Leges nouae reipublicae genuensis a legatis summi pontificis, caesaris, et regis catholici. In quos per Rempublicam collata fuerat auctoritas, conditae, et Genuae die 17. Martii 1576. publicatae

발행: 1576년

분량: 107페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

senti Sanctione casus ille, quando Consilium minus, pro eligendis his, qui in locum de mortuorum, uel absentium subrogandi sunt, uocabitur; licebit enim tunc temporis, cum minori numero, & interuenie ltibus tantum his, qui poterunt conuenire, Consilium minus legitime congregare : modo adsilit duo Collegia.

De qualitatibus in Duce requisitis. ii 148

tas ; proinde conuenit eum, qui ad tantae dignitatis culmen euehendus est, uti auctoritate omnibus praestat,ita animo,uirtute,consilio,ac rerum omnium e perientia, pollere , ut dignitati δε auctoritati, quam prae se feri,uirtutes animi egregie respondeant.Sa'. cimus igitur neminem ad id muneris assumendum , nisi ita eum Nobilitate splendorem animi coniunxerit, ut a quacunque arte Nobili uiro interdicta per quindecim annos omnino abstinuerit, de legitimo imatrimonio,Ciuitatisq; habitatorem,maioremq, annis quinquaginta esse opportet.In publicis uero C6ciliis, uel Magistratibus, aut Legationibus, Reip blicique administratione ita uel satum esse cupimus, ut tanti ponderis molem feliciter ferre ualeat . ita lautum ei sit patrimonium, quo tanti muneris auctoritatem,& dignitatem,commode sustinere possit.

De forma seruanda in electione Ducis . I TCap. XXVI.

Vo sublimius est Ducalis dignitatis culmen, eo optatius etiam, ac magis ambitiosum uidetur .

32쪽

Proinde existimavimus rectar administrationi maxia me conuenire , si perplexa quada electionis ratione , immoderatae hominum cupiditati, quantum ficri possit , in hoc commitiorum genere Occurram , curem usq; quantum fas est, ut Ciuium uota libera sint. Vbi igitur de eligendo Duce agendum eriticonueni- et Consilium maius ; ibiq; allatis decem pillulis auia ratis , quae diuersis litterarum notis inscriptae sint, ita

ut una cum altera nullo modo conueniat , sorte educatur ex urna , in qua prius recondantur, una ex piutulis,cuius nota,seu inscriptio nemini,nisi Conseruatoribus Legum pandatur. mox iuxta Principis sugestum statuatur urna, in qua quinquaginta globuli aurati condantur , qui eam litterarum notam inscriptam habeant, otiar paulo ante sorte educta fuit. his addanturetot globuliargentei , nulla litterarum nota inscripti, qui,iunctis quinquaginta auratis, Consiliariorum numerum aequent: quiq; auratis & magnitudine,& pondere, & forma, & materia sint omnino similes, scduloq; commisceantur. Ex his unusquisque Consiliarius, demptis tamen duobus Collegiis, unusorte,& sine fraude educet. Is, cui auratus obuenerit,confestim Censoribus, qui urnae assident, conspi- Πciendum ,& recognoscendum tradet s mox occultu nomen alicuius ciuis, quem tanto munere dignum iudicauerit, ex toto Nobilitatis corpore, & iis qualitatibus, quas requisiuimus praeditum, conscribet in chartula; deinde e comitio exibit ; ita ut nec uota ambire, nec cum aliquo colloquia miscere possit. Eductis omnibus auratis pillulis, Illustrissima Collegia nomina omnium, qui in chartulis descripti suerint, legent,& in numerum redigent. quod si nominati ad

uicenarium numerum non ascenderint, eorum nomina,quibus aurata sors cecidit,in urnam coniiciantur,

