Guilielmi de VVaha Melreusij e Societate Iesu Labores Herculis Christiani Godefredi Bullionij

발행: 1674년

분량: 527페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

481쪽

461 LABORuM HERCnLIs Ob hanc atque hiemis incommoda adulto iam

Decembri Rex recedere cogitur, relicta in pro . ximo suorum manu, quae oppidanos exitu portarum a dc commeatu prohiberet , donec rediaret ipse caro Gerardo parentaturus urbis excidio. Petentibus Hierosolymam insidiabantur infesti illi, de quibus supra meminimus, AEthiopes, ex antro subterraneo inobseruati impetum in viatores sacere , caesos spoliare, captosve abstrahere, de subito in cauernain suam refugere soliti. Et mox fama percrebuit Godestedum Regem oppressum inlidiis , abductumque cartivum. Quae subita calamitas cum enarrata e set accedentibus ad Antipatridem Theoberto, Buamundo, Balduinoque, nec latuisset militem, dolore amissi Gerardi, Regisque periculo to- . tum perculsum agmen gemitu querelisque per i sonuit. Mox tristi silentio torpuerunt, ad cogitationes , quid Rege, quid se futurum esset,

moerore cuiusque conuerso. Perturbabat Thoo-bertum Archiepiscopuin captiuitas Godesredi, quem singulariter, S mirabatur, & diligebat iam sua ipsius animi propensione, tum Mainthildis causa , cui impens ἡ dolituram sciebat calamitatem illius Principis, suo nihil fortius, aut sanctius 3 ut non unus nomo , sed sortia ludo ipsa, omnesque virtutes in uno homine viis derentur adiisse periculum. Reputabat cum Balduino & Buamundo, quantum esset timendum optim6 Regum a isuinimis hostibus: documen to esse Gerardi supplicium, funestamque mortem ; sed Resi tanto funditiora esse timenda,

quam Gerardo, quamb dotatorem illum iuuin

482쪽

it. Nec apparebat qua ratione I,

s Variaque consultatione curam diis

Principio visum erat tristi magnat Buamundo iam se riualem ostiis euocari oportere illico Hierosolymitanas copias, iunctisque omnibus regni viribus tyran nos obterendos. Sed haec primo impetu agi tanti Theobertus sollicitus caedem Gerardi reuocauit in mentem, & monuit, si locus, in.quo Rex captivus tenebatur, infestis armis petereatur, tutaturos se barbaros eodem, quo Anti. patridenses, defensionis genere, obiecturos. que telis Regem. Iam si redimere tentarent, quod potius Balduino visum scribit in Alexia- Qe Comnena, quodnam pretium redimendo tanto Regi vel suffectiarum , vel admittendum a Tyranno Amerina , nisi Hierosolyma, totumque sacruin Regnum restitueretur Id. petiturum illum, nec tamen eo pretio redimi se passurum religiosissimum Regem, praeoptaturumque mori cum Gerardo, quam sua causa Christianam rem Orientis tanto labore partam detrimento assici, nedum pessundari. Cum omnes in eo virtutes, tum mortis perpetuam con

temptionem eluxisse. In proelijs, in urbium oppugnationibus viliorem ipsi suam salutem, quam suorum semper fuisse. Uel illud documen ro esse , quod ad Antiochiam Pisidiae peditis pauperis liberandi causa ursum in se vertisset, sauciasque pro mortuo suisset deploratus. Inter- has incestissimas sollicitudines consilii inopes

Hieroselymam peruenire festinabant, cum a

Hore quam infesti essent eb.trudentibua

483쪽

46 LAso RuM HERC ut Ispes AZoparti, qui inter deserta loca ad Ascalonem versa in antris 1libterra iacis latebant. Auab ijs Rex captus, & quo ductus esiet, erat in compertum. QPterum incidit impctus Balduino cauernam scrutandi, pestemque illam seu vi , seu arte tollendi , & praeda exuendi di quod quia paulo post facere aggressus est , obiter hac reseram. Obsedit cum exercitu caua illa AEthiopum; sed contra quae nihil tela , nihil bellicae machinς potuere. Latebra subterranea labyrii tho perplexior, caecis meatibus inuestigabilis

