine appellatam, hodie vocabulis distinguere artifices. Quod quoniam a me sic est usurpatum, Ut publicam prope opinionem non sequutus, indifferenter Astrologiae,&Astronomiae nomina, atque adeo etiam Astrologi,& Astronomi: ut dixi occupauerim, lectorein ad omnem tollendam dubitationem, commonefacere volui. Quemadmodum & de aliorum verborum cotra communem Vsum usurpatione, pariter lector admonendus est:quae dies,sunt,& facies,& alia eius dem in recto casu terminationis. Quibus lectos I,

SEARCH

MENU NAVIGATION