Guilielmi de VVaha Melreusij e Societate Iesu Labores Herculis Christiani Godefredi Bullionij

발행: 1674년

분량: 527페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

391쪽

ΗERCULIS

CHRISTIANI

LIBER SEXTUS.

A x j M A res ab heroibus Christianis effecta erat Nicaea & Antiochia captis , sed restabat expeditionis meta S belli caput Hierosolyma. God redum Ducem, . Vt eam continuo peteret, tippellebat sta relisio e tamen visum est iter differendum tantisper, quod & satigati militis vires quiete aliqua recreandae essent , ct aestas appeteret haud opportuna nouo ct maxime arduo labori. In proximum Octobrem dilata atque indicta prosectio. Neque se ne otium interim triuit Godefredus. Primum cum copijs mouit ad Euphratem contra P odohanum Alapiae Satrapam illum nuper victum, nunc oppidum Hasarchum obsidentem. Eo euocauit Dux ad opem conserendam tum Buamundum di proceres alios Antiochia tum Edessa Balduunum fratrem. Venire abnuit Buamundus pluribus de causis Godefredo iam iratus ; quae ut intelligantur, Balduini res cognoscendae prius.

392쪽

Querebantur aemuli Balduinum, postquam ce tamine iratum armisque cum Tancredo con-yressus erat , seiunctum ab exercitu, God reindo connivente sectatuin opes ac delicias haesisse in Mesopotainia indulgentem amoribus Anindae Arinenorum Regis filiae, dum reliqui ad Antiochiam labore premerentur & aerumnis. Contra alii tollebant eum laudibus , quod ibi pMclaris lactis , nobilique parta fortuna plurimum contulisset non soluin ad priuatum d cus , sed ad belli totius summam. Armenia via. uersa interfluente Euphrate diuiditur in duas , Unorem, quae cis amnem 3 & Maiorem, Quae altra est. Ambae ea tempestate, quemadmociumst Syria aliaeque finitimae regiones , Christianos habebant indigenas , sed Turcarum prςsi dijs pler que tenebantur. a Caeterum Girocus Arinenorum Rex Christianus ultra Euphratem colens valida.obtinebat in Tauro monte ca stella. Modicum id relictum inter Turcas regnum, congestis tamen in arces opibus diarmis adhuc inaccessum. Erat ei frater Coninstantinus regni consors, filiaque Anda insigni forma, frustra a multis procis coniux petIta. Pater auaritia & patruus calliditate obstabant nuptiis. Arce regia clausa virgo seruabatur noctsolum horum voluntate sed ipsa loci natura. Arx imposita arduo Tauri montis iugo. Ingemtes duci amnes Euphrates & Tigris in Armenia superiore exorti montem obiectum diuersi perinuadunt. Inde prorumpentes cingunt amplam atque aerein regionem , Mesbpotamiam ideo

393쪽

3AE LABORuM HER cn Lets. dierum iter abest Antiochia. Brevi peruenerat in Taurum di Tasroci regiam fama iuuenis egregi j Balduini, digressi ab exercitu Europaeo

cum parua manu, ac mira quaedam in Armenia

Minore S Edessanis finibus patrantis in Turcas. De eius victorijs cum alia super alia nunciarentur , laetari Rex cum fratre, laudibus iuuenis Anda delectari, di venire in spem videndi aliquando tanti victoris. Verum cum audiuere Balduino' comitem & Operum adiutorem esse Pancratium, stupuere. Erat Pancra tius indidem Armenus illustri genere, vir ingenio manuque promptus,&,si quisquam, vaser. Ars illi prima suas artes occulere ue aliena consilia scrutari, sua tegere ; amicis in speciem studere, re vera sibi. Cum ab huius hominis perfidia timeret rex Balduino , adfuere missi

Edessa oratores cum arcanis mandatis ad regis fratrem Constantinum , petentes ut veniret

