Achates Isiacus anularis commentariolo explicatus prodit ex museo illustrissimi marchionis Alexandri Gregorii Capponii

발행: 1727년

분량: 17페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

rieana seu Numidica , dc GaIApavo, tanquam de avibus inter se probe diversis agentem consule. Salmasius Indi- eas nostras virosa carne non esse jam sensit; nec patames quidem certe , nec fetus negligentes . ova rubris punctis notata eis recte conveniunt. Sed viros earo ne Numidicis quidem convenit. Quippe antiqui Scriptores harum carnes eum maxime delicatis lautisque,cumque Phas ais ipsis,plerique omnes conserunt, uno Plinio excepto. Plinius enim dictum illud Varronis , propter factidium hominum , quod satietatem aliarum escarum denotat , de Numidicae avis carinne , quasi ingrati saporis, capiendum existimavit. Sed hoc Varro non est; immo ait,Numidicas aves novissimas in mensis visas, postquam scilicet Romani ceterarum avium esum, ut nimis comm amra,facti ire, eoque satiari coepissent; non quod Numidieas ipsas ob ingratum virus, idestia rem , a tea fastidivissent: quas potius ob penuriam ignorabant, &propterea magno veniebant. Neque ideo sola raritas o pretium augebat, o mensis admovebat, ut nimis propere Visum . est Harduino in notis ad Plinium . Etenim sapor optimus rarissimae avis, ex uisitissimis eam &quibusque avibus comparandam maxime commendabat. Hoc diserta vel 'rum testimonia loquuntur. Varro , Horatius , Publius Syrus , Manilius, Petronius, Martialis , Iuvenalis ad unum omnes hoe dicunt. Ergo Plinius de Numidica loquens humani aliquid passus est , nisi ejus verba in mendo , vel interpolatione cubare malimus . In Phasano & Attagene , quibus , ut vidimus , Numidiea fit par , nemo sane ingrarum virus unquam deprehendit. Superiora Varronis verba ita capienda omnino arbitror. Quare Salmasii conatus in Varronianis & Plinianis verbis sollicitandis hic plane evanescunt. Non est praetereundus hoc loco Petrus Castella-uus, qui in libro iv. cap. vi. de Carnium esu μ πιάιωs

12쪽

EXPLICAT Us Is duas vidisse se ait, minores Gallinis Indicis, gibberis , nulla crista insignes , pelle tamen investe rutilas , & quasi galea munitas ; palearia satis ampla & igneo rubore micantia ex imis maxillis sursum ereeta moX reflexa serentes ; plumas guttis albis ordinatim, quasi lucentibus gemmis , per

VIII. Sed quaedam ingerit Castellanus, quae Numiditas

guttatis non quadrant. Tradit enim geminam suam avem, quam Numidicam eredit, Gallinis fuisse minorem . At contra Varro grandem esse Numidicam dicit; magnam vero &pinguissimam vetus Horatianus interpres . Nec sane , si parva esset, totum caput Isidis quaquaversum severe posset. Ad haec Numiditae in Isiacis monumentis, quorum omnium summe conspicuum est noster Achates , nulla palearia sursum e maxillis erecta spectantur, nulla galea, nulla peltis in Dems . Guineam igitur , aut sane quampiam aliam avem a Castellano designari autumo. Optime nihilominus in transcursu haec ab eodem scripta comperior tamen si verum amamus γ omnes ille motueres, quas memoravi , specier sunt Meleagridum . Verum utique amandum est nobis . Ita esse, ut ait Castellanus, pro certo habeo ; atque hinc Variae scriptorum sententiae in concordiam redigi possunt. Volucres autem illae , quas Castellanus memoravit, hae sunt: --

leagrides , Gulaeae, Numidicae, quasque ipse falso Numidicas

dixit. IX. Itaque Meleagris est genus avium transmarinarum, quo multae aliae, interque se probe distinetae species, comprehenduntur . Una ex his est Africana sive Numidica

guttata. Casaubonus libro xiv. cap. xxHI. Nomadem quoque ab Athenaeo, quod ceteroqui perinde est, vocari animadvertit; quam jure suo columsam interpretatus est Jac bus Dalechampius. In hanc unam ceterarum Meleagridum habi-

