Lusus canori, seu varia poematia. Auctore adm. R.P. Camillo a S. Hieronymo Vrbinate, clericorum regularium pauperum Matris Dei scholarum piarum, ..

발행: 1672년

분량: 344페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

Σt 3 Cursurit Acteon laceratus dente Molossi Et Niobes durus cur lapis obriguit 'IupPiter emeritis ut debita praemia Iustus Diuidit; immeritis sic quoque supplicia.

Emblema Humanae Vitae.

CVr mors in vitro sterilem concludit arenam An quia vitales signat Arena vices di Ex Hominum vita sterilem dumtaxat Arenam Colligere est ; cum sit non nisi puluis Homo.

Aliud Emblema

Humanae Vitae. Mors cum Falce.

ΡAllida semesis cum Mors vix ossibus haeres

Armas falcato cur tamen ense manus Est hominum tano breuior par vita cadenti. Omne, velut foenuria, demeto falce caput.

Aliud Emblema

Vitae Humanae.

OVod gerat omniseram Mortis sera dextera falce, Et sic armatas muniat illa manus: In

222쪽

ri zyy In promptu causa est: Hominum Caro languida

Quae breuis arentes dei cit igne comas ' Vnde, velut 'num , nullo discrimine cunctum Mors metit arescens, non sine falce, caput.

Emblema Rapidae Mortis; Mors ut Gigas.

ARida si Mortis species v x ossibus haeret,

Cur rapidis ventis Ocyor illa volat Illa Gygantatis praecurrit passibus orbem, Et gyro, complet tempora longa, breui.

Emblema

Noxiar UoluptatiS. Melius est ire ad domum luctus, quam ad domum conuiuij. Sap.

DIscordant luctus simul, & conuiula: Morrem Luctus habet: Viram Iplendida mensa Quer. Cur tamen haec sapiens damnat conuiuia Iudex, Ad maestam luctus qui monet ire Domum Disce quid est molius: conuiuia splendida mensae Triste mori; luctus vivere dulce ferunt.

223쪽

Emblema Vitae fructuosae.

Memento Homo, quia cinis es.

ΡEr cineres foecunda patens sua semina Tellus Multiplici reddit 'nore Ruricolis. Discite Mortales occlusi symbola sensus; Dum Cinis humano conseritur capiti.

ia '

Inanis iactantiae.

INnumeros laudum tumidus praesumis bonores , Ardua per titulos credis in astra vehi . Icarus aethereas ausus volitare per auras , Dum ruit, Icariis nomina fecit aquis. - Fabula Iactator de te dicetur, in Undas . Delapsus stygias culmine ab aereo. 2

Emblema Caducae Vita .

Extrema gaudi j luctus occupat

OVid vanos iactat plausus iucunda voluptas Et dat fostium Gens phalerata iocos Meta

224쪽

Meta voluptatis luctus, ceu meta dlai Nox: quo similis vita recisa cadit. zar

Emblema. Dies mei breviabuntur, & solum mihi superest sepulcrum.

Et dolor omnis erit si procul: inde quid est romnia Mors breuians fatali falce recidit; Et vitae seriem sola sepulcra manciat.

Emblema.

Voluptas nocentior ArmiS.

SI quondam Mars arma mouet; mouet arma Ἀγλο quam diuersp vulnere vulnus agunt lTristia Mars vibrat, sed dulcia tela Lyaeus et Illa tamen leuius ; saeuius ista furunt. Feruor utrumque vrget; pariter furor urget utrumq; Ille serit corpus ue sauciat hic animam.

225쪽

Emblema' Prudentiae Militaris.

Non robur Martis, non vim poscebat Vlytas Sed sibi consilium, docta Minerua , tuum. Vis etenim superare stras est apta scroces ;Consilium prudens corda Hominum superat.

Emblema In ira coercenda est Lingua.

CVm tumet ira, tuam cura compescere Iinguam ;Ne rapidi fluctus naufraga corda ferant. Sic inter tumidas clauum moderatur arenas Nauta ; procellosis ne rapiatur aquis.

Emblema

Vanae Gloriae.

Visquis ab integro producit pectore fructus, O Et sua frugiferum vita frequentat opus Cruilinibus vacuus, plenus virtutibus ille est, Dignus laudis: abest cum sibi laudis Amor. Laudis Amor, vulgi celcbrandae plausibus , instar Intus rodentis sermina vermis habet. ξ-

226쪽

Emblema In viti js non proCrastinandum.

