Disquisitio medica de medicamentorum modo operandi in corpore vivo. Ex principiis physicis, moralibus et medicis deducta ...

발행: 1720년

분량: 250페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

INTRODUCTORIA.

o temperamento es dispositione organorum coi poris pendet, ut sratio aliqua post inveniri, quae homines sopientiores se ingenio- flore r reddat, credam illam in Medicina quaeri debere t ex quibus singulis suffragiis illud tantum inserre & indicare lubet, quomodo omnis me tempore illa opinio floruerit, quod mater ale immateriale ast missis aliis considerationibus,quae in hac doctrina proponi possent, non inutilis erit illa disquisitio, quomodo medicamenta operentur in animam, aut ' quomodo immaterialis commercium habeat cum re- materialibus : de eo enim perinde multi dubitarunt, quod medicamenta rationalem afficiant, quoniam ma teriale & immateriale se invicem contingere nori potest, quoniam tantum corpus afficiant, aut cum Corpore cohaereant, anima vero cum corpore lum Commercium habeat, aut quoniam anima idis mediis destitutast, quibus remedia cum iisdem coningredi queat & quales similes rationes proferuntur : ast si vel eviter tales rationes advertimus,tunc eaedem in cras petitione priucipii consistunt,deinde si litissimis maximeq; eviden' ribus effectibus &phaenomenis repugnant asserinmechanicorum, quod corpus animam assciat& alteret, negant & impugnant : quod & quomodo vero anima cum medicamentis congrediatur varia Comprobant a gumenta, quae levi opera etiam proferri possent, si propositum nostrum atque occasio concederet: Quod itaqueigitimae medicamentorum operationes animae rationalis directorio indigeant, facilius intelligi posset , si prima illa ostensio &haesitatio composita fuerit, videlicet quomodo possibile sit, ut amma incorporea cum medicamentis convenire possit. brevib9 itaque hunc scrupulti eximere & hunc nodum gordium sol vere laborabo: Animo e rincipium sentiens,Maod in hac ferum universitate ad obe ru comprehensionem absolute sen-

12쪽

PRAEFATIO

indiget, quibus mediantibus percistis,quicquid occurrit: dum vero adseris hinem attentio, observatio, organo rum sensoriorum debita Scperceptio, inc ipsosentit, minus vero adaequale dicitur,quod corpusi ilat,wara corpuS non attendis,observat &percipita Pulare ipse Cartesias hancperceptionem pro formalifensationis ratione recte declaravit:Neq; tantum haec anima sentit, quae proxisnius ad ipsam ad Operationes reliquas, sed etiam quae corpori suo, quod inhabitat atque usurpat, uritia vel inutilio sunt, quo illa amplecti,haec vero aversari queat: omneS vero porro sensus, res eam corpore administrantur, nituntur tactu, quo objecta

assiciunt organa & instrumenta sensationis: dum itaque anima rationalis Hil organa sentit, necessario ipso ab obectis in organis suis sensoriis oscitur, & hunc contactum percipit, deinde de eodem icat atq; illa objeci a tractat &Hrigit struic mediant enseu anima rationalis & immaterialis cum objectis materialibus & in mundo obviis congreditur tot fensoria organa animae usui atque directorio subserviunt: si itaque conceditur quod quod etiam per sanam rationem negari non potest, quia quilibet,a praejudiciis libere propria convictione agnoscere potest, quam activa sit anima in organorum sensoriorum applicatione & directione )sentit

Vero anima objecta corporea, ergo Gatur commercium inter a

NIDnnami incorpoream & objecta corporea:sed cum lepida illa ob- admodum obsoleta sit, quod anima sentiat per Jirit , sive animam sit, ordinatam nraim enu, hinc hic crassus error perinde evitandus est, quia nititur illo perpetuo prae iudicio, quasi anima rationalis cum organis & instrumentis sensoriis sine talibus ii i ibus communionem habere nequeat : cum Viliuiusprae udicii eadem anima ne quidem cum suppositis 'talibus spiritibus congredi posset: ast quo minus in communicatione motuum talium spirituum uecessaria est, eo

