장음표시 사용
11쪽
Fabriciana φComplesti famam meritis, nihil atque relictum est,
Quo virtus animo crescat, vel splendor honore :Omne tenes punctum, nec habet, quo gloria sicandat Vlterius, capiantque nOVaS tua tempora laurus. Interea haud leviter de te mihi gratulor ipse, Qui laudor, dum laudo virum, celebrisque per ipsum Emcior, magnumque Orturum sentio nomen. Valde inde admiror, quod sudus fronte serena Excipis ipse meas, dc blando sidere Musas, Et legis, ac ornas etiam, claustroque fideli Asservare cupis nostros, pia debita, verius, Atque putas parvas aliquid tamen esse Camenas. Sunt in honore tibi vates, ac suspicis ipsos, Damnaturque levis stupida ignorantia scamni, Quae sibi nescio quam censuram in carminasumit, Irridetque bonas iactatis vultibus artes. At iuvenis macedo, terrorque orientis & orbis, Qui victum docuit submittere cornua Gangem, Bellis in mediis smyrnaeum accivit Homerum. Ille triumphatae domitor Carthaginis, ingens Scipio, perpetuum cui contulit Africa nomen, Adiunxit calabrum socium per praelia vatem. Iulius erectis pangebat carmina castris,
Augustusque, ejus successor, plectra movebat Mollia, quem lano occluso framsque sagittis
Non pucluit dominacarmen conscribere dextra. . . Anne putas, gentes tantum cecinisse poetas
An non Iessides cecinit per pascua Bethiae, Rex idem, pastorque hominum , 1idusque regentum, Cui dedit arcanos coelestis spiritus hymnos, Plurima de Christotestatus Z Sic quoque magnus Rex Salomo, quo non unquam sapientior alter,
12쪽
io Memoria Mystica descripsit sancti connubialecti.
Hinc ego vel primis vigilatum carmen ab annis Dilexi semper, natamque e pectore suadam, Quae castum saperet Latium, musamque Maronis, Vel pharii vatem sequeretur fida Canopi. Obscura, fateor, meriae caligine Musiae Errarunt passim, totoque Helicone fugatae, Secessiis, 1edesque novas, aliosque penates Quaesivere sibi: pauci, quos aeqvus amavit Arbiter, aut ardens eveXit ad aethera virtus, Hospitio profuSas late excepere sorores, At gentesque suis blande fovere sub ulnis. Ast cum,Maecenas, es nostra allapsus in arva, Nymphas aspiciens laceras, neve amplius undam Castalios praebere lacus, marcescere laurum, Mox sortem nostram valde es miseratus iniquam, Primaque cura fuit, longe propellere pigram Barbariem, S Phoebum ad sedes revocare fugacem, Exornare deas, ac prisca insignia & ostrum Reddere, & effigiem primam, lucemque referre. Credo equidem, electum te prima aetate beatis A Superis , Sanctosque tibi arrisisse faventes, Et bona vatidicis cecinisse haec omnia nervis et Noster amor, magnum sacro decus addite monti, Fausta tibi superae promittunt omnia menteS. Tu claram proavum stirpem , &pia facta tuorum, Virtutesque tuo vinces splendore paternaS. Exiguum est, patriis tantum si nosceris oris . Antraque FABRICIUM pegnesia tollere nostrum,
Inque tuas laudes Vicinum assurgere Suevum, Aut tua magnanimos cantare en comia Francos:
Sequana te, Rhodanusque, ingentique amne Garumna,
13쪽
Fabricia Te Rhenus, te Danubius, te Tibris & Arnus,
Te halavete discent clarum cognoscere ripae, Te helvetii montes,& nubilar Apenninus, Te silvae herciniae, te Iulia nobilis Elmo, Te Trava, te refluis noscet pater Albis in undis, Aut quascunque sinus lambit Codanus arenas, Et quos prulenicos humectat Vistula campos, Te nomenque tuum longinqua in secula mittent. Dicta fides sequitur: simul ac has natus in auras, Exceptusque piis fueras puer editus ulnis, Ipsa Deo studiisque sacris te cura parentum Destinat, ac fidum Eusebiae commendat alumnum. MOY te etiam aoniis nitidae lavere sub antris Castalides, mollemque tuam Quere iuventam,
In qua praecocibus voluisti prodere signis, Quem sperare sibi poterat provectior aetas,
Aurora testante, utem. Te protinuS anni. rmavere rudes, socios praevertis ephebus, Et praeteXtato magnum promittis amictu. Sic rosa, vere novo, cum terra reducit odores,
Maxima promittit: primum durescit in orbem . . Folliculus, barbam que sibi producit acutam;
Mox tumet, & tunicos horto ostentare virentes
Incipit, & suppressa diu sub cortice proles
Turget, agens rimas tenues, & vertice summo Purpureas dilatat opes, rubicundaque labra; Postremo cum pulcnra suum Matuta ruborem Spargit, & aethereum glomerant novasramina rorem, Panditur omne decus, valvisque emisius apertis Flos hiat, & laeto arridet venientibus ore.