13쪽

habitus & formae quaepiam singulares , non a recentioribus tantum , sed ab antiquis pariter aliquando collatae, pr Ptereaque cum ea confusae omnes . Unus Achates Capp nius, auro contra aestimandus , Numidieam ex reliquo m- Ieagridum coetu ereptam praecipue distinguit. Caput, si cum reliqui corporis magnitudine componatur , exiguum in ea eminet, rostro nonnihil adunco. Guttatam , grandem , gibberam, & pinguem etiam , si guttatis plumis leniter tumescentibus .fides haberi velit, nemo est qui statim in Gemma non videat. Nulla ericta, nulla galea rutila verticem tegit: quod tamen de Numidiea ait Columella , utramque er Ham & galeam ) Meleagridi non rutilam , sed eaeruleam speciatim tribuens; nisi potius in plumarum eolore, quam in lumis ipsis utramque , erictam nimirum & galeam , comituere voluerit: qui color rutilus in area summe nigra Achatis nostri, inque ceteris fgnis Isiacis dispici nequit ;licet vix putem indicium saltem aliquod ejusmodi eri Iae &galeae in Numidica capite adumbrando caelatorem non fuisse additurum, si reapse eas quomodocumque habuisset. Itaque Numidieam inter ceteras Meleagrides , quantum eX Veterum monumentis, & praesertim ex nostra hac Gemma colligere

possumus , haec singulatim distinguunt ex ER grandisti Pinguissimas Lauti saporis 4 Guttatas Gibseras Similis Meleagridi. X. Hac ergo Numidica, ut victima longe exquisitissima, sub nomine Meleagridis Isidi sacrificatum apud Pausaniam . quemadmodum eadem me Caligulae sacrificatum tradit

14쪽

tradit Suetonius. Luxus enim in sacrificiis etiam quaesitus. Isidis quoque capiti ornando , eam , ut Vario specioso. que stumarum colore & eoncinnitate longe pulcherrimam ,:ncubare, ipsa res loquitur. XI. Praeterea in Achate eauda fremis 8c quaterno penna rum ordine instructa conspicitur. Supra dorium, capiti Isiet co imminens, globuli exsurgunt. Ternarium vero num . rum ex antiquis scriptoribus in gentilium sacris usitatum , vide apud Johannem Meursium in Denario Pythagorico CaΡ. v. Caiadam ore Oem exhibet etiam Tabula Bembina , non tamen fuaterno plumarum ordine, supraque dorsum non tres globulos refert, sed quasi modiolum, sive eemcillum, ut vocat Pignorius pag. 3. Inde solium utrinque, interque duo cornua scarabaeus sursum erigitur. Haec omnia in sua

Mense Isiaca, Agyptiorum mysteriis reserta, diducto sipario singulatim aperuit optimus & praestantissimus ille Pignorius . Folia oblonga, quae diximus, ad Perseam plantam ille traduxit: qua in re tutissimum vadem habet Ezechielem Spanhemium magni operis tomo r. Dissertatione v I. pag. 3o a. di 3o3. ubi inter plantas Perseam & Lotum , utramque Isidi aeque sacram , dijudicat. Loti flos &fructus quum sinteireulares & rotundi, trigeminus ille Posutas, dorso Numid rie insidens , fructus Loti in Achate Capponio repraesentat.

Iamblichus enim siet. vii. cap. iΙ. de Mysteriis Agypti Tum pag. 131. editionis OXoniensis Thomae Galei, Omnia in Loto circularia esse docuit. At contra, Perseae Agyptiae fructum oblongum tribuit Theophrastus in Historia plantarum libro ii I. cap. 1I. Utrumque, Lotum & Perseam, video in antiquo Nili toreumate eburneo quod Senator Bonar tius, praeclarus testis a me alias adduistus, suis Nummis Carpineis admiscuit pag. 328. Uterque etiam fortassis in num mo apud Pignorium spectatur pag. 8a. Lotus Niloticus qua

15쪽

ta in religione Agyptiis haberetur, ex horum monumen tis quisque jam didicit. Nilum enim, ut Poem, ob utilit tes eX eo in AEgyptum manantes, coluerunt. Poetis diabitu adumbratum exhibet nummus Titi apud Johannem Trista num in Commentariis historicis de Imperio RomanO'to. I.

pag. 3o7. Isis ipsa Deae Nilotidis elogio honestatur in prisco

marmore , quod pereruditus amicus noster Antonius Fra ciscus Gorius nuper edidit in Inscriptionibus Florentinis Pag. 379 Piguorius ceteros globulos , guttasque Numidicα avis, quae Isidis caput circumtegunt, ad OBraclis ecymon, quem, eX Eusebio in Praeparatione Evangelica libro iiΙ. cap. iiI. Isidis maritum, fratrem & filium putaverunt, re- serri indicavit, quemque, ex eodem Eusebio libro I. cap. v I