erat. Flamma immissa experitur an elica aestu, - fumoque diri latrones possint. Duo tantumestrini horrida facie. Benigne exceptos Ba Quinus pretiosa veste exornandos curat ; de gente ipsorum , de familia, vivendique genere comiter interrogat. Humanitate, & clementia eius capti rogant, ut redire in antrum ad socios liceat docendos, qua benignitate excepti sint. Vni permissum , alter clam socio obtruncatus. Ille reuersus vestem acceptam ostentans popli

laribus, ex iis decem spe similiuin donorum illectos secum ad Balduinum reducit, qui itidem omnes clam ἡ medio sublati praeter unum. Superstes necis sociorum ignarus , pretioseque vestitus , alios allicit triginta. Quorum itidem tri gesimus ex omnibus ternatus adducit e late

bra ducentos , ac tricenos, qui retulerunt nul Ios in antro praeter seminas ac pueros superesiisse. Feminae, viris non redeuntibus , nempe ad unum caesis, egredi non ausae sumo elicitae sunt, & partim interemptae, partim venditae.

subinde ingressu. Curitiantia muta. N UR

484쪽

inuenere captivum , at cum ingenti praeda ad Balduinutu rediere. Nondum resciturn erat, quo loco Rex detiueretur: at auditum denique Prii cipein Christianum quendam ductum Astalois nem , magno gaudio exceptum ab urbis Praefecto Gemelinucho, suininaque cura custodiri. Quo comperto non est relictus locus dubitandi. quin is Princeps Rex esset,cum de caeteris Christianis proceribus, quo loco quisque esset, non lanoraretur. Rursus lugubres totis castris edi. ciere questus. Ualidissima in urbe custodiri Re- Iem, eique liberando iam arma inutilia V esse. nuenisse barbaros rationem moenia tutandi captiuorum corporibus. Se eo calamitatis adductos , ut certum periculum sit, ne Regem , si liberare contendant , armis ipsi confodiant. Ita Principem immortalibus editis operibus . eme proditum a sortuna. Ante lauisse superos, nunc nullam calamitatem hac, qua aflecti sint, strauiorem ab irato Deo inserri potuisse. Go- defredum modo Hierosolymae expugnatorem de regem extitisse Uirginis Matris ope ra huius

enim beneficij Mariani testem speciem Idae G defredi parenti nuper Bononi et Belgi et diuinitus

obiectam nuntiabatur: at regiae fortunae Om

menta nihil aliud ei suisse quam funeris pompam ., Adhaec ereptum sibi nullis relictis liberis

In regnum successuris. Cumque de uxore in malorum remedium ei iungenda conmitaretur, exorta subito senesta nebula Lblatum ex ocu- .iis. Civile dein bellum ex cupidine regnandi secuturum mentibus augurabantur. amulos imis

485쪽

ter se ante discordes vetera renovaturos odissct distracturos publicas vires. Christianos milites non iam de regno Palaestinae, sed de rege

Pugnaturos, mutuaque vulneribus celebraturos Godefredo inagnos funebres ludos. Haec intcrgemitus lacrymasque voluentibus,& Hierosolymam, ubi de rerum summa deliberaretur, contendere pergentibus adducuntnr ab exploratoribus peregrinatores duo. Qui clan dicerent se ex AEgypto venire,ad proceres perducuntur interrogandi, numquid de Rege resciissent. Agnouit Balduinus Isaacum nobilem Belgam Arturumque filium sacrae militiae nuper socios, ct Godefredum ex Europa secutos , captos VC ro ad Hierosolymam S pro mortuis deploratos. Erat Isaacus dominus castri ad Niuigeliam, quod hodieque Nemus Domini Isaaci nominatur , ita dictum , qubcleius pomerium aroboribus frequens esset. a Isaacus narratione mirifica moram interposuit Balduini , sociorumque moerori. Aiebat se ac filium, dum obses,a Hierosolyma pabulatum vadunt, captoS a Saracenis , de in AEgyptum abductos, datosque in arctam custodiam. In iis aerumnis gementi sibi nihil consultius visum, quam Itanimum spemque conuerteret ad benignissi.

inam Dei Matrem , memor iconis eius, quam . arboris cauo propter cashmm suum indiderat.