Edessam, acturus cum Senatu de Balduino, qui eo victis Turcis peruenerat. Regem, regisque fratrem atque imprimis filiam non tantum admiratio eius iuuenis incesserat, sed etiam ardor noscendi quis ille Balduinus, de quaenam adhue inter tot armorum perfidiaeque pericula sessisset. Erat in oratorum numero Fulcherius , Idemque Balduino a sacris, & de sacri Belli scriptoribus unus 3 ut interrogatus de Domini rebus, non lubentius dixit, quam auditus est. a Postquam Balduini patriam , genus , de utrumque fratrem magna cum laude recensuit,

394쪽

CΠRisTIANI LIBER VI. πν -ddiditque eis matrem esse Idam sanetimonias notis illustrem Principem , quae praedixerit Balduinum aliquando futurum Regem I iuueni quoque ipsi, inquit , oblata species , quae ma-gRRm quandam felicitatem portendat. Ex Besis Rixa in Normanniam prosectus erat fama tra-faa Gmidechildis Amazonis , studioque probandae suae bellicae virtutis. Graue hellum ibi

arserat aemulatione Principum duarum feminarum. Nempe nouarum Ama Zonum hoc

seculum est, qua Iaude imprimis in Italia Ma- inlidis Proregina foret, in Flandria Richildis, tuter Hispanos Eluira, in Normannis Isabella sum filia Gundechilde. Est huius mater gente

Mntefortia, Bertranda: famosae Francorum Reginae soror; pater vero Rudolphus Com harum de Nemj Dynasta, celebratus Nose manniae vexilliser, genus ducens a patruo Rorulom conditoris Normannici principatus. Balduinus cum ad Amaetonem Gundechildem vesnasset, mira virginem caritate complexus est. Cum hac pugnare in hostes ac vincere studuit sui animum eius , quam sponsam optabat se

pugnaret ossiciis. Uicissiin Gundechildis dubgere i uuenem coepit tanto magis , quantb pro pius eius sortitudinem inspexit & felicitatis

mina. a Forte in aula coram ea ac matre nobilis iuuentus varios miscebat sermones. De somniis illata mentio.Fuere tres procerum a qui sua, eaque ominosa narrarent. Primus equestris Ordinis vir memorabat stibi nuper oblatam in somnio speciem seruatoris Christi de cruce Pendentis, totoque corpore liuidi , a quo ter a Orderic.

395쪽

rificis oculis esset aspectus. Non sine terrore ab Amazonibus excepta est ea narratio , fuit

que audientium sententia homini aliquid grane portendi.Τum Balduinus, ct mihi,inquit,quiescenti visus Seruator pendens in cruce. mc Gundechil dis priori narratione iam territa , & ex hac male metuens Balduino suo cum exclamassetine me, suscepit Balduinus, e somno excites; si tamen,quod narro,somnium fuit.Certe,quidquid fuit , boni ominis suisse existimein. Dein

exporrectiore vultu , vidi, inquit, Seruatorem cruci quidem fixum , sed venustum , benigne arridentem , & bene precantis habitu dextra mihi caput cruce consignantem. Ob tam dissimile superiori somnium auditores & maxime Gundechildis applausere Balduino, ausurati fauente illo aspectu gestuque laetum 'quiddam felixque promitti. Postremti virginis frater Ro-gerias nomine narrauit sibi quoque obiectam speciem Christi benedicentis , seque euocantis ad sincerum gaudium. Atque hi tres proceres orum seu somnioruin, seu visorum perquam diuersbrum euenta diuersissima sortiti sunt. Primus ille minime probus in excursione bellica sauciatus consessionis piacuIaris sacrique viatici expers infeliciter obiit diein. Rogerius eximiae probitatis adolescens eodem anno moriens vocantem ad gaudium caeleste Christum secutus. At Balduinus qui a Seruatore insigniri cruce sibi visis fuerat, post paulo sacrae militiae initiatus,& eius tessera cruce rubra insignis fratrem Gode redum Ducem comitatus est, iuuenis destinatus ad extollendam crucis inter