33쪽

& herum extrahantur;ut repetita per eos nuncupatione, numerus ille tilaenarius impleatur; que ita termis nauimus, ut no minor sit uiginti:ultra aute esse possitusque ad quinquaginta Horii nomina quotquot fuerint, uocatis etia illis quinquaginta, quos nuncupatores auratos diximus, per Concilium maius discutientur; quindecim uero ex his , qui plura retulerint uota , intelligantur ad Ducatum propositi. Horum autem quindecim nomina ad Concilium minus discutienda mittentur,& sex, qui maiorem sufflagiorum parte, quae tamen minor no sit, quam tres ex quinq; , retulerint, iterum ad postremam Cocliij maioris discussionem remittentur. Ex his unus,qui in uotis hominum pramaluerit, pro Duce renuntiabitur. Quod si uota paria fuerint, iterum ferenda erunt suffragia; si uero eadem paritate contendatur,tunc, sorte prius e Concilio eiectis quinq; , & repetita uotorum collectione , omnino tolletur paritas.

VT liberiora sint uniuscuiusque uota, liceatq; cuilibet in suffiagiorum collectione ex animi sui uoluntate,& prout conscientiae sua: stimulus, uel ratio suggere uotum,aut nigrum,aut album dare, absque eo quod thneat,ne assidens aut uicinus, cui forte promissa fuit suffiagij gratia , cognoscat pollicitationem noesse obseruatam; uoluimus formari nouum pyxidis genus, qua cum in futurum suffragia danda est e decernimus :&non alio modo, aut forma. Erunt igitur gemine pyxides , seu urnulae simul iunctae,& undequaquae clausae; diuersis coloribus ita distinctae, ut una earum affrinatiuam: altera uero negativam de-

34쪽

monstret . quae assirmativam designat posterior sit; quae vero negativam prior. in hac adsit ita latum foramen , ut immissain manum,& usq; ad ingressum secundae pyxidis tendentem, facile admittat. Qui fauorabile votum ferre intendit, immissa manu in f ramen, & in secundam usque urnulam extensa, pillulam seu globulum dimittat in vas apnexum, quod facile , obducta manu, diuelli, a superiori pyxidis pam te poterit . qui uero contrarium uotum ferre voluerit , manum pariter usq; in secundam urnulam emendet ; verum pillulam,vel immitendo, vel retrahendo, in priorem urnulam, aut pVAidem, quae negativam refert, dimittet. omnibusq; uotis collectis, subductisq; vasibus geminis, quae colunctae pyxidi subsunti videri facile poterit ex quantitate pillularum, quae in nigrum , aut in album Vas ceciderunt, quae pars pro

ualuerit.

Globuli, quorum usus in hoc opere necessarius est, L nei , aut Linei, aut Serici sint oportet ; ne cadentes , aut dimissi, strepitu suo uicinis qualitatem uoti demonstrentant i; eiusdem coloris; clim non color eΟ-rum , sed locus , seu vas, in quod immittuntur, VO-luntatem votum dantiS denotet .

DUX, Gubernatores, Procuratores,ac Magistratus, quibus Iustitiae Civilis,& Criminalis adm nistratio commissa est quod maxime ad Magistratus dignitatem pertinere videtur togati incedant uxta formam ex antiquis Legibus praescriptam ..

35쪽

LEGES NOVAE De Sindicatu Ducis, Gubernatorum, &Procuratorum. Cap. XXIX.

NIhil est, quod optimos quosq; uiros in fide, & ossi

cio facilius contineat, quam uirtutis amor, gloriaeq;& honoris praemium: malos uero, timor Legum, &poenarum. Propterea Optimo iure constitutiun est, ni Magistratus omnes , finito eorum munere, Sindicatui subiiciantur; ut, mali debitas poenas subeundo, aliis sint exemplo: qui uero laudabiliter, & fid liter se gesserint, debito commendationis, & laudationis pi armio non defraudentur. Quare laudabilem morem Reipublicae approbamus , ut non modo Gubernatores , & Procuratores, uerum Dux ipse, finito munere, Supremorum inquisitioni,& notioni sub- sint . qui tamen non nisi respectu eorum, quae ab unoquoque corum in Magistratu commissa sunt eos inquirere, aut coercere possint. ratione uero eorum ,

quae per Collegium Gubernatorum, aut Procuratorum , aut per ambo Collegia simul iuncta fuerint contra Leges, decreta, aut Ordinata, aequum non est eos singulariter teneri. Licebit tamen Supremis, ubi aliquid tale commissum cognouerint, Consilium minus uocare ; quod, audita causa, quod iustum, & conueniens suerit frequentioribus uotis decernet. Asententiis per Supremos ferendis in causis Sindicatuum, ubi de priuatione uitae, honoris, aut inhabilitatione

ad Magistratus agatur, appellari possit ad Consilium minus; huiusq; iudicij instantia sexaginta dies non

excedet.