QVi tibi longaeuas promittis temporis horas,

Incautus vitiis te dare praecipitem: sine mente ruis ' quoquo te congeris amens ;Unde volens nequeat pes reuotare u ira ZCrede mihi; tacito lapsu praetervolat hora , Et Mors inuisa stamina falce secat. i

Emblema Excelse Dignitatis.

E Coelo tacti seriuntur culmine montes, Excelsosque apices fulmina dei ciunt. Non igitur mirum, si qui tolluntur in altum , Perculsi aduerso turbine saepe ruant.

Emblema . Virtus in pulcro corpore.

SI gemmam nitido concludat circulus auro ;Gemma magis solito tunc pretiosa micat. Haud aliter pulcro conclusa in corpore Virtus, Diffundit maius gratior inde decus.

227쪽

Emblema Sordidus Animus in pulcro

corpore.

FLana comis naui ier,quas circum intermicat auria, Cui niveum frontis circinat Iris ebur e liCui Rose purpurcis, linmixtaque lilia malis , Dum ludunt , rident blanda coralla labris. tu Scintillant oculi gemini, duo sydera, luces Aera per sudum qualia nocte micant. At cum pars Animi sordet'; proferre necesse est: Sic pario ornari marmore busta solent.

Emblema Vanae pulchritudinis.

NArcisus liquidis dum se speculatur In undis

Estuat ad speciem captus Amore suam. Nititur ad sontem circum dare brachia formae Pronus, & incautus proruit inter aquas. Lapsus in ima perit, tenuesque euasit in auras; Flosculus erubuit, qui suit ante Puer . Iachari sormam ne quis praesumat inanem; Saepe nocet vano sorma decora Viro .

228쪽

Humanae vicissitudinis.

TEmpora labenti quae Clepsydra signat arena ,

Me voluit memorem pulueris esse mei. Rst unum ignoro: Maris est, anne Amnis arena rNam mih i nunc dulcia, nunc & amara fuit.

Emblema Fictae Adulationis.

LAudat, commendat, nomenque ad sydera tollit, Si cui sit multis Arca reserta bonis: Non amat hic mendax veros laudator honores; Sed magis occlusas quaerit iniquus opes :Blanditur Domino, & cauda vestigia lambit, Qui canis esuriens frustula panis amat.

Nudus egressus ex utero Matris meae,& nudus illuc reuertar. Iob.

QVid tibi diues opum nimium laudata supellex Nuda tibi nudus si teget ossa lapis λP Mors

229쪽

Mors, & vita in manibus linguae.

VNica lingua parit vitam, Mortemque loquendor Disce loqui: si vis vivere, siue mori.

Emblema Stultus si tacuerit, sapiens reputabitur.

Vultus si cupias sapientis nomen habere, Stultitiae index ne sit tua lingua , caue. Sola loquela facit manifestum quemque: tacebis: Et fueris sapiens, Alter ut Harpocrates.

Emblema Humanae vicissitudinis.

E Ligere est Hominis, dum currunt tempora vitae, Sive frui quis amet ; siue pati quis amet . Qui modicum vult dulce frui, post inde vicissim , Cogitur ille pati ; nam bene vulgus ait: Nubila post Phaebum properant ; post nubila Phaebus: Has vitae reserunt, sic quoque fata vices.

230쪽

Emblema Linguae mordacis.

ORe venenato licet undique sibilet Anguis,

Mordaci Zoilus latret & ore canis. Non te commoueant blaterantis verbera linguae: Non scriant aures verba maligna tuas.. Nunquam aliena nocent Homini conuicia: si quis Immunis proprio vixerit a vitio.

Vir Magnus luxum parui pendit .

QVi vult auratis spatiosa palatia tectis , Et famulos, & opes, quidquid & Indus habet

V t niteat pictis pretiola tapetibus Aula, Et ferat insolitas mensa superba dapes: Huic animum magnum vulgus putat esse; sed errat; Ilicet haec animus dona pusillus amat.

Pecuniae Amatores.

A Pecude erranti dilecta Pecunia nomen Traxit, & illa homini vilior ante fuit Nunc tamen in pretio plerisque Pecunia sertur: Tam facile ad Pecudes degenerant home . P a Aurum

SEARCH

MENU NAVIGATION