13쪽

INTRODUCTORIAI

minus necesse erit, quo anima in actus Uutionis spiritibus utatur, cumsestio nihil aliud sit, quam motus: neque quidem multiplices aliae solidae considerationes permittunt comicis &fabulosis eiusmodi opinionibus aures praebere, quasi aniles illi spiritus ad sensationis officium requirantur, cum vel quilibet prudens facile agnoverit, quam ridiculae narrationes &suppositiones ex ejusmodi traditione fluant : equidem proximius ex praemisia demon ratisne hanc applicationem formo:

Sensus per totum corpus tam internum quam externum est activus',siquidem partes nervosae per universeum corpus sunt disi minatae; interna sensatio aeque ac externa absolviturne: nullum vero corporeimi percipit, ergo internae

sensationis principium est anima incorporea : externi sensus porro disserunt gradibus, ergo etiam internae sensatio nes non sunt indiscretim &impetuosae: praeterea seque ab intra, quam ab extra anima rationalis vel bona vel mala obiecta oinret are&deinde rise tractare debet: Si itaque medica menta vel ab extra vel ab intra VPlicantur, tunc eadem per qualitates suasph cas corpus assiciunt, id vero ut mainteria non sentit aut percipit, ergo has qualitates tale principium Observat, quod solam illam habet, quo percipiat et

est itaque haec anima rationalis in corpore suo per motus congruoin sitiva, illudprincipium, quod remediorum qualita

respercipit : &Mormnus objecta exter esciunt, Do oculus videat, aut auris audiat, ita seque minus medicamenta emetunt, quo haec aut alia interna corporis pars eademsentis . aut ab iisdemstimuletur: hinc illa anima rationalis, praeter quam nishuriiudin corpore humanosentit, etiam oblata remedia motu sensationis percipit, deinde vero secandum illorum remedio Tum conditionem varios alios sectus producit : uti in moralibus negotiusfecundum externarum sensatio

14쪽

PRAEFATIO INTRODUCTORIA.

animum aut necessitant, sed dum anima secum dum objectorum apprehensionem deinde reliquas aesima deliberationes, dijudicationes, comparationes & applicationes sponte instituit: ita medicamentia oblata siectAs consequentes non necessitant, sed eadem anima utplurimum tales effectus vere producit, disponit, Jomat, applicat & dirigit,adeo ut ex perpetua sensationis in moralibus & vitalibus negotiis veritas praesentis considerationis facile emineat: e wao undamento prompte reliquae speciatiores applicationes non modo fluunt, sed & qualescunque oblocutiones facile solvi poterunt: Placuit itaque huic disquisitioni, qua Μedicamentorum modum operandi in corpore vivo fusius proposui , hanc considerationem praeviam &ad eandem doctrinam apprime spe stantem praemittere, quo principalis haec offensio tempestive avertatur : hinc singulas has meas meditationes tam in Theoria , quam in Praximedica utiles esse confido, quare easdem nunc publico usui & communi utilitati exposui , Deum precor, ut hos labores sua gratia comitetur, quo illum scopum, quem

intendi, nimirum gloriam'altissimi & proximi commodum largo fructu assequantur.

15쪽

PRAEFATIO. Inima non curare

Praetorem pervulgato illo iunotu

it dicterio, quod in illos comm ni more & modo dici & duci solet, quibus publicum commO- dum concreditum est, quo illius promotioni atque augmento studium operamque adhibeant ; sed cum hi & utile & necessarium promovere debeant, ita minima, tum minus necessaria tum minus utilia haud attendunt, neque illorum tractationi intenti sunt, cum tot majora, digniora &praestantiora commoda supersint, quae vel solum hominem requirunt, ut adeo in minimis circumspicere otium haud suppeditetur: hinc illi, qui ingenuo & strenuo animo necessaria Curant atque traetant, indies observabunt. quantus numerus majorum & digniorum considerationum occurrat, quibus hactenus vel nulla vel insuffciens cura adhibita suit: Idem sane in scientiis humanis alte ta mente pensitandum est , quoniam inter illas res, circa