36쪽

REIPUB. GENUEN. I7 De Gubernatoribus, & qualitatibus, quae in. : eis requiruntur. Cap. XXX.

QVI ad Reipubliciae gubernacula sunt promouendi ,

cos non modo claritate Nobilitatis splendere decet , vel sim etiam prudentia, resarm experientia, ac fide prirditos esse. Proinde sancimus ad hoc munus eligendum, & Nobilem esse;ac Ciuitatis habitatore ,& ab artibus, quae Nobilibus interdicta sunt, per decennium abstinuisse. adhaec annorum sit ultra quadraginta , conueniens dignitati habeat patrimoniu;& ubi decoxerit, non admittatur, nisi prius integre suis creditoribus satisfecerit. in Consiliis autem,& aliis Reipublicae muneribus ita se gesserit oportet,ut Iapud omnes non mediocrem sui spem, & opinionem concitauerit. Vnus tantum ex eadem familia in eo Gubernatorum ordine existat, ut supraisum s

De qualitatibus, quae in Procuratoribus 5 irequiruntur. Cap. XXXI. b

QVas in Magnificis Gubernatoribus qualitates re- , quisiuimus, easdem in Magnificis Procuratoribus

- necessarias esse decernimus. Ini

De Praesecto Generali Triremium, & depraesecto Triremis, & quae in eis concurrere debent. Cap. XXXII.

G Raue est admodum pondus, quod fidei, & pruden

tiae Praefecti Triremium committitur. Propterea

37쪽

LEGES NOVAE RQ

conuenit eum , qui huic muneri praeficiendus est, N ibilem esse; ab omni arte Mechanica saltem per annos octo prorsus abstinuisse; nec minorem annis tri ginta esse; Magistratumq; aliquem, aut Consiliarij munus feliciter obiisse, aliis item qualitatibus, quas in Gubernatoribus requisiuimus, ncquaquam carc- re oportet.bTriremis autem Privistum ,& Nobile ,& annorum uigintiquinque esse necesse est . , .lbil

De Gubernatore Corsicae, & eius necessariis qualitatibus. Cap. XXXIII.

CORSICA Nobilissima est GenuensisἈDomini j

pars. Quare decet eum, qui ad moderandam eam Insulam mittendus est,&Nobilem esse;& omnibus his qualitatibus praeditum, quas in Gubernatoribus requisiuimus i ,

De Commissariis cum suprema auctoritate ideputandis. Cap. XXXIIII.

Commissarij inDominio cum suprema auctoritate rideputandi nonnisi Nobiles, & annorum ad minus μquadraginta eligantur ; sed&qui Mechanicas artes per annos octo non exercuerint ; & Consiliarij munus, & alterius in Urbe Magistratus personam susti- nuerint ; sciantq; maxime eis conuenire ut suprema auctorirate, quae eorum prudentiae commissa est,mature & consultό utantur. Quod si secus fecerint, sciant se Sindicatoribus per Illustrissimam Dominationemex laudabili more deputandis, ultra alia inquiri, & coerceri solita, se barratariarum, concussionu,

38쪽

extorsionum, uiolentiarum factarum exactam,& se ueram rationem reddituros. dT latui

De Oratoribus, & Legatis ordinariis. Cap. XXXV.

ii I I AO Ratores , & Legati, qui per Illustrissimam Domi nationem ad supremos Principes transmittuntur, ut ibi resideant, non possint ultra triennium in ea Legatione esse, neque id temporis aliquo modo prorΟ-gandum est , nisi ex grauissimis causis, iudicio eoru , ad quos eorum clectio pertinet: neq; id ultra annum

