장음표시 사용
111쪽
verum legitimumque interesse discrimen : Eam, qua motus muscularis proxime cietur, Vim Insitam male audire ; quo niam ejusdem penitus naturae est ac ipsa nervis per totum suum cursum vis insidens : Nullam aliam musculo inesse Vim Irritabilem, seu, quod aliis fortasse magis arrideat, Vim Vitalem, seu demum Vim Miscularem, praeter ipsam
vim nerveam : Motum denique muscularem a vi nervea, tanquam a proxima sua Causa, Nunquam non pendere ;neque hujusmodi actionem pro Principio Animali haben
sequuntur experimenta hanc ob causam instituta sunt, ut nullum inter vim muscularem motricem nerveamque verum interesse discrimen ostenderent. Unam igitur animalium speciem cui haec organa satis manifesto adsunt, his experimentis subjicere satis duximus. Illust ipse Hallarus, aliter in caeteris animalibus quam homini bus se habere vim insitam nerveamque, ne dubitare quidem videtur. Nulla igitur praeter ranam animalia huic rei adhibuimus ; quae et facillime comparatur, et experimentis haud aegre subjicitur. Res fortasse adhuc clarius eminuisset, si modo alia animalia, et praecipue calido sanguine gaudentia, usurpare licuisset. Defuit vero etiamnum et tempus et occasio: Alius, ut spero, proferendi erit locus. a) Forte vitrioli cum acidum, cruralis aliorumque ner-Vorum recenter divisorum parti extremae quam saepissime applicatum fuit. Nervus ibi vi acidi contrahitur valde, et
intorquetur ; ne minimum tamen motum edit musculus.
b) Nudis quoque tibiae ς rurisque musculis saepius ad pastum, et integris nervis et divisis, motum muscularem
112쪽
nequaquam excitavit. Ea pars musculi, quam attigit, satis manifesto coagulata fuit. Experimento testis adsuit Doctiss. Jacobus mite, M. D. quemque amicitiae Causa hic nominare velim. c) Acidum quoque muriaticum utrisque organis applicatum, effectu pariter omnino caruit. Idem fere observat Ill. Hallertis in experimentis plurimis apud integra vivaque animalia factis. Internae quaedam et perquam sensibiles partes, ex his acidis diu applicatis, sese alacriter
Contrahere nonnunquam animadversae sunt. Hoc vero
dolori ex harum partium erossione oriundo, potius quam stimulo proprio acidi, nervos musculosve solicitanti, merito tribuendum est. Hoc vel illud stimulans seu sedativum Nun Cupare, propterea quod animalia integra hoc vel illo modo afficit, minus tutum est. Ad aikalina jam transimus. In experimentis Cum rebus salinis instituendis, nova quaedam nec Opinanti ante oculos obversabantur. Haec autem, quoniam ex miro qUO-dam discrimine inter athalina intercedente exoriri videntur, breviter exponam. Salina, quae adhibuimus, praeter acida illa modo dicta, fuere alliatinum vegetabile fixum, athaii-num volatile, et ex salibus neutris sal Glauberi, sal commune, nil sum commune, et tartarus regeneratUS, ea nimirum quae ex alhalino fixo variisque acidis vulgatioribus constant. Ex his autem omnibus, ranarum tibiae crurisve nudis musculis admotis, nulla, si modo salem Communem tollas, diu saepiusque repetita, motum muscularem omnino excitarunt. Sale autem adhibito communi, musculorum vividae et diuturnae contractiones, nulla alia arte modo excitandae, quam facillime ciebantur. Sal Gla uberi prosecto exiguis quibusdam brevibusque motibus occasionem dedit. Tartarus etiam regeneratus, quem ad musculorum motus excitandos nuper feliciter adhibuimus, tunc temporis esse diu omnino caruit. Haec omnia longe praeter opinionem contigerunt; his enim allia linis neutrisque salibus, tanquam stimulis, nervos musculosque affectos fore, in animum lacile induximus. Brevis autem fuit haec nostra admiratio. Res quam plurimae stimulorum loco a materiae medicae scriptoribus recententur ; paucioribus quibusdam generibus, nimirum plantis verticillatis, umbelliferis, at alescentibus, terebinthinis, aromaticis, amaris, aliisque quibusdam, a Culleno nostro relatae 3 . Ex his omnibus generibus unam alteramque
γ) Apud praestantissimi Pracceptoris catalogum Mat. Med. anno
113쪽