Per noctein sequentem adsuisse adspectabilein sibi in quiete Virginem, & arguisse de incuria, qnod iconem ipsus ac filisreliquisset io a bore imbribus & ventis expositam. Se iubito expergesactum ad pedes magnae Virginia prom

486쪽

cubuisse, veniamque precatum , ac pollicitum, si eius ope vinculis euaderet, reducem liberatrici conditurum sacram .edem , qu a tegeretur eius effgies. Mirum dictu. Mane se ac Glium vinculis solutos, patefactumque carce rem vidisse. Ergo egressum cum eo patriam repetere voti reum , exoluendique percupidum. Act e a Balduino , caeterisque auditoribus magnae . intri grates , postulatumque par auxilium Regi,a ut qui Virginis iconem Amuerpianam , quam ad Stipitem vocant, item Bononicam singulari honore coluerat, quique eius Virginis ope victorias di regnum adeptus erat, eius ciem sublidio co queretur libertatem.

I. iter haec vota magi iasque curas praemissus est

cursor Hierosolyinam , qui Eustachio regis fratri adite itum Pisani Archiepis opi, Biι mundi, Basiluit isque uir uesaret. b Eustachium

enim nondum in Belgicam reuersum audimmat. Appropinquantes urbi , vident effundi obuium agima. Proceres , milites , sacrati omdiciis viri cum pompa hilaritatem suam gestiis

bus , cantu isque prodebant. Quorum unus concitato equo ad Balduinum procurrit vultu maximae laetitiae praeserens notas. Cui Balinduinus , quid mihi, inquit , nunciaturus es tanto gaudio dignum, nisi sorte Rex salvus est , S liberatus 3 Ille renidens , salvum esse dixit, sed non liberatum e qui nempe captus non sui siet. Rumorem de eo hostium fraude vulgatum, sortὸ per occasionem alicuius d tenti Ascalone captiui. Balduino ac socijs ex rmoerore recreatis, & subito gaudio stupentis t

487쪽

chio fratre, Uncredo, Anachoreta, Montaculo, Burgio , alijsque primoribus. Rex Archiepiscopum Theobertum in Italia apud Urbanum M thildemque visum agnouit, veneratusque interrogauit qua Mathil dis haberet. Pontificem re scierat ad superos excessisse. Theobertus respondit, ut tu, Princeps, in Oriente, sic illa in O cidente vi.acit; debetque tantum Mathildi Roma , quantum Hierosolyma Godesredo. Consulto abstinuit Antistes appellatione Regis, qualia God redi non serebat modestia, nihiIambitioni regium permittenti, , niti regni Curam. Tum Godesredus Buamundum ac Baldui tum complectitur, illi exinde Eustachiam ac Tancredum carosque ali0s passis brachiis inuadunt. Interim Rex Isaacum de quo percursorem audierat ) venerantem amicissime excepit . atque arridens , en , inquit , ego

Magnae Virgini liberatrici , perinde ac tu, debeo, immo plusquam tu, cum plus beneficij sit captum non fuisse , quam captiuitate liberatum. Vrbem ingressi inter acclamationes plaususque ciuiuin in Dominici sepulcri tern- plum perducuntur pij hospites, ubi pariter omnes Deum suorum assertorem Diuamque libera

tricem venerantur. Hic appensa ex voto ad sacruin sepulcrum arma Gerardi Aues natis fortis. simi adolescentis ab rege Ostensa hospitibus,addente hoc esse, quod superes et de tanto milite siacere apud batharos sine nomine carum co Pus. Iam elicitura erant visa arma lacrymas

in diei gaudio mixtura tristitiam , nisi Rex

488쪽

eximio constantiae exemplo auertisset omnes a spectaculo , & consolatus esset Enget rami illo caelesti apophtheemate, NON NORI Eos

NI UNT VI TAM. Egressi templo hospites se sin integrata laetitia , in regiam perducuntula ubi de mutuis rebus gestis & periculis ultro citroque narratum , & obseruatus in iis identiadem , S Iaudatus cauestis fauor. Quasi tum de causa vulgatae captiuitatis ' regis. Censebant quidam occasionem rumori dedisse eum, quisequvi captus Ascalonemque ductus ferebatur. Sed ambigebatur , quis procerum Christiano. rum is esse posset, quis tantus qui pro Rege

haberetur. Hugonem, Edearum, Robertos vela feci sse ita Europam : reliquos proceres adesse saluos, praeter eos, quos glorioba morte sui ctos Deus caelo transcripserat. Omissa Geram odi mentio ne rursus interiurbaret lattitiam.