Sic quoque FABRICIUS. primo sub flore iuventae, Magnum aliquid de se iussit sperare magistros.
14쪽
ir Memoria Hi plane insolitos cernentes nobilis ignes Asc. ii,&nunquam lassati 1igna laboris, Quae sibi venturi de te non maxima soles Promittent, dixere, quid altorfina videbunt Pulpita, cum totam tua se rosia pandet, S illud Quod later interius decus, & mentem exseret omnem pTunc virtutis honos, cum iam compleveriS annOS, D aa que tuae sint pansa arcana Minervae, Ingc isque animi, claustris valvisque reclusis Rumpet, dc auratum Musis ostendet amictum. Nec Pisum cecinere viri: namque entheus ardor
FABRICII, haud vulgare sapit, fastigia scandit,
Seque adytis sapientum inseri, cui tota recessus
Pandit Cyrrha suos, ct sese Tullius audit
In iuvene, illiusque animum sic Livius ingens Imb ut ausonium putet hunc, Crispusque Iatina PrimuG in historia miretur teutona, per quem Grandia dicturum sese romana vetustas Explicet, argivae & pateant mysteria linguae, Ancipitesque scholae, cum, quidquid credidit olim Stoa vetus, quae Pythagoras, quae magna Platonis Mens fuit, exquirat Blers, servetque reposta. Ingens hinc maiora petit subsellia cultor Palladis, & celebres sequitur non tardus Athenas. Audit Inferum, praecellentemque Differrum, Qui fide monstratsanctae vestigia linguae, Et reliquos audit sub eodem tempore mystas. Histinctus, caluit nostri quoque nobilis Et Visere athenarum, quibus innutritus in hortis Ipse pater fuerat, magno decoratus honore. Magnum hoc haleum est, in ovo vixere verendi
Mabertus, Titius, Cellarius, ille Calixtus
- . Iunior, Disiliam by Corale
15쪽
Iunior, ac toto notus Conringius Orbe.
Hi iuvenem studiis. indefessoque labore Formavere virum. Vah, quanta industria mentis, Quantus amor Pindi, dum non collegia solum Rite adiit praelecta die, sed iungere noctes Duxit, Sinsomnes meditando impendere lunas Regna dein, suasu maiorum, buvarica vidit, Auseriacamque domum, & miscens commercia doetis Aliorsum rediit, dulci quem Durrius aura Et mensa excipiens,magno est dignatus amore. Nec deerant virtute sophi, quos inter agebat Excellens hebraeo I agenstilius ore, Notus Hylas, quem deciduis academia plorat Planctibus, di magni quem semper secerat ipse FABRICIVS, doctusque illum suspexerat Orbis. Ipseparens, : quis enim maiori incensus amore Imbueret natum Z laete sibi sumpsit alendum Doctrina omnigena, & cunctis viribus illum Instruxit, divina docens, magnique tonantis Consilia abstrusa, & totum reserabat Olympum:
Cum oue sit ochanus, quae controversa vocatur Theiologia,ingens, ac sit maris aequorarandum Errores inter varios, fluctusque furentes,
Expertus dubiis sapiens Palinurus in undis, Et brevia & Syrtes, & navifragas Sirenes Monstrabat, tacilemque viam cursumque docebat, In sibi speratum quo posset flectere portum. illo demum, cum fundamenta locasset FABRICIVS, populo profonere do mata verbi, Doctrinamque piam, gustataque fundere Verba Instituit, pavitque suis sermonibus agnos. Pessimus, ct nocuus valde me iudice mos est,
16쪽
Si quis vIx primis tetigit primordia labris
Eusebies, templi tamen ardua scandere rostra Tentet inexpertus, vulgo non doctior ipso. Disce docendus adhuc, qui te cupis esse magistrum Mansuetarum OVium, pastoris sanguine magni Rite redemptarum: si te non tinxerit almus Spiritus, & roranS quae desuper affluit unda, Barbarae erunt agnae tibi, tu quoque barbarus illis. Fac prius, eXemploque doce, quae suaseris autor, Ne te ieiunum, Vel vix a matre rubentem Ipsi auditores dicant, carpantque periti. Non ita FABRICIVS, qui pastorale, tremendum Angelicis humeris, atque omni munere maius Duxit opus, renuitque sacram cito scandere sedem,