Io 3 Iniquae speciem, necnon varia alia acria, frustra adhibui mus, veluti infra memorabitur. Ubi haec omnia, praeter sal commune, parum ex votis cesserunt, qua demum propria virtute id praeditum suerit, nobis in animum venit quaerere. Hac mente aliud neutrum illi perquam simile, eodem acido, nec alhalino, ut creditur, valde diverso constans, nimirum, sal digestivum Sylvi L adhibuimus. Hoc autem ranae musculis nudis applicato, ne minimi quidem editi sunt motus ; dum sal commune ejusdem ranae munculis sociis admotum vividos diuturnosque motus pro more concitavit. Egregium igitur quiddam inter diversa aikalina, ex quibus constant, intercedere discrimen, tum demum suspicabamur, neque salso penitus augurio. Athalinum enim fixum fossile, longe aliter quam vegetabile, motus perquam vividos, neque iis a sale communi editis absimiles concitavit. Noe inter athalina fixa discrimine ita comperto, an aliis quoque neutris, quibus athali fossile pro basi est, ut chemici loquuntur, eadem quae sali communi vis fuerit, quaerere statuimus. Puro autem sale Glaub. saepius adhibito, eum quoque motrus nonnullos, imbecilliores quidem nec satis diuturnos, semper excitare; neque musculum cui admotus fuerit, sale communi, seu alhali fossili, perinde ut antea affici invenimus. Nitrum vero cubicum et commune magis inter se discrepare videntur, quam sal commune et sal digest. Sylvii. Scilicet, Ni
trum commune adeo non alacres illos motus a Nitro cubico editos excitat, ut vires motrice S quam maxime debilitet. Neque minus a se invicem distare Tart. regenerat. et Sal Polychrest. Rupellense primo videbantur. Tarta
rum vero regeneratum motus excitantem nuperrime saepius vidimus; et si his demum cessantibus, tam nervi quam musculi irritabilitas ex magna jam parte perierit, aliter quam in Sale Polychrest. Rupeli. observatum fuit. Nulla ex salibus terreis, quae adhibuimuS, ullos excitarunt motus. Sed ad experimenta jam redeundum est. EXPER. ΙΙ.
α) Athali Fossile nervi resecti, a partibus vicinis caute
separati, et in vitrum impositi, veluti in omnibus his experimentis factum fuit, parti extremae admotum, nervum adeo irritat, ut musculorum quos adit singulae iere si brae acerrime agitentur.
I76r, in usum discipulorum, occasione capta inopinatae mortis Clar. Car. Alston, praelectiones in M. M. summe essiagitantium, edi
114쪽
b) Athali Fossile musculus nudis in qualibet corporis
parte et illaesis nervis et antea divisis, applicatum, eosdem pariter effectus edidit. Athali in miti, quem dicunt, statu usurpatum est. EXPER. III. a) Pauxillum saturatae veri salis Gla uberi solutionis nervi cruralis recenter divisi, parti extremae admotum fuit. Quinque fere post horae minutis primis pedis digitorum, paulo post tibiae musculi moveri coeperunt, et per sex vel octo minuta prima creberrimo quidem, licet minus valide contrahebantur. b) Iis motibus ad finem perductis, eadem solutione musculis cruralibus qui modo agitabantur,
applicata, nulli adparuerunt motus. Sal quoque commune frustra adhibitum est. Pedis digitorum musculis tunc temporis applicatum, exiguos quosdam motus concitavit. Nonne igitur sal Gla uberi vim musculorum motricem minuere videtur, nervi parti procul sitae admotum t Ex motuum eorum imbecillitate aevoque brevi, necnon ex motus universi post hos demum absolutos jactura, majores illi vires
sedantes quam stimulantes adeste videntur. e) Idem sal musculis nudis alius Ranae tibiae, nervis antea resectis, applicatum, vegetOS crebrosque motus concitavit. EXPER. IV. a) Saturatam solutionem Nitri Cubici, mediante linteolo, extremae parti nervi cruralis recenter juxta femoris summitatem divisi, et a musculis penitus resecti, adeo ut pollicis dimidium a femore distaret, admovi. Musculi tibiae omnes, et eorum singulae fibrillae, motibus vividissimis agitatae fuere. b) Dein Nitro Cubico sublato, adhibitoque ejus vice Nitro Communi, hi motus statim compositi sunt, neque Nitro Cubico, seu Sale Polychresto Rupellense, nervi parti inferiori jam admotis, renovari po
e) Eodem experimento in nervo se morali prope vertebras diviso iterum instituto, aeque agitati sunt femoris
musculi. Hos quoque motus nitrum commune parti extremae nervi admotum ad sinem celerrime perduxit : neque renovare potuit Sal Polychi est. Rupellente. d) Nitro etiam cubico pluribus musculis saepius applicato, modo integris, modo resectis nervis, pares effectus videre nobis contigit.
