Annales typographici ab artis inventae origine ad annum MD [vols. VI-XI, ab anno MDI ad annum MDXXXVI continuati], post Maittairii, Denisii aliorumque

발행: 1793년

분량: 571페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

7쪽

AN NALES .

AB ARTIS INUENTAE ORIGINE

AD ANNUM MD

POST

MAITTA IRII DE IS II

ALIORUMQUE DOCTISSIMORUM UIRORUM CURAS

IN ORDINEM REDACTI EMENDATI ET AUCTI

OPERA

CAPTI ULI ECCLES. CATHEDRA L. AD D. SEBALII. NORIMBER G. PRAEPOSITI SOCIETATIS FLORIGERAE AD PEGNESVM PRAESIDIS.

9쪽

S Id, quod iam apud me constitueram, cum primum de opere hoc Annalium typograptaicorum seculi XU. edendo cepissem consilium; id , quod non pauci

fautorum et amicorum meorum in votis habuerunt, immo fere effagitaVerunt, ut Indices adderem, eosque non, more solito, breuiores, sed proliXiores, omni qua seri poterat, cura, tandem esscere conatus sum. Trado tibi ergo L. B. conspectum totius litteraturae seculi primi typographici, ita quidem instructum et dispositum ut cuivis facillima opera liceat monumenta virorum sui temporis clarissimorum, quae hoc seculo ex ossicinis typographorum variis in urbibus sensim sensimque prodierunt, quorumque notitia ad nos permenit, inVenire sibique Vel

quasi ante oculos ponere. Libris ipsis, concinno, ut puto, ordine dispositis, ubique et locum et annum impressionis, nomina typographorum et numerOS VO- luminum addidi. Conspectum hunc excipit Index urbium, ordine alphabetico

10쪽

collocatarum, adiunctis, secundum ordinem temporiS, nominibus typographorum et annis, quibus ibidem claruerunt. Agmen claudit alius indeX, typographorum tam praenomina, quam cognomina eXhibens.

Restat, quam promissi Annalium horum typographicorum ad annum usque trigesimum sextum seculi decimi seXti continuatio; et hanc, dam iam paene absolutam, Volumine seXto, cum non paucis supplementis, emendationibusque ad Seculum XU. spectantibus, Tibi, L. .B. intra spatium anni, Deo quidem annue

te, lubens volensque tradam. Scribebam Norimbergae die XUI. Mensis Martii MD CCXCVII.

INDEX

SEARCH

MENU NAVIGATION