barba

396쪽

dubie assecuturus ex maderni vaticinii fide. Herothia Gundechildis tandem Balduinci nupta ex utriusque voto , sacraeque expeditionis socia , seiungi ve a viro nen est passa ullo vel labore vel periculo. Fulcheriuin de Noris inanna haec narrantem audiebat Anda aemula minime laeta. Et superius quidem apeellari eam AmaZonem patientius tulerat : at nunc ubi Balduini uxorem & comitem esse audijt, g mitum non Unuit , auersoque identidem vultu, vix incipiebat quae addebantur a Fulcherio, snempe Gundechildem magno animo labores itineris cum viro tulisse,licet inde usque a Con stantinopoli tentatam inualetudine. Ad Anitiochiam Minorem laeso periculos e Godesredo Duce, grauius & ipsam corpore ut animo am ctam. Denique naturae ad Maresiam concessisse virili patientia seminam,caritate in virum, religione in superos, piaque morte Inemorabilem Christianain Amazonem. Ad haec postre ma FuIcherii verba excitatam atque attentam

Andam cepit inistratio, sed non sine quodam lettitiae sensu,quod esset sublata riualis. Pergens Fulcherius, iustis, inquit, uxori perselutis, Balduinus ab exercitu reliquo discossit hortante

Pancratio vestro,ut excursione bellica auocaret ii R dolore. animum, secumque diuerteret in via cinamArmeniam,inuenturus patentem campum ad expromendam inΤurcas vii tutem,& compa- 'randas opes summamque fortunam. a Collegit . Balduinus equites ducentos pedestremque non

397쪽

. LABORuM HEReu LI s. tudine in Minorem Arm iam 'ouit eodem Pancratio duce. Primum Bersabeam oppidum praeualidum obsidet. Christiani incolae clatri ' communicatis cum eo consiliis , quod mallent principi Christiano quam barbaris subesse, his expulsis illi se dedunt. Tantus inde retror Dominis Balduini, ut Rauenelae loco inexpugnabili Τurcas expulerit hoste non viso. Moma ita colitualescente paucis diebus uniuersa regione ad Euphratem usque potitus Belga. Nec Turcas magis terruit, quam orinenos libi , . devinxit. Captis locis praefecit nobiles tros , Bersabeae Feriuin , vicinis oppidis Nicusum.

At Rauenelae arci illi inexpugnabili praes etiam imposuit hominem perfidiae summae, sed

nondum tunc notae,Pancratium. Eius indolem,

facinora , consilia Balduino aperiait is , quem' dixi, Pt inceps egregia fide Nicuius. Pancratium Τurcis clam amicum & insidiosuin esse latronem. Grassari nuper ausum in Edessanos , ab his captum, Constantinopolim missum, di ab Alexio coniectum in vincula. Carcere , quo perpetuo dignus erat, elapsam iunxisse se Balduino , simulataque amicitia praetisse in Admeniam Minorem ut sibi regnum, illi perniaciem pariat. Iam ab eo praefectum Rauenelae iudicare se eius arcis firmitate reliquam regi nem obtinere posse. Ideo nullum e Belgis muIitibus illuc admissium Interim perfidum ho-' minein relicto in arce filio sectari soris Balis duinum , & fidem obsequentiamque simulare , quoad par sit ad vim apertam. Balduinus gratiis Nicula actis repetit a Pancratio arcem.

398쪽

Ille non scelestior, quam in scelere pervicacior, ad reddendam compelli nec minis nec cruciatu potuit , nec denique aliter , quam admotis tormentis,quibus membratim discerperetur. Resti tuta arce vinculis solutus, de pie magis quain ex usu dimissus, adit strens Turcam Balducuin Samosathi Satrapam, dc inflammat ad Balduinum tollendum insidiis. Interim sortissi*um iuuenem late differente fama Edessiani euocandum ad se communi studiet decreuerant. missia Traetore duodecim senatores , quod est tanctius urbis consilium, orant Balduini ut ne gravetur populo constantis in Christum fidei venire subsidio contra vim barbaroniin Ἀώ

sciti eum Praetora opulento futurum ex aequo

consortem imperii, de deinde heredem ex asse, quod is senex liberis careat. Quae cum iureiu rando firmassent, Balduinus cum iis de equutibus non pIuribus quam octoginta , reliquumilite in praesidiis relicto,transmittit Euphratem, & ingreditur iter Turcis infestum. Ad via inti millia coegerant Pancratius & Balducus, nabebantque in latebris disposita. a Belsa cum accessit ad locum ubi in insidiis erant, iis delpctis substitit in vicino castello biduum- Morae