Nec nisi calcandam matura aetate cathedram. Inde novos sensit peregrina in rura calores, Et mores populorum,. artes, variaque politos
Relligione viros, diverso sidere natos Metiri ia genio, Vitamque inquirere, Sacta, Quodque sit ex usu, fida decerpere mente. Sunt, qui dissuadent terras spectare remotas, Semotasque orbis gentes, ne dissita tellus Exosam reddat patriam, patriosque penates, Ac priscum sensim nobis exstinguat amorem. Hi rectum nihil esse putant, nihilatque probandum, Quod non iudicio ipsorum nec moribus usque Conveniat,soli sapiunt, sibi denique nubunt Ipsi, pallioloque suo, ceu stoica turba, Cum Cynicis se includunt, umbrisque senescunt. D satis audaces iactant, se posse sine aere, Et fine dissicili cursu, longisve viarum Maeandris, graphicas tuto discurrere mappas,
17쪽
Fabriciana uAtque haurire suis, quae sint sibi congrua, libris.
Est aliquid, fateor, curta spectare tabella Totum orbem, & varias regiones discere posse,
Ipsiarumque situs, ac ardua cernere regna.
Est aliquid, si tu complexus mente capaci, Cum Iano videas populos, vultuque biseonti Prisca, novata notes, quae, quantaque secula mundus Egerit, atque eadem repetito fabula ludo Venerit, inque suis rediviva negotia sectis. Quis vetet, autores si volveris, Stibi signes Mirandas variasque vices, quo semine surgat Relligio, aut lento pereat res publica morbo.
Docta quidem multos habet illa scientia fructus, Ast longe haec alia est, visu quae nascitur ipso, Cognitio, si tu populos, ac dissita regna, Atque ipsaς aditu possis dignoscere gentes. Qui legit historiam, seu gratam, sive latinam, Quique solet nuda pugnas formare papyro, Hic nimium sane a vero iam milite distat, Hostes qui vidit, belloque interfuit ipse.
Tantum, crede mihi, visu qui cuncta notavit, Prudentique oculo mores collegit Vlysses,
Distat eo, solis didicit qui climata libris. Ne mihi multorum morbos, moresque malignos obiicias, quos Italia, Gallisve petulcis PortaUere domum, vel quantum Hispania damni Fecerit his, dederintque mali sub fluctibus Angliis
Has vitat prudens, Oculo censiore, charybdes,
Et sibi quae sunt recta legit, ceu daedala flores Investigat apis, quae per tot vasta pererrat Camporum spatia, & pratorum invadit honores, Cecropiumque thymum, ct candeotia lilia circum
18쪽
Docta volat, carpitque rosas, atque ebria rore Vertit iter, nihil hellebori nigrantis Odorem, Et tactu nocuas nihil aversata cicutas. Nec secus, ac fluvii nonnulli salsa vagantur Per maria, ct varios flectunt in caerula fluctus, Nil quicquam tamen a propria dulcedine perdunt, Sed puram praebent nautis sitientibus undam: Sic auoque vir iuuenis regionum persecat aequor, Vnaantes late populos moresque probatos, Quos hausit cautus variis e gentibus, usum Affert in patrium , collectaque commoda centum, Nil falsi retinens,lapienti mente reducit, Atque sua amittit nil de dulcedine recti. Haec dum animo secum, & recta ratione volutat BRICIVS, quanouam vix ille revixerat aestu, Nervis haud adeo validis, tamen extera regna, Cominus, atque novas rapitur cognoscere terras,
Nec non quaeque suo propius spectare theatro. Insignes aderant comites, quos ardor agebat Magnus, Bavariam, Suevos, alpatica rura, Et palatinorum tractus, Rhenique meatus Visere, diversasque animo discernere gentes.