Constat, apud Veteres multiscutam , πολυο ιν αλθον, significasse, ut eximius Tabulae Bembinae, seu Mense I aeae, enarrator jam vidit. Pignorium libentius advoco ad par tes , quam Johannem Georgium Heroartum Maximiliani Bojorum Ducis summum Cancellarium , qui arcana quaedam nautica, & profecto magnetica , antea ignorata , in Tabulae illius penetralibus delite entia sibi videre visus est, libro conscripto, quem Admiranda ethnicae Theologia m Heria propalata dici voluit, a Friderico fratre Vulgatum In-golstadii A.D. xσ23. Huic ante praemiserat Thesaurum hier gi phicorum, ratus ei pretium augeri Tabula Bembina. Vide Marcum Veliarum, magnae eruditionis & judicii virum, Casaubono de Heroarto assini suo in aurem loquentem inter ejus epistolas pag.σσs. col. I. editionis novae . Nunquam vero desunt anxii, & suaves certe, peregrinae laudis aucupes, qui sui ingenii festivo quodam amore capti, inque judicio parum sobrio, non uni Heroarto, sed Johanni Goropio Becano, Olao Rudbeckio, aliisque ingeniose eruditis persimiles, absurda quaeque alacriter sibi confingant , eaque

16쪽

non probantes, suae gloriae invidos putent. Hos uno verbo literarios Narcissos, semetipsos depereuntes, amoeniter cum homine hilari, nec sorsan male, appellaveris. Quod de Hermapto diximus, hoc pariter ex ejus epistolis ad Hieronymum Aleandrum juniorem datis, necdum editis , satis deprehendimus. His omnibus tamen in insano hoc studio praeiverant saeculo xvi. Guillelmus Postellus, & Petrus

Idmouuarius, qui ut ignorabilem veterum. a.Etruscorum linguam ex Arameo Ebraeorum sonte derivarent, pro sua perspicacia res opido miras & nunquam , prius excogitatas commenti sunt, propterea a sagacioribus

Florentinis deridiculo habiti , & patrio Tuscorum epigrammatum aceto persusi. Nemo enim paullo sapiens somnia sua literis unquam serio committere visus est. Quis vero Postelli somnia non audiit Nihil hactenus de origine Etruscorum aeque sanum & cautum omnino lectum . ac ea, quae nuper, spretis Arameorum nugis , vulgavit omnis antiquitatis propius dispiciendae arbiter oculatissimus noster Bonarotius in explicationibus & conjecturis ad Monumenta Etrusca , operi Dampsteriano subjeista. In , hanc rem Vide F. xLvri. pag. Io 3. ubi primaevos illos Etruscos Agyptiorum sobolem facile dixeris cum viro docto , qui tamen pro sua modestia diminationis vocabulo utitur . XII. Memini me dicere initio hujusce Commentaroli quampiam AEgyptiorum Reginam sub serma sedis in

Achate Capponio fortasse caelatam . Hoc inde juvari posset, quod Reges & Reginae Syrorum in Seleucidaru in nummis Dii , Deaeque dicantur . Cleopatra, Demetrii II. uXor, Dea; Regina Stratonice , Venus; Cleopatra ulcima afgyptiorum Regina , Dea nova ; Hadriani AugustiuXor Sabina , Ceres dicta occurrit apud Spanhemium stomo r. Dissertatione vii. pag. 42 I. aa. Eum vide etiam

17쪽

tomo i I. Dissertatione xi. pag. 288. 28s. ubi Iuliam Augusti , Venerem appellatam ; Faustinam matrem , Cererem ἔ& forma quidem Cereris . atque alibi instar Coseles scalptam invenies. Faustina Augusta sub figura si dis visitia apud Tristantis tomo t. Senator Bonarotius in commentariis Nummos Carpineos pag. o. ex Plutarcho in M. Antonio Cleopatram ipsam nouuam bidem dictam, innuit jamdudum e quod libenter memtatis. turpius existimo , quam virorum illustrium observata , iis illaudatis, sibi tribuere: quod factum alias offendimus. Hoc certe vix quicquam levius ac inverecundius fieri posse arbitror. Etenim primigenia literarum monumenta facile omnibus quidem patere possunt, non tamen omnes ea legunt et quique legunt, non omnes eadem in iis vident, sed observationes suas quisque sibi procudit. Ηas vero clam suas sacere , & suppressis illorum nominibus , qui eas ante procuderant, pro suis venditare, pauperis & illiberalis ania mi est. Sed de Achate Isiaco ornatillimi atque optimi amici nostri Marchionis Capponit jam satis. Romae ex aedibus palatinis in Quirinali die xx. Octo

bris anno MDCCXXVII. t .

I. Archiepiscopus AncuranM.

SEARCH

MENU NAVIGATION