De electione nonnullorum Magistratuum': , Ca . XXXVI. Postquam iudicio duorum Collegiorum, & Consilij

minoris, concurrentibus tamen tribus partibus ex quinq, suffragiorum, nuncupati fuerint duo, aut ad plus quatuor ciues: pro unoquoque infrascriptorum officiorum, qui qualitatibus requisitis in his, qui ad minus Consiliu promouendi sunt, non careant i Omnia eorum nomina ad Consilium maius transmitti uolumus, ut iudicio suo, aptiorem unicuiq; muneri calculorum frequentia declaret. us VI Diisbii estilla in ' ι. n n maunafri,

Quorum Osficiorum nomina sunt haec:

i M. Commissarius, aut Capitaneus Clauariensis. A. Commissarius, aut Capitaneus Spediar .

39쪽

LEGES NOVAE

l Commissarius, aut Capitaneus SarZanensis.

is Gubernator Corsidae. Locumtenens ultra montanus, seu Capitaneus aut Prarior Ayacenti is i Commisiarius Bonifacij. Commissarius Caluar. Alia uero munera , quae per duo Collegia, &uiginti octo ciues coferri solebant, in futurum per duo Co Jegia, & Consilium minus,concurrentibus plusquam tribus ex quinque omnium suffragiorum,conferri uolumus. Quibus addere uoluimus eadem ratione com fercnda, Praesecturam Triremium; Legationes ad Principes destinandas extra Dominium Praefectum ras militum praetorianorum, qui Folumin Praetortu,& Vrbem custodiunt; Praefecturam Arcis Savonar,&Dominationem solam,aut per Illustrissima duo Collegia tantum, aut per Collegium Procuratorum simpliciter confecti solebant demptis tamen silpra exceptis i dem ratione in futurum conserenda esse cessemus iabn aua odis Inti ii tau ubnun sti nil pniu

De praesectorum nonnullarum Arcium

qualitatibus. Cap. XXXVII

i ri tibi ro putim inuit inOD LA sns mina mulo 4 :i t MAxima est habenda ratio Arcium munitorum, locorum,quae Reipublicae propugnacula sunt. I circo decernimus Arces infrascriptas nullius fidei committendas esse, nisi Nobilium, qui annum eme- dant trigesimum;&per annos octo aliquam artem Mechanica non exercuerint; quique in Consiliis uersati quandoque fuerint; aliisque uirtutibus praediti sint,quae ad obeundum tale munus necessariae sunt

40쪽

Arces omnes, & munitiora loca Illustrissiimae Dominationi subiecta. his tantusβ XUptis,qtiae, & quas non descriptis committendas, & committenda esse du-

De Ossiciis conserendis in Cives non descriptos .

Cala XXXVIII.

Conueniens est eorum etiam rationem habere, qui in libro Ciuilitatis descripti non sunt; nam clim' ipsit Reipublicae onera subeant, & patiantur, aequuest etiam eos Reipublicie commodis, & fructibus per fiui, & gaudere. Sancimus itaque infrasculpta officia, quam primum uacauerit, in Cives non descriptos,& non in alios, in ino conferenda esse. Ea tamen Lege adiecta , quod ubi in aliquo eorum agatur de tractanda publica, uel aliena pecunia, non prius ad illud obeundum admittantur, quam idoneam cau

omnia ossicia Scribarum, & Notariorum, tam eorum, qui a Secretis sunt Illustrissimae Dominationis,quam qui Collegio Procuratorum, Ossicio Sancti Georgijs Supremis, Praetori, Rotae, tam ciuili, quam criminali, omnibusq; Magistratibus, tam in Ciuitate, quam in Riparijs,in Insula,& demum in uniuerso Dominio assident. Ossicia omnia Consulum rationiSis i Omnia ossicia receptorum pecuniarum , quos vulguSCapserios appellat, tam apud Ossicium S. Georgij, quam apud licitatores vectigalium, & omnium reddituum publicorum. Officium unum inter Censores. inter ConseruatoreSSanitatis unum . inter Praefectos annonae Anum. .

SEARCH

MENU NAVIGATION