Lusus canori, seu varia poematia. Auctore adm. R.P. Camillo a S. Hieronymo Vrbinate, clericorum regularium pauperum Matris Dei scholarum piarum, ..

발행: 1672년

분량: 344페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

modi Lycati studia,tamquam optimus

Cultor, ut in florentem excrescerenta maenitatem Admodum MP. Camillus a S.Hieronymo excolere sapienter consueuit. Quoniam vero loca amaenitate ridentia hilaritatem animi solent excitare, & inde Cantus, inde Lusus oboriuntur, ipse in Nazarena , florida nimirum loci serenitate studiorum, quibus NaZarenos Alumnos iucundissime instruebat, cum Versaretur, nullo pacto Cantus, & Lusus,quos hilaritas acuebat, poterat comprimere; quin potius exprimere cogebatur. amobrem non inter dumeta, &nemora, velut . . . Alta de rupe eanit frondator ad auras,

sed inter suaveolentia florum germina , quae in Nazareno Viridario iugiter Virescunt, oblectatus, Lusus, ta

12쪽

quidem CAsopos blande concinit.

Mihi autem, iuuenili tunc in aetate, Canentis cum facilitate elegantiam, S cum venustate grauitatem admirati cupido incessit, ea, quae ederet, colligere, ne perirent. Itaque ex innumeriS,quae caneret, cum idem cuncta

negligeret haec pauca iugi diligen

tia, tanquam ad vitam vindicaui. Hos vero Canoros Lusus cum uniuersis Litteratis voluptati sore non difidem, Tibi Eminentissime Princeps in delicijs futuros etiam certo scio, cum Auctorem ipsum, non tam ob ingenij singulare acumen, ac styli concinni tatem, Ut soles quoscumq; sapientes viros) complectaris, Verum etiam fauore prosequaris; a teneris enim pueritiae annis in Tua Illustrissima Donio CARPINEA versatus Ille pgne adoleuit:

13쪽

vbi & in Viris Illustrissimis Carpineis,

non tam vita iunctis , quam tum Viventibus Toga, Sagoque praeclarissimis, suspexit,& didicit quid postea, in alijs esset commendandum: Ex Tua

praesertim tunc incipiente aetate generoses fructus, quos adulta postmodum pareret, optime auspicatus. Placida enim Indoles,probi moreS,amor

virtutis, & Pietatis in praecoci adhuc aetate facile ostendere poterant, quid in matura deinde esse produci uruS. Nouit Roma in pluribus a te honorifice perfunctis in Romana Curia, muneribus, ac praesertim cum inter Sacros Romanae Rotae Areopagitas, dixerim , sueris cooptatus, quanta prudentia, quanta insigni animi integritate , quanta doctrinae laude prae- siilseris , ut non immerito ab huius

14쪽

Areopagi subsellio, ad aliud Vaticani

Senatus CLEMENTIS X. oraculo, steris auocatus, & Purpureis Ecclesiastic Maiestatis sulgoribus Eminetissimis insertus, & Lonis Tuis Genti- liiijs velut aduinctus. Excipe igitur,Eminentissime Princeps,hos Lusus Canoros, nec enim Te dedecent seria tractantem, cum & ipsi seria contineant , Pietatem scilicet in Deum , aC Casites , Fortitudinem Uirorum Illustrium, Prudentiam, alia'; Virtutes omnes,quibus Viri Magistra

tum obeuntes plurimum condecora

tur. Non ergo indecorum erit Te his Lusibus quandoque detineri, ijsqti animum tot serijs laboribus deletum semel saltem alleuare; Tus etiam erit humanitatis munus hoc, qualecumq; est, luctindum habere, & Patrocinio,

15쪽

vt Protector Humanissimus, tueri. Uiue selix longaeuus ad Christianae Reipublicae praesidium , & ornamentum . Ex Collegio Nazareno Kalen. Iacuarij I 672.

Ad Eundem.

OVod Tibi deserimus Princeps dignissime Carme , In Te perpetui pignus Amoris erit.

I cnio at nequeant cum viucre carmina nostro . Viuere da meritis carmina nostra tuis.

16쪽

DE LUSIBUS CANORIS

Camilli a S. Hieronymo Cler.Regul. Paup Matris Dei Scholar. Piar. Coll. Nazareni Rectoris. ODE.

Sortem y citato remige sic tuum Das serre Famae nomen λ audi

Eloqui, columen Camille. Sublimiori cardine tollitur ;Nec me morantem vocibus accipit: Quin miscet alte concitatΗs Se numero Eloquij Parentum. Suis triumphis hanc quoque gloriam Addit Canoris Lusibus inclytus

His Fama consurget canora, Rauca nouas celebrando laudes.

Quicquid feraci dat Sapientia Cornu, Camillo prodiga contulit: Virtutis omnes sic in altum Prouehere est propriumCamillos. Hune tota Patrem Religio Pium Mirata nuper: Consilium smum Et nunc stupet, non fabulosis Invida Pythagorae Cauernis.

17쪽

institutIon. , ram.dedit typis. Instit Epist. Instit. M. Instit. Poet. Fasticulum

ocationum

Vrbs Eloquentem dἰcere comprobata Seu det Latinae dogmata Palladis Prima, aut Notis arcana ferre Dre cupidis elementa Amicis , Fandi Magister Dogmata Rhetori, Seu Laineatis vatibus inserat , Seu Nobilis Florum Loquet Fasciculo religet capillos; Nunc ne virenti termite Daphnidis Nexus perennes dificiunt conais , . Vt delitescentis Camena Pandat opes, adhibenda vota ;Quae si Canoris Lugibus exelicant Frontem legendam; sic Sapientiς est Lusisse terris, sicque ludit Carminibus sapienter Auctor,

Io. Franciscus a S.Petro Mutinensis

ex eisdem Clericis Regul. De

18쪽

De eisdem Lusibus Canoris.

AD MUSA M.

DE sine Musa queri veteres objsse Poetas ,

Et decus ex patrijs omne ab jsse iugis. Desine ; nam sulget meliori Carmine vates Alter erit Citham qui deciis omne tuae. Aspice quo cursu ludens petit Astra Camillus, a

Nec timet aequoreis ponoe nomen aquis.

Nam petit innixus firmis sublimiapennis , Et quo non satis est Icarus, Iste volat. Luditi sed ludens cedro dat digna frequenter, O quae , si minimc luderet, ista sorent lSi canit Heroum carmen, dulcedine versus Assequitur Manti Cycne canore, tuos. Callimachi breuibus numeris si carmina fingit, Sunt paria arte modis Carmina, N Q tuis. Si Lyricas tangit numeroso pectine chordas, Flacce, tuas aequant fila canora Lyras . Dulcia si pingit chartis Epigrammata, vincunt Paene tuae Musae, Celtiber, illa sales. Ergo sinas, o Musa, queri, dum prorsus in Uno Cunctorumque sales, ingeniumque vigen t. Carolus a S. Iacobo Tusculanus ex eisdem Curi Reg.

20쪽

AN NUNCIATAE

UIRGINI

italamium.

cra parantur

uite tantae Sortis opus, pacem aeternam, n-ctosque Hymenaeos, Laetitae pars eae nouae potuistis, dc

IS 4 antu colludere plaustis:

esti dum casta suo sponsatur Amanti. c.. - ςxyxum Iuret , Inaeceps vhi mortis ad ima isa humana nefas, chitecta mentis habena,

SEARCH

MENU NAVIGATION