장음표시 사용
4쪽
EX TYPOGRAPHIA FRANCISCI BIZZARRINI KOMARELPROVISORIS LIBRORUM BIBL. VATICANAE.
6쪽
SACRAE CAESAREAE MAJEST IS CONSILIARIO . . ET AUDITORI IMPERIALI &c. Sc. IOSEPH ANTONIUs MONALDINI FELICITATEM.
Eius consuetudo est ab ultimis ferme repetita tempori-bUS,atque omnium probata Consensu, ut qui sua, vel aliorum opera in
Vulgus emittunt, praestantissimo, & Di
7쪽
gnitate, vel Doctrinae Laude florenti viro cuidam inscribant; non ob ea tantum a Criticorum ausibus ipsius praesidio tuenda quis enim horum unquam poterit impetus coercere i) sed ad observantiam, studium , benevolentiam , gratamque erga ipsum animi voluntatem potissime declarandam . Quamobrem quum hoc Andreae bpagnii S. J. Presbiteri Cpus ,
multis sane nominibus commendandum, non ita pridem mea cura evulgandum
suscepissem , mecumque de Patrono ei adsciscendo sedulo cogitarem; Tu quidem unuS omnium, Abbas amplissime, succurristi, quem publico hoc obsequii, atque observantiae testimonio proseque
Atque utinam plures maximasque ossicii mei rationes, praeci aras Animi, lngeniique tui Dotes debitis heic laudibus
efferendo, possem, ut , ehementer OP-tabam, fuse lateque percenseret Verum
quum ea sis incredibili plane modestia,
8쪽
ac verecundia, ut vix illud, adnitente , etiam summo intimaque tibi familiaritate conjuncto viro aegre sim adsequutus, ut Uperis nempe patrocinium in te susciperes; omnia quae ad Tui laudem ac Nominis, & Generis celebritatem pertinent , cogor tacitus praeterire. Quamquam adeo quidem pervulgata ista sunt, ut vel me tacente in Omnium oculis, atque ore versentur . Utienim eximia vitae integritate , pietate, fide, facilique morum suavitate cum gra-Vitate conjuncta omnium tibi jamdiu animos demeruisti ; ita praeclarum in te ingenium, singularem dodtrinam, atque prudentiam, rerum usum, maXimam
que in negociis, iisque sane dissicilimis,
expediendis dexteritatem uno omnes suffragio adfirmant, admirantur, atque subjiciunt. Neque Urbis tantum finibus se se meritorum tuorum fama continuit; sed ad exteras quoque gentes celeriter per
9쪽
vagata eam de te illico existimationem
in Summorum etiam Principum animis excitavit , ut Negociorum suorum in Romana Curia gerendorum munus sa
ne gravissimum Tibi uni committendum existimaverint . Quorum de te praecla
ram opinionem quum non aequaveris modo, sed etiam viceris; spectatissimos ad dignitatem honores in te certatim Postea contulerunt; & Serenissimus Moguntiae Elector, aliique S. R. Imperii Proceres dignissimum judicarunt, quem intimis Aulae suae Consiliariis adnumerarent. Romanorum vero Imperator ele
ctus FRANCISCUS I. non inter suos tantum , & Ipse Consiliarios adlegit ,
sed & Legationis , ProtectoratuS , ac Comprotectoratus , uti Vocant , Imperialis , omniumque Statuum Haereditariorum Augustissimae Domus Austriacae Auditorem, atque universae Germanicae Nationis, suorumque Jurium in Romana Aula Advocatum , & Cesensiorem
10쪽
perpetuum constituit , ac declaravit . Quamobrem mihi sane vehemen
ter gaudeo gratulorque, quod quidquid
a me erat optandum maxime in te sum feliciter, & cumulatissime consequutuS .
Nam ejusmodi ista Nominis Inscriptio
tui dubitare quidem nec posium, nec debeo, quin operi splendorem adferat, ac dignitatem: Quae Vero tam longe tuis ceteris virtutibus excellunt hum nitaS , atque benignitas, non selum illae magno me animo esse jubent , sed certam etiam injiciunt spem fore , ut quod tibi ostero observantiae genus benevole, ac peramenter excipiaS; ex quo
maximum profecto ossicii mei fructum me percepisse arbitrabor.