impatientes barbari consurgunt magno numero dc obequitando muris prouocandoque,pecora ἐpascuis abigunt. Iuvenis magnanimus nec pnia de post muros Iatuit, nec temere subiit iniquae PVnae aleam, sed prodions cum suis stetit in an mu extra pomerium. Barbari telis frustra in

eum iactis dissipati denique in sua praesidia re. diere , fremente Pancratio , de ad vindictam

399쪽

magis accenso. Interim Balduinus incredibili celeritate persecutus iter incolumia cum socijs omnibus Edessam peruenit. Laeti indigens vias passim impleuerant , ct propugnatorem Quin

salutantes non lautum acclamationes auribus

eius laxerebant, sed & pedibus oscula. Ex oppido effusi suinini infimique inter concentus musicos: exceptum stipatumque senatoribus

praeeunte longo sacerdotum ordine facium caris meu anemium perducunt ad palatium Praetoris,seu, ut vocant, Ducis. Ibi ingenti laetitia sples ore acceptus est, ac deinae adoptat

. nouo miroque nobis extersi ritu. a Praetor sm. . necinti I lineam interulam nudo pectori suo nudatum iuuenem appressit , osculansque filium salutauit. Idem & anus coriux deinde secit. Haec aliaque de Balduino narrantem pulch riam dum Rex laetus audiret cum filia ita l. Iante ut semper timeret Pancratii pestanas artes , alij oratorum seuocatum Constantinuin monebant se ad eum a Duodecimuiris , urbis Edessanae primoribus , clam praetore suo misesos , oratum ut ad eos Edessam venire festinet de summis rebus consulendus. Ivit Constant, . nus pisante Rege, exceptusque palam magno cum nonore in aula Praetoris , deinde in comclavi a Tobia senatus principe accepit arcanum sinit uin omnium de Praetore Balduinoque eonsilium. Senem illum non modo thualidum esse aduersus hostes , sed erga ciues periniquum. Eum ante aduentum Balcinini rem Edessanam

precario & pecunia. magis tutatum , quam adimis. Indigenas iniurijs crebris ab eo affectos,

400쪽

iuris obtentu nummorum vim ingentem extortam. Auaritiae eius obnitentius odium apud Turcas D cratiumque conflatum a & una periculum fortunarum & Allitis. Ita premeritum eum . Caepius capitalo supplicium. Si non statim

ut disrius erat vita exturbandum, cerie praes inctura mouendum, di Balduinum soletinimum pariter ac nobilissimum iuuenem subrogandum in eius locum. Quoque is arctiore vinculo apud Edessa nos attineatur, qu rendam virgi nem eo marito dignam 3 qualis imprimis esse videatur filia Regis Armenorum Anda. Cucthaec dixisset Senatorum princeps, obsecrauit Constantinum ut ipsis assem iri Pallaboram velit. Laetus Constantinus non soli m assenius est, sed etiam pollicitus se de matrimonio, quod piant , cum fratre Rege de filia litteris decoram acturum, dotemque Andae luculentam Curaturum. Mox de his missiti nuncius Regi periucundus, Andae iucundisilinus accidit. At dum virgo i aetitia speque nuptiarum exultat , superuenit nuncins alius, qui rem Balduini cuin

Edessanis omnino perturba am narrat. Utv

tio teneris humani semper a nonnullis aliena felicitas aegris Ocntis aspicitur , fuit Edessa: Stantor bello non ignobilis, Praetoris vexilli fer , qui decedere sibi censuit quidquid accedebat honoris Balduino. Is monet Praetorem ut caueat sibi ab Oxterno iuuene atque oppidanis. Qui ab his exceptus sit tanquam caelo missus enius , accersitum ut imperet abdicato sene . Praetore. Reputanti haec seni inimis laetus esse

Coeperat honor Balduino habitus de ciuium sa-

SEARCH

MENU NAVIGATION