quas intellectus humanus versatur variae species diser A a Pam

16쪽

pantis valoris & dignitatis Occursant, quae variol modo animum detinere possunt: ne itaque in illarum selectu viliores & ignobiliores dignioribus & pretiosioribus praeferantur, omni studio & prudentia advertere convenit Sed quoniam suum cuique pulchrum, ita continenti & vigili animo prospiciendum est, ne dum quisquam miniama tractat, maxima egisse Videri gestiat: quin rectius acclamare possumus illud Virgilianum: nimium ne crede lori, siquidem non illa propterea magnae dignitatis a gumenta iunt; quae curiosa, quae speciosa, quae jucundarunt: & licet inquietos & Vagos animos illud Cicerιni num , quod in proverbium abiit, nihil dulcius, quam omnia scire, excitare possit, tamen alterum illud Proverbium :nihil inanius quam multa scire, hune pruritum compesce re , demulcere & attentionem ad utilia & necessaria convertere potest: Et licet aliqui reputent, quod nihil minimum esse possit, quod non in eximios usus atque singulares utilitates converti queat, attamen semper attentus animus inveniet digniores ConsiderationeS, quae aliis mutitis modis praeserri merentur: imo licet res maYimae, minima habeant initia, uti Tullius Lib. V. de Finib. dixit: quod omnium rerum principio parvo ut, sie suis progressioniabus use augeantur, tamen propterea in minimis acquiescere non convenit, & si in una eademque re majores &nobiliores respectus praesto sint, cur in minimis diu oberrabit p aut cum juxta S. Basilium Magnum orat. A modiacum modico apponere non mogis in orgenti, quam in cujusque alterius scientiae additione ad amplitudinem valere , existimandum fit, aut uti, Si 'Deiro Lib. . in Evang. c. ra. n. aor dixit: ad gloriosos Wium ρε προ fiam mogno, sed etiam pam

17쪽

- conveniunt: tamen ille non parum a laopo & spe sua

aberrabit, qui in parvis magna quaerit, si non magna Pa vis addat & si posthabitis altioribus respectibus, viliores & inferiores animadversiones seligit atque pervolvit: Capropter vero minime minimorum neglectui patrocinari lubet, illud tantum significantes, quod dum minima, minimum usum &fructum habeant, ita primarium hominis studium esse debeat, quo majorem utilitatem principaliori industria prosequatur. A generaliori hac disquilitione propius ad forum medicum accedimus & notamus, quod in eodem tam minoreS quam majores animadversiones occurrant, imo quod pergraVem errorem interdum e minimis maxima & e maximis minima fingantur; unde non nisi crasta & perniciosae Confusiones scientiam & artem medicam ostendunt: quot non subtiles passim atque intricatae considerationes in Theoria medica conspiciuntur, quae magis animum delectant, quam utilitatem &ipsam artem medicam adju-Vant: quae non passim circumvolant meditationes &disceptationes de elementis cum corporis humani, tum etiam medicamentorum: quot non supponuntur & finguntur fermentorum species 3 quae non excogitantur actiones & reactiones reciprocae subtilium materiarum corpus constituentium 3 quaIes non analyses corporis humani mixti instituuntur Θ quot non supponuntur materiae activae, corpus animale assicientes & impellentes quantae non instituuntur contortae assimilationes cum

corpore humano vivo & objectis atque subjectis, quae homini plane non usitata sunt 3 quae non circumvagantur variae infirmae, incertae & otiosae Theoriae physicae,

18쪽

chymicae, mechanicae, botanicae Θ quam operoso conatu vires medicamentosae ex ipsis remediorum principiis non deducuntur & urgentur Θ quanta non incertitudine remediorum principia inquiruntur, supponuntur pro & contra ventilantur Θ quanto non arduo labore variae stimulationes, effervescentiae, mumiales impressiones &c. producuntur & ut monstrosus scelus pariuntur p quam non obtuso acumine tam ingenii, quam judicii , motus vitales eX neCessitate quadam corporis configurati & contexti urgentur & coguntur 3 quanta non patientia & quanto non otio inquiruntur subtilitates ad nudum corpus pertinentes Θ quam non curiose oculus armatus introspicit figuras humorum, an sint globosae, ancylindricae, an cubicae, an angulo , an hastatae, an ra- mota, an arCUatae, an rhomboideae, an hamatae, an fabeatae , an pyramidales, an polyedrae Sc. Θ quot non vagantur opiniones & indagationes de salibus institu.

