장음표시 사용
7쪽
A COLLEGIO INSTITUTO AD HOC USQUE TEMPUS,
Dublini, apud G. G1LBERT; Parisiis, apud P. T. BARRois 3
8쪽
QUANTUM ad Volumina duo, quae nunc emittimus, attinet, ea optimas Dissertationum, quae tem
pore, quod annum I 759 inter et I 8s interfluxit, publicatae fuerunt, amplectuntur; et vel pro opere novo, vel pro eodem proVectiore, cum Tertium Auartumque inscribantur, haberi possunt. Non tantum in conspectum dant Omnes fere partium medicinae diversarum theorias, quae a Professoribus hujusce Academiae celeberrimis vel recipi vel convelli soleant; sed pleraque etiam, usum practicum spectantia, o praelectionibus eorundem deprompta, vel in oculis CXarata, capiunt. Quanta igitur eorum utilitas futura sit, judicium penes unumquemque Lectorem esto. Quo Volumina, quae in praesentia in vulgus Edo, attentione et favore publicis quam maxime dignaessicerem, ad Socios Regiae Medicae Societatis omni laudis genere jure optimo florentissimos decucurri, et ab iis petivi, ut ex omnibus Dissertationibus praestantistimas edituque aptissimas seligerent mihique benevoli monstrarent. Hoc lubentissime quidem fecerunt, studio notitiam medicinae promovendi et
doctrinas Academicas longius latiusque diffundendi laudabili inducti. Prius triginta delegerunt; meo deinde rogatu, qui Thesaurum Medicum ad initium
anni 1783 usque deducere non parum cupiverim, iis Octo alias adjiciendas curarunt. Triginta octo igitur hisce duobus Voluminibus comprehenduntur ; qua rum pretium, si, quanta plerarumque ex iis longitudo sit, quotque t bulae aeneae fuerint adjectae, vobiscum reputaveritis, satis modicum, uti spero, est avidebitur. Hoc
9쪽
Hoc denique commodis horum Voluminum propriis accensendum, quod non tantum seriem nominum patriaeque omnium Auctorum, quibus tempora ab anno i 26 ad 178s laurea Apollinea fuerint redimita, sed Argumentorum etiam, quae fuerint CXecuti chronologicam exhibent. VALETE
Tx Area Curiae Seolicae dabam Calendis Maii, l78s,
10쪽
D188ΕRΤΑΤIONUM, quas hocce VOLUMEN complectitur, ARGUMENTA.
Auctore Ric. Puttney. - 9 De Vermibus ditesinorum.-Joan. Fysiae Palmer. 42 De Rachitide. Joan. Mervin Nooth. - 56De actione musculari. ho. Smith. - 73 De Febre remittente putrida Paludum quae grassabatur in Bengalia A. D. Ι762.-Jac. Lind. - - II 6 De Febribus arcendis discutiendisque. Aleae. MonrO