Ergo existimabant quidam id quoque finxi steho stes captivum aliquem esse. Verum cum alliis non videretur de eo ambigi posse, decreuit Rex intuere qui rem explorarent. Narrauit

Τheobertus Antistes Regi ut ante Balduino ) praeclara Mathildis Conradique facta bello Pontificio , Henrici fugam , Giberti

exitium , Siculae Iolant e cuin Conrado coni gium, Augustae Praxedis reditum in patriam ,& selicem inter sacras virgines vitam. Addidit iter situm in Hispaniam , Hispani regis victo. rias Syriacis similes, donumque ab eo sacrae ex peditionis auctori destinatuin. Nunc quando

Vrbanus ille Apostolicus Heroici belli auctor

489쪽

4 ci LABORuM HER cu Lis antinam caelo dignam exhalarat , id regium

donum non alteri congruere aut esse offere

duin, quam heroici belli principi atque imperatori , sacrique regni moderatori Godesredo. Sub haec munus rege mittente dignum de avi mittente prαbet, arietem crispantibus villis rutilum , cornibus ungulisque vibrantem, num solido inollissime conformatum. Ipsum metal luin, quantum naturae ratio patiebatur , totum cessisse in vellus ac simam viui arietis diceres. Theobertus donum his verbis ornauit : fuisse conseritaneum ut vellus an reum principi eo peditionis Argonautica maioris non deesset. Adiecit Balduimis optandum quoque , Vt nec huius expedirionis duci deessiet coniux. Subrisit Godefredus , cumque parumper secessisset cum Theoberto remotis arbitris de Muthil locuturus , Balduinus aliique proceres illatum desponsa regia sermonein continuauere, Petro Anachoreta, qui arcani regii coiistius videbatur , identidem iocante, cum diceret sacro Arogonautarum Principi, si Iason esset, cauem dum a Medea ; sin potius Hercules, declina dum ab Omphale , quae virum effeminet. Quare si cui iungendus iit , non alteri iungendum, quam Amazoni. Theobertus quoque ex sua procerumque se itentia id magnopere Regi perpendendum esse dicebat , quanti esset ipsum& salvum esse , & habere ex se genitos , qui in regnum succederent. Cogitaret quid turbationis S calamitaris rei Christianae euenturuinsui mei, si .is ereptus nullis relictis liberis foret. Igitur ut coruugein duceret. ei magnopere a

490쪽

stor erat. Ita MathiIdem Urbani Pontificis hortatu nupsisse Gesseni: ita Nathilde auctore Conratim matrimonio iunctum Iolai tae. Regias esse principes dotibus omnibus fiois rentes , quae tanti Principis thalamo gloriaturae lint. Imprimis Regum filias occurrere, Francam Constantiam , & Scolam Mariam, ut de aliis taceatur caeteroqui praeclaris , He. lena Buamundi sorore , Morfia Meletentae

Ducis filia , Floria Qrore Corbagathi. Non uisse quidem Godefredo digniorem coniugem quam Mathitaem , si nihil obstaret. Sed eam

his nuptam caruisse liberis : sacri autem regni iinteresse moderatori suo non tam uxorem esse, quam liberos. Estor suprema auctoritate Be er uissima illa causa , ut sacro regno de heredibus consulatur , Mathildis cum Gessene matri. monium , utroque volente , dissolui possit, quia contractum tantum, non usu firmatum ;at frustra id futurum , si Mathildis pudicitiae

proposito semper liberis caritura sit. Responis dit Rex sibi omnino cordi esse ac fore , ne regni successores desint. Caeterum mentem de matrimonio adhuc celabat. Id tamen sciebas tur fatis, statuisse coronam auream ac regalem qua ipse uti noluerat , capiti dilecto transmitistere. Neque est ignoratum destinatam ei vir, gini, quam regio amore dignissimam rex censi ret. Cum retulisset Theobertus Balduino, Bua-

mundo, & Eustachio quid regi suasisset, quid tulisset responsi s actumque inter ipsos esse de principibus quibusque seminis , imprimis de Franca constantia st Scota Maria , Buamu.

SEARCH

MENU NAVIGATION