Ante omnes Batavi, studiis cultuque decori, Ex quibus heroes tot descendere CelebreS, Perplacuere sibi; namque hic sapientia sedem Fixit, socraticosque inter celeberrima coetus Doctrinae delubra patent, soribusque Minervae Inclyta victrices suspendit Leida coronas.
Ipse iterum,dum tanta cano,hatavique recordor
Tecta soli, reliquasque urbes, sophiaeque curules Amstellar, &clarias artes, queis pollet amicus
Vel groningensis, vel semekeranus Apollo, Aut
19쪽
Labr=r a II Aut ubi Tralem fiunt alta sedilia idusis, Ipse, inquam, Videor tecum mihi visere colIes Pegaseos, doctique fores attingere ludi.
Hic non indecorem magnis te vivida virtus Inferit ordinibus, pulchrosque exsuscitat ignes Ingeniti natura animi: per grandia rerum, Quae celare solent homines, per quicquid ubique Scire potest mens docta, vel ignorare recusat, Vadit iter laudum, & vasta diffunditur arte. Iamque satur, batavis terris fluviisque relictis, Per Frisos , quorum regio conspexit Eoum, Et Bremam properans, perque oldenburgica late Iugera, parrhasiam velox contendit in Arctum. Hamburgum descendit, & hanseatica pergit Littora, Cimbrorumque ardet contingere fines, Magna ubi Lubecae reginae altaria fumant, Rosochiaeque rota, vel quicquid gentis avitae Mechlenburgensis Henetorum nomen adorat. Inde in Saxoniam tenuit, tangitque Thuringos, Et claram antiquo Hrancorum robore gentem, Sueuorumque iterum populos, &rhaetica corda Coniicit, ac nerum navi se flectit in urbem. Nileit in Venetis, quod non mireris in ipsis: Divorum haec urbs est, ubi tutam figere sedem Tot docti voluere, oc sacros verosque subinde Nantes in medio testes aluere profundo.
Haec postquam ingento curaque est visa sagaci Insula, perceptisque liuris, & legibus illis, Padua, Puteoli, Genua, atque Mapolis, & quae
Mediolans capit regio, tibi cernitur , alia dc Mantua, Vae, miserae nimium vicina Cremonae, Mantua virginei sedes celebrata Maronis.
20쪽
18 Memoria Andiades Nymphae, patula quibus arbore tectus
Tityrus argutae calamos inflavit aUenae, Atque suas docuit resonare Amaryllida silvas, Salvete, atque O vos sontes, loca consita lauro, Et vos clivosae, veterum monimenta , ruinae,
Dulcis ubi vitreas primum Maro lusit ad undas, Salvete,& vestrum plectris cantate poetam. Maiestas sua rebus inest, suus omnibus horror Arboribus, lautis etiam sua gloria Nymphis. Ipsa mihi ad numeros agitari arbusta videntur, Et resonas salices, resonos in carmina fluctus
Longe exaudimus, vocales versibus alnos, Atque novos vatis cantantes pascua cygnori
Haec si me assiciunt, cui non loca viis iuere, Quae tibi, FABRICI, non surgat corde voluptaS, Qui loca vidisti, quique acri percitus cestro Arma virumque canis, memorique in prisca recurris Secula, Santiquum repetis sub tegimine carmen Sed juvat ulterius latios invisere colles, Et quae Orrhenum pelagus, quaeque Hadria lambit Ostia, divino sulcata hadriatica Paulo,
Cum vinctus dominam raperetur compede Romam. Hanc quoque reginam curiosa mente tueris, Romanumque Iovem, tarpeia rupe tonantem,
Ac vaticani pomposia palatia templi, Albanosque Patres, & tot, sacra nomina, Cleros, Atque alios de gente viros. Vidisse iuvabat Graecorum ritus, atque eucharistica sacra, Panis ubi Domini Christo victore notatus Altari incumbit, quem lancea vulnerat illa, A parochi traiecta manu. Mox aspicis istas Maronitarum, Palmarum tempore, ritus,