115쪽
EXPER. V. ain Vi atha lini follitis, velut antea memoravimus, com perta, Sal Commune verum fini nervi cruralis recenter divisi, et a musculis sepositi, admovi. Tibiae musculi quam acerrime et creberrimo per viginti quinque minuta prima contrahebantur. b) Experimento in nervo crurali iterum instituto, musculus quam maxime agitabatur, dum sal digest. Sylvii nervo propinquo admotum effectu penit Us ca
c) Experimentorum infinita sere vi cum hoc sale instituta, effectus ejus adeo constantes et perpetui fueruntW ut ejus ad normam omnium fere aliorum vini expendere lubeat. Quo purior sit, eo essicacius agit. Rubrum musculis colorem impertit, molem suum, si modo vasa sanguinea integra sunt, adaugere videtur. Cutis divisae labra sanguinem largiter effundunt, etiamsi sanguinis ex iis stillicidium antea desiisset. EXPER. VI.
a) Sale Polychresto Rupellensi nervi cruralis secti fini
apposito, cruris musculi acriter movebantur.
b) Ita quoque sese res habuit, cum ipsis musculis appli
ΕΣΡER. VII. a) In prioribus nostris experimentis cium Tartaro Re- generato institutis, nulli sensibiles motus, illius vi musculos irritanti merito referendi, observati sunt. b) In nuperis quibusdam, secti cruralis nervi extremae parti admotus, musculorum tibiae pedisque motus vegetos, breves tamen, concitavit. c) Neque sale communi postea ad hi bito musculi contrahebantur. d) Musculis nudis eodem tempore applicatus, paresciebat motu S.
EXPER. VIII. α) Tartari Vitriolati, nec non b, Salis Ρolychresti solutione nervo femorali diviso applicata, ne minimum quidem contrahebatur musculus; quem adiit. scin Eodem tem pore sal commune uni ex vicinis femoralibus nervi S admotum, Vegetos motus quam facillime excitavit. d) Nervi quoque Portio, quam Sal Polychresti attigerat inter forficis laminas vellicata, musculorum suorum motu S concie
116쪽
se) Haud alio effectu eadem solutio in nudis musculis adhibita est.
EXPER. IX. αὶ Postquam cruralem nervum grandis vegetaeque Ranae a musculis quam alCuratissime resecuerim, nec vulnerata arteria crurali, nec alia quavis injuria animali a Tecto, Nitri communis solutione ejus partem extremam imbui. bin Cum nulli per decem minuta prima ederentur motu S, Nitro sublato, Nitrum Cubicum, Sal Polychrest. Rupeli. tam nervi extremitati, quam partibus ejus inferioribus
quas nitrum commune non attigisset, admovi. Frustra tamen ', neque enim musculi contrahebantur. Nervo tamen
inter sorsices compresso, languidus quidem exciebatur motus. sc) Nervo alterius cruris Nitrum Cubicum admotum vegetos concitavit motus, a Nitro Communi paulo post haud aegre suppres s. d) Idem sal musculis nudis, quorum nervi antea resecti fuerunt admotum, nullum motum ciebat. se) Si modo nervi omni injuria immunes sunt, animal ex dolore multum diuque conflictatur, nullo tamen ejus, cui sal admotum fuit, prae caeteris musculis, motu edito; caeteri S autem conquiescentibus, iste quoque conquievit. Ille autem
musculus pallore quodam inficitur. f) Sal commune post Nitrum adhibitum vix ullos edidit effectus. g) Medullae spinali admotum, capite jam abscisio, tibiae extensionem, motumque sati S grandem, per totum corpuS excitat. EXPER. X.