tete , an haec sint acida, an austera, an amara, an dulcia, an tartarea, an ammoniacalia, an muriatica, an saponaria, an alia lixiviosa alcatina, ac fixa, an volatilia &c. p Singulae tales & hujus sortis, classis & valo-

ais plures aliae meditationes in Theoria medica concurrentes, nobis minimae dignitatis, existimationis & utilitatis esse videntur : Quid communius est, quam ad propositam quaestionem, quaenam ad rationalem medicinam requirantur, responsionem hanc obtinere, quod phystica cognitio corporis, notitia principiorum mat rialium, mixtionis, structurae, figurae, proportionis, connexioniS, laesionum corporis quoad partes fluidas

solid4s, virium medicamentorum, modique mediCa

19쪽

PRAEFATIO. mentorum operandi essiciant rationalem medicinam sed sane vitio nobis verti haud facile potest , si confidenter & ingenue de tali rationali medicina edisseramus, quod juxta hodiernum stilum bonum quidem theoreticum, sed malum Practicum eniciat, dum satis argute& acute per varios tropos variasque figuras de diversis subjectis ad medicinam spectantibus serimo instituitur, qui an veritati & utilitati respondeat, alterius quaestionis & indagationis est: & qualis non unquam labor adhibitus fuit in illo argumento Theoriae Aledicae, quomodo operentur medicamenta in corpus 3 quae non uisesentientes sententiae de hac consideratione circumvolant 3 quot non curiosae propositiones de hoc themate inculcari possunt ρ imo quam tenaciter theoria med co- physica in hanc animadversionem defixa & immersa est y ut non desint, qui in hoc puncto & argument eximium fundamentum medicinae & documentum eru ditionis medicae haerere autumant f Licet vero talem di quisitionem minimorum classi annumeremus, tamen in mentem incidit illud quod Rabbi Ben Azai moner:

nullam rem unquam nihili facias , quantumvis tibi nullius, ponderis est videatur: cuique enim rei siuus locus es is usus:& uti Bernhardus Lotharium Imperatorem monuit: in Epist. ad Lothar. verendum est, ne minimorum ne guctus, impedimentum sit maximorum: dum vero praesenti loco, statu atque tempore nobis incumbit, quo Inaugurali quodam specimine medicum quoddam Thema explicemUS,

propterea selegimus de MEDICAMENTORUM MODO OPERANDI IN CORPORE Ι- V o disserere: & cum ne minima quidem sine divino

20쪽

t DE MEDICAMENTORUM MODO OPERANDI

auxilio vere utilia esse possunt, propterea almam hana coelestem benedictionem humillime exoramus, quo coanatus nostros ad salutarem scopum, effectum & Ave tum dirigat, comitetur & prosequatur.

E Medieamentorum GPapia medicameritosas οὐ modo operandi in eorpore vivo nobis disserentibus mox in memoriam incidit, quae Hippocrates in Lib. de decenti Habitu proponit, quando dicit: neque eni eri potes, ut omnia Leicus enumeret, medicamenta autem ttim eorum --pliees facultate s, tu quae descriptae sunt , probe tibi memoria teneantur: in animi etiam notione reponantur, quae ad morborum curationem pertinent , eorumque modi, qEoi ctoudmodo in gulisse habeant: hoc enim in re mediea primet pium , medium , em obtinet; quo ipso effato prudens Senex medicamentorum atque medicationum notitiam &ymmodo in singulis se habeant, cognitionem & attentionem commendat; Cum itaque eum medicamentorum etiam illorum efectus aut relatio, sive ut moderno primi solet, actio in corpus vivum nam mortuum oleo inungere velle, inanis labor esset) conjungi soleat, ita videtur, quasi ad hanc animadVersionem, quam sub manibus nostris habemus, ipse assiduos medicos & rerura nataraliatim , scrutatores inVitaverit: & in hoc ipsi negotio laudatus senex praeivisse Videtur, quando in Lib. de Noturamministi una modum , O remedia in corpore humano operari solent, aliquo modo & secundumst licem suam o I goriam describit goo. texi, ε. g. ii text. L seq. etenim harmacum ubi corpus intraverit, primum quidem ducit id, quod eae omnibus in cortore crisiensibus Abib maxime secundtim na-

SEARCH

MENU NAVIGATION