οὶ Salis digestivi Sylvii solutione nervo se morali ejus
ranae, in qua experimentum cum sale communi modo memoratum institutum est, admota, musculi penitus conquieverunt ; sale vero sublato, nervoque in ea parte quam attigerat forficibus compresso, satis alacriter contrahebantur. Nudo se morali musculo ranae integrae vegetaeque admotum, nullos concitavit motus, dum sale communi tibiae alteri apposito, musculi valde agitarentur, sanguineo rubro colore jam imbuti, et ex partibus vicinis copia satis magna sanguinis effunderetur. EXPER. XI. XII. XIII. a) Salia Ammoniaca, Vitrio licum, nempe, Nitrosum, et Commune, aqua soluta nervorum recenter divisorum,
et summa irritabilitate gaudentium sint, saepius singulatim adhi-
117쪽
commune postea adhibitum, motum vix ac ne vix quidem ciebat.
c) Eodem quoque modo musculis nudis, quorum nervi paulo antea resecti fuerunt, applicati, nullos effectus et diderunt. d) Sal quoque commune postea admotum, e Lfectu caruit. Haec vidit experimenta egregius ille juvenis Rhannes Bosoch, amicus meus singularis, qui plurimis aliis meis experimentis non solum testem, sed etiam adjutorem, se lubentissime praebuit. ExpER. XIV. αὶ Salis vegetabilis ammoniaci crystalligati ex aqua solutionem nervi extremitati larga admovi manu. Per aliquod tempus adhaerens, motum nequaquam e X citavit. Musculus tamen nervo compresso facile contrahebatur.
b) Femoris etiam tibiaeque musculis nudis applicatum, et integris et resectis nervis, pariter essectu caruit. EXPER. XV. XVI. a) Sales Terrei ex Acido Muriatico Terraque Calcarea,
nudis appositi, integris jam nervis, nullos ediderunt motus. EXPER. XVII. Solutione Sublimati Corro si vi musculis nudis applicata, duriores pallidique evaserunt, atque animal prae dolore enixe conflictatum est ; nequaquam vero ille quem attigerat musculus praeter caeteros agitatus est. EXPER. XVIII. b) Antimonii Butyrum nervi extremitati appositum, nullos excitavit motus, licet ipse nervus valde contrahe
b) Neque ullum effectum habuit, musculis applicatum. Et hoc et illud modo praecedens experimentum saepius repetita sunt. Ex PER. XIX. u) Sennae ex aqua factum infusum nervo recenter diviso applicatum, nullum excitavit motum. si) bublata Senna, nervus jam compressus motum
c) Nudo quoque musculo et integris et resectis nervis, frustra adhibitum est.
118쪽
IOA d) Sal commune applicatum, motum excitavit languidum, tamen neque pro more vividum. ExpER. XX. Colocynthidis insulam perquam amarum musculo admotum, nullos effectus edidit. EXPER. XXI. a) Ea omnia, quae cum Senna, cum Aloes quoque solutione instituta experimenta, effectu prorsus caruerunt. b) Sal vero commune musculo postea applicatum, motus vividiores concitavit.
EXPER. XXII. σ) Forte Sinapi nervi recenter divisi summaque irrita-hilitate gaudentis extremitati saepius admotum, musculo-yum motum nequaquam excitavit.
bὶ Frustra quoque nudis musculis applicatum est, tam integris, quam divisis nervis. EXPER. XXIII. o) Operam quoque lusimus, dum oleum Carui, musculo tam integro quam nervis orbato, adhibemus. b) Sal Commune postea admotum, motus facillime ex-ςitavit. EXPER. XXIV. n) Oleum Terebinthinae, nudo musculo applicatum, nullum motum concitavit. Pallescit pars ea cui admovetur, mox livido seu plumbeo colore inficitur. b) Musculus haud multo post mortuus est; stimulo namque minime jam asscitur. ExpER. XXV.
a) oleo Sabinae, musculo sive integro sive secto applicato, nullus adparet motus, neque musculus vel minimum mutatur. b) Sal Commune postea adhibitum, motum facillime ciet.
e) Secti nervi parti extremae admotum essectu pariter
LXpER. XXVI. a) Pungente valde Piperis Tinctura in vini spiritu dilutio se confecta, nudis musculis applicata, animal obluctari
119쪽
iari primo videbatur. Postea vero musculus quem attigerat ne minimum quidem contrahebatur. Largiter usurrpata, neque aqua jam diluta, partem cui admovetur pallore inficit, et more caustici contrahere et
indurare videtur. b) Si copia minori adhibeatur, sal commune postea applicatum, musculi actionem facile excitat. EXPER. XXVII. a) Zinetiberis ex aqua insusum nudis musculis cruralibus, nulla injuria affectis, si modo cutis divi fionem tollas, satis larga manu admovi. Musculi per aliquod tempus observati nequaquam agitari visi sunt. bin Nervo illos invisente dein secto, musculi valde admodum contrahebantur. Linteolo eodem infuso imbuto sectae extremitati postea adhibito, nullus ciebatur motus. sc) Post aliquod tempus,
sublato linteolo, et nervi parte extrema quam attigerat intra forfices compressa vel resecta, musculus acriter agitabatur. De in Zingiberis infusum iterum musculo sine e
sectu adhibui. d) Sal commune, jam sublato Z in Zibere,
eidem musculi parti applicatum, tam integris quam resecistis nervis, motus perquam vividos Ocyus concitat.
EXPER. XXVIII. Eadem omnia experimenta cum Euphorbio in aqua infuso instituta, eosdem penitus effectus ediderunt. Ex PER. XXIX. n) Oleum Succini musculo tam integro quam resecto admotum, pallore partem quam attigerit asscit ; motum
b, Nervi recenter divisi extremitati applicatum, effectu
pariter caruit. sc) Haud multo post, nervo in ea parte quam oleum attigerat penitus resecto, musculus quam maxime agitabatur. d) Sal commune post oleum succinimusculo adhibitum, motum facillime ciebat. EXPER. XXX. a) Oleum Corn. Cerv. non rectificatum, musculo Vel integro vel resecto admotum, luteo quodam colore inficit, in rugas trahit, et satis manifesto indurat; motum tamen
muscularem nequaquam e X citat.
b) Sal commune postea adhibitum effectu caruit; neque colluctante animali, ea pars musculi contrahebatur, quam sal attigerat.
120쪽
ExpER. XXXI. a) Duos sere abhinc annos, quid in Ranae cor potuerit
magnus caloris gradus, experiri in animum venit. Corde Calori I Oo therm. Farenti. gradus paulo superanti exposito,
motum post pauculas quasdam violentas pulsationes penitus sisti, nil tale suspicanti videre, contigit. Calore ad
grad. SO diminuto, cor iterum rite movebatur. Post aliquot minuta prima, calore rursus ad gr. I Oo adaucto, motus post vibrationes quasdam vividas omnino desiit. Illae caloris vicissitudines saepius alterno ordine sibi succedentes, eosdem penitus effectus nunquam non ostenderunt. Hoc experimentum quam saepissime nuper repetitum, effectu nunquam caruit et).
b) Fine nervi cruralis solutioni salis communis 56 grad.
Far. calorem e X aequanti immerso, musculi tibiae pedisque post aliquod tempus movebantur. Eodem nervo solutioni ejusdem salis ad Ioo fere gradus calenti dein immerso, motus imprimis augeri visus est; mox vero paulatim elanguit, et saepius omnino desiit. Nervo priori solutioni rursu; injecto, musculi cito more suo contrahebantur. Solutio autem calidior, iterum adhibita, eosdem penitus ut antea eLfectus edidit. Hoc quoque experimentum saepius repetenti nunquam non idem fuit effectus. Calor po grad. Farenti. haud superans cordis motum adaugere magis quam imminuere videtur. Ex his omnibus satis manifesto apparet, certum quendam caloris gradum ranae musculorum nervorumque motum adeo non ciere ut penitus tollat, structura tamen eorum nequaquam assesta: Necnon singulos caloris gradus eo minores motum concitare, eoque fortius quo eum propius accedunt, donec ad alium quendam gradum descenderis quo rursus motus sistitur, a caeteris majoribus iterum excitandus, donec ad gradum illum sedantem perveneris. Ignoro sane an non hoc experimentis antea evictum fuerit.
Expi R. XXXII. a) Cicutae folia in pulverem redacta et in aqua insula,
nudis cruralibus musculis ranae satis magnae applicata
sunt. Tredecim post minuta prima sublata cicuta, musculi jam pallidi lividoque fuerunt colore, cruris alterius musculis simul nud tis pristino suo colore adhuc gaudenti
et) Experimentum iteravi aestate proxima coram amico Ingeniosissimo Gul. Withering, Μ. D. qui nunc in agro Stasi ordiae felicissimis avibus praxin